Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 198

56 - Salamandra ~ 57 - Araneus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

iactura. quandoquidem non pauci reperti sunt, qui hoc veneno interiere. [Salamandra aquatica.] Est et Salamandrae aquaticum genus Utinensibus frequentissimum, capite terrestribus breviore rotundioreque, cauda anguillarum modo, nigro undique dorso, ventre autem rufescente, luteis maculis resperso, horrendo aspectu, aeque atque terrestre.

Cap. LVII
Ἀράχνη – ARANEUS

ARANEUS, quem holcum, alii lycon, id est lupum vocant, subactus cum splenio, et linteo illitus, prolatusque utrisque temporibus, aut fronti, tertianos circuitus persanat. Tela eius imposita sanguinem sistit: vulnera, quae summam cutem occuparunt, ab inflammationis iniuria vindicat. Est et alterum araneis genus, qui candidam, tenuem, densamque telam orditur. quem in aluta ligatum, et lacerto appensum, quartanis circuitibus mederi narrant. Decoctus ex rosaceo, et infusus, aurium doloribus auxiliatur.

[Araneorum, et phalangiorum genera.] ARANEORUM, et phalangiorum (ut libro IX. cap. XXXIX. de historia animalium scribit Aristoteles) plura sunt genera. Mordax, quo in duo distinguitur: alterum simile iis, quae lupos appellant, est parvum, varium, procax, salax, pulex nuncupatum. Alterum maius, coloris nigri, cruribus prioribus nigris, tardum, et lente ambulans, nec viribus valens, neque saliens. Caetera, quae medicamentarii proponunt, aut nullum, aut certe exilem inferunt morsum. Genus secundum, quod lupi nomen accepit, partim exiguum est, quod non texit: partim maius, quod asperam, parvamque telam apud terram, aut sepes orditur, bucculis intexere solitum primordiis intus positis observatur, dum arboribus facit. Tertium genus, quod sapientissimum, lautissimumque omnium est, nostris aedificiis latissimas contexit telas. Huius, ut quidem arbitror, hic meminit Dioscorides. Plinius araneos, qui ictu, vel morsu venenum inferunt, phalangia nominat, quorum historiam libro XXIX. cap. IIII. diffusius enarravit his verbis. [Phalangiorum genera ex Pli.] Phalangium est Italiae ignotum, et plurimum generum. Unum simile formicae, sed multo maius, rufo capite, reliqua parte corporis nigra, albis intercursantibus respersum guttis. Acerbior huius, quam vespae ictus. Vivit maxime circa furnos, et molas. Aeque phalangion Graeci vocant inter genera araneorum, sed distinguunt lupi nomine. Tertium genus est eodem phalangii nomine araneus, lanuginosus, grandissimo capite. Quo dissecto inveniri dicuntur intus vermiculi duo, qui cervina pelle conclusi, et mulieribus adalligati ante solis ortum, praestant, ne concipiant. Vocatur et rhagio, acino nigro similis, ore minimo sub alvo, pedibus brevissimis, tanquam imperfectis. Dolor a morsu eius, qualis a scorpione. Urina similis araneis textis. Idem erat astertion, nisi distingueretur virgulis albis. Huius morsu genua labefactantur. Peior utroque est caeruleus, lanugine nigra, caliginem concitans, et vomitus araneosos: etiamnum deterior, a crabrone penna tantum differens. hic et ad maciem perducit. Myrmecion capite formicae similis, alvo nigra, guttis albis distinguentibus. vesparum dolore torquet. Tetragnathii duo genera habent: peior medium caput distinguente linea alba, et transversum altera. hic oris tumorem facit. At cinereus posteriori parte candicans, lentior. Minime autem noxius, eodem colore, qui telas muscis in parietibus latissime pandit. Hactenus de araneis, et phalangiis Plinius. [Phalangiorum genera ex Aetio.] Cui subscribens Aetius lib. XIII. cap. XVIII. Phalangiorum genera, inquit, plura sunt. Quae vero apud eos, qui de noxiis bestiis scripserunt, referuntur, ut plurimum sex numero existunt. Unum quidem ex eis rhagium, alterum lupum, tertium formicarium, quartum cranocolaptes, quintum sclerocephalon, sextum scolecion appellatum. Ac primum quidem rhagium, id est acineum, figura rotundum est, colore vero nigrum, acini uvae similitudine, unde etiam appellationem accepit: et os quidem iuxta medium ventrem habet, pedes vero ex utraque parte quam brevissimos. Alterum vero lupus appellatum, muscas perdit, eisque pascitur: ac corpus quidem habet latum, ac volubile, partes vero circa eius cervicem incisae sunt: amplius autem, et os eius eminentias tres habet. Tertium autem myrmecium, hoc est, formicarium dictum, quod formicis maxime assimiletur, colore est fuliginosum: corpus vero eius velut astris quibusdam insignitum, praesertim circa dorsum. Quartum deinde cranocolaptes, oblongum est, et viride, stimulumque iuxta collum habet,

56 - Salamandra ~ 57 - Araneus