Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 199

57 - Araneus ~ 58 - Lacerta ~ 59 - Seps

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

atque si in aliquem irruat, locos circa caput petit. Quintum sclerocephalum dictum, caput habet saxeum, et obduratum: lineamenta vero per omne corpus similia animalibus illis, quae lucernas noctu circumvolitant. Sextum postremo scolecium, sive vermicarium appellatum, sublongum est, et submaculosum, maxime circa caput. Atque hae quidem species phalangiorum enumerantur. Haec de phalangiis Aetius. Ego autem asserere non dubitaverim, omnia haec phalangiorum genera haberi in Italia; quippe quae a me saepius sint visa. quanquam scribat Plinius, phalangia in Italia non oriri. [Tarantulae consideratio.] Quin potius praeter praedicta genera, inibi et alterum reperitur omnium perniciosissimum, quod a Taranto Apuliae civitate, ubi innumera aestate tota vagantur in campis, Tarantulam appellant. Icti vero ab his varie, ac diverse torquentur: siquidem alii perpetuo canunt, alii rident, alii clamitant, alii dormiunt, alii vigiliis afficiuntur, plerique vomitionibus laborant, nonnulli saltant, sunt qui sudant, alii tremebundi sunt, quidam pavoribus infestantur, et alii alia patiuntur incommoda, fiuntque phreniticis, lymphaticis, ac maniacis similes. Quae quidem symptomata tam varia, ac diversa non aliunde provenire dicendum est, quam aut ex vario horum animalium veneno, aut ex demorsorum hominum temperamentis. Nam atra bile tentatis, pro eorum temperaturis omnia haec accidisse conspeximus: tametsi non desint, qui putent Tarantulae venenum dietim, vel horatim immutari, fierique ob hoc, ut tam variis symptomatibus vexentur, qui ab ea iciuntur. Habentur Tarantulae etiamnum in maritimis nostris Senensibus Tyrrheno litori adiacentibus, et Romano agro frequentes: veruntamen non perinde ac in Apulia numerosae. Degunt hae inter segetes in quibusdam terrae cavernulis, e quibus interdiu exeuntes, saepe eos messores iciunt, qui huius insidiae ignari, crura ocreis non munierunt. Ictos vidi ego nonnunquam in plateis iacentes, et in xenodochiis, qui praedictis affectibus torquebantur. [Tarantulae remedium.] Sed mirum certe, quam facile huiusce venenis vis musica mulceatur. Quandoquidem (ut equidem attestari possum) auditis lyricis instrumentis, vel tibiarum sono, primo statim occursu icti a Tarantula a langueribus cessant, et in medium tripudiare, et saltare incipiunt, tamque diu rem prosequuntur, ac si sani essent, et nullo unquam tenerentur dolore. Quod si eveniat, ut tibicines tantillum conquiescant, ac interponant, non multo post tempore in terram concidunt, et ad pristinos redeunt languores: nisi tandiu indeficiente sonitu saliant, atque tripudient, donec veneni virus, partim insensibiliter per cutis meatus, partim per sudorem exeat, et discutiatur. Ob id igitur tibicines stipendio conducuntur, alternatimque mutantur, ut absque ulla sonitus intermissione, tandiu tripudient demorsi, quousque penitus curati quiescant: cum tamen, dum haec aguntur, sint, qui antidotis eos corroborent, nimirum theriaca, mitridatico, ac aliis, quae venenosorum morsibus adversantur.

Cap. LVIII
Σαῦρα – LACERTA

LACERTAE caput intritum, et appositum, aculeos, et omnia corpori infixa extrahit: varos, formicantes verrucas, et pensiles, quas acrochordonas vocant, tollit. Iecur exesis dentibus coniectum dolores finit. Si divulsa admoveatur, ictis a scorpione levamentum praestat.

Cap. LIX
Σήψ – SEPS

SEPS, quam aliqui lacertam chalcidicam vocarunt, in vino pota, morsus suos sanat.

[Lacertarum consideratio.] LACERTAE, quae ubique vulgares oberrant, ova quemadmodum serpentes pariunt, et cochleis maxime insidiantur. In Arabia (ut Plinius est autor) cubitalem aequant mensuram: et in Mauritania, autore Strabone, bicubitales reperiuntur: in India vero Nisa monte, si Plinio credimus, ad XXIIII. pedum longitudinem lacerti reperiuntur, colore fulvi, aut punicei, aut caerulei. Est et Insula Capraria lacertis maximis referta, ut referunt, qui ad fortunatas navigarunt insulas. [Chalcidicarum consideratio.] Caeterum, quae Chalcidicae vocantur, in Lybia, et Cypro copiose provenientes, non habentur in Italia. Morantur hae plerunque in locis aridis, et inter saxa. Varia est historia apud autores: nam quidam nostratibus lacertis similes ipsas fecere, quidam vero inter serpentium genera recensent. Nicander

57 - Araneus ~ 58 - Lacerta ~ 59 - Seps