Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 201
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
eadem crocodilis tunica: quippe qui nigro natura sunt dorso. Pausanias in Lybia bicubitales reperiri Scincos tradidit: veruntamen ii ad nos non deferuntur. [Scinci Vicentini.] Sunt in agro Vicentino lacus quidam, qui Scincos etiam gignunt, sed minutulos, ac nigricantes, quibus saepius utuntur seplasarii deficientibus marinis, non sine magno fortasse hominum discrimine. Reprobat hos Fuchsius quoque libro primo de compositione medicamentorum, sic inquiens. Scincus animal est in aquis degens, lacertae magnae simile, sed ventricosius: cauda lata, ut anguilla, ad natandum apta. Quapropter quos officinae subiiciunt, cum duabus caudis, veri non sunt, sed ex Vicentino agro allati. haec ille. [Fuchsii error.] Qui tamen dum aliorum errorem merito damnat, ipse (pace viri alioquin clarissimi dixerim) in alterum non minorem mihi quidem incidisse videtur, quod existimaverit, legitimum Scincum, cuius effigiem damus, regi lata cauda ad natandum, anguillae modo. Quandoquidem Fuchsii Scincus, quo Foroiuliensis ager, et quae circum Utinum civitatem stagnantes sunt aquae, maxime scatent: et cui lacertae magnae corpus, tumidus venter, ac maculis varius, rotundum quadantenus caput, anguillae cauda, nigrumque dorsum est, Scincus verus non est: sed potius animal salamandrae generi adscribendum, quod terrestrem salamandram non paucioribus referat notis, quam aquatiles testudines terrestres repraesentant. ob in itaque recte Utinenses hoc animal Salamandram aquaticam vocant, abhorrentque maxime, quod inter venenata omnino reputent. Huic sane cum Aegyptio scinco nulla est cognatio: quippe Aegyptius capite constat longo, dorso quadantenus elato: ventre lacerta non maiore: corio squamis subluteis, numerosis, minimisque in universum referto: cauda lacertae modo tereti, breviore tamen: caestaque a capite ad caudam discurrente linea. Talis nimirum Scincus est, qui quotannis ab Alexandria Aegypti Venetias numerosus convehitur. Scincorum meminit Plinius libro XXVIII. capite VIII. ubi ita scribit. Ex chamaeleontis similitudine est Scincus, quem quidam terrestrem crocodilum esse dixerunt: candidiore autem, et tenuiore cute. Praecipua tamen differentia dignoscitur a crocodilo aquatico squamarum seta a cauda ad caput versa. Maximus Indicus, deinde Arabicus. Afferuntur falsi. Rostrum eius, et pedes in vino albo poti, cupiditates veneris accendunt. Utique cum satyrio, et erucae semine singulis drachmis omnium, ac piperis duabus admixtis, ita ut pastilli singularum drachmarum bibantur. Per se laterum carnes obolis binis cum myrrha, et pipere pari modo potae efficaciores ad idem creduntur. Prodest et contra sagittarum venena, ante, postaeque sumptus. in antidota quoque nobilia additur. haec Plinius. [Crocodili historia.] Porro CROCODILUS (ut refert Aristoteles in libris de historia, et partibus animalium) animal est magnum, ad quindecim usque cubita crescens: idque in terra, non autem in aquis. Parit cum plurimum sexaginta, vivitque diu, maximumque animal minima hac origine evadit: nanque foetus ex ovo exclusus proportione respondet, lacertorum magnitudinem aequans. Linguam adeo indiscretam habet, ut omnino ea carere videatur. Cuius rei causa est, quod idem et terrestris, et aquatilis quodammodo est. Ergo ut terrestris, locum obtinet linguae, ut vero aquaticus elinguis. Pisces enim aut nullam habere linguam videntur, nisi valde resupinentur, aut inexplanatam habent. Solus inter caetera superiorem movet mandibulam, minimeque inferiorem. causa est, quod pedes ad capiendum, retinendumque inutiles habet. Oculi crocodilo suilli, dentes exerti, et ungues in pedibus acutissimi, coriumque durissimum, telis, ac sagittis minime cedens. Interdiu plerunque terram incolit, noctu vero aquis se mergit, innatatque flumine. [Crocodili genera, et vires.] Duo eius esse genera Plinius est autor loco citato. Unum maius, de quo diximus: alterum minus illi simile, multum infra magnitudinem, in terra tantum, odoratissimisque floribus vivit. Ob id intestina eius diligenter exquiruntur, iucundo nidore farcta. Crocodileam vocant, oculorum vitiis utilissimam, cum porri succo inunctam, et contra suffusiones, vel caligines. Illita quoque ex oleo cyprino molestias in facie enascentes tollit. Ex aqua vero morbos omnes, quorum natura serpit in facie, nitoremque reddit. Lentigines tollit, ac varos, omnesque maculas. Et contra comitiales morbos bibitur ex aceto mulso binis obolis. Felle inunctis oculis contra suffusiones nihil utilius praedicant. Maioris dentes e dextra maxilla adalligati dextro lacerto (si credimus) coitus stimulant. Corii utriusque cinis, ex aceto illitus his partibus, quas secari opus sit, aut nidor cremati, sensum omnem scalpelli aufert. Sanguis utriusque claritatem visus inunctis donat, et cicatrices oculorum emendat. Cor annexum in lana ovis nigrae, cui nullus alius color incursaverit, et primo partu genitae, quartanas abigere dicitur. Corpus ipsum, excepto capite pedibusque, elixum manditur ischiadicis. haec Plinius. Veruntamen quae is alterius intestinis assignavit, ea Dioscoridem fimo tribuisse constat. [Chamaeleontis historia.] Caeterum cum Scincus Chamaeleontem, cuius formam refert, mihi in mentem revocaverit, veniatque et ipse in medicum usum, non ab re fore duxi, eius tum historiam, tum etiam facultates enarrare. CHAMAELEON igitur (ut Aristoteles memoriae prodidit libro II. cap. XI. de historia animalium) figura totius corporis lacertam plane repraesentat. Latera deorsum ducta ventri iunguntur, ut piscibus: et spina modo piscium eminet. Rostrum simiae porcariae simillimum: cauda praelonga in tenue desinens, et longis implicata in se orbibus. Elatior a terra est, quam lacerta. Pedes singuli bipartito secantur, partesque talem inter se habent situm, qualem pollex ad manus, reliquam partem obiectam. Sed ipse etiam reliquae partes paulotenus in digitos quosdam finduntur, aduncis unguiculis. Corpus asperum totum, ut crocodilo. Mutat suum colorem inflatus. Omnium oviperorum tenuissimus est: quippe qui omnium maxime inopia sanguinis rigeat. Causa ad mores animae eius referenda est: prae nimio nanque metu multiformis efficitur. Motus ei piger admodum, ut testudinis. pallescit cum moritur, defunctusque colorem eundem servat. Subit cavernas, et latitat more lacertarum. [Chamaeleontis vires.] Caput eius, et guttur si quernis accendatur lignis, imbrium, et tonitrum concursus facere Democritus narrat. Item iecur in tegulis ustum. Dextro oculo, si viventi eruatur, albugines oculorum cum lacte caprino tolli. Lingua adalligata, pericula puerperii adimi. Linguam, si viventi exempta sit, ad iudiciorum eventus pollere dicunt. Item dextram maxillam ad formidines, pavoresque: corpore vero illito detrahi pilos: et felle glaucomata, et suffusiones corrigi.