Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 202

61 - Terreni vermes ~ 62 - Mus araneus ~ 63 - Mures

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXI
Γῆς ἔντερα TERRENI VERMES

TERRENI vermes impositi, praecisos nervos glutinant: tertianas discutiunt. Decocti cum anserino adipe, infusi, affectis auribus medentur: cum oleo autem decocti, si in contrariam aurem instillentur, dentium doloribus praestant auxilium. Triti in potu ex passo urinam ciunt.

 [Terrenorum vermium, et eorum olei vires.] TERRENI vermes etiam in medicam usum veniunt. quandoquidem oleo incoquuntur ad articulorum, nervorumque cruciatus. Veruntamen aberrant plerunque myropolae in olei conficiendi ratione. Imponunt enim vermiculos in aeneum cacabum, et affuso inde oleo igni fervefaciunt: quo fit, ut parvo momento ii non modo inassentur; sed penitus comburantur, nullo in oleo humore relicto. Fit autem rectius, cum vase vitreo excipiuntur, et diutius calore balnei macerantur, oleo innatantes: nanque hoc modo eorum succus elicitur, comburique nequeunt. Praestat hoc oleum ita paratum, praesertim si vermes rosaceo macerentur, ad podagricorum dolores, a calidis defluxionibus provenientes, inunctis prius locis dolentibus oleo, ac mox superpositis vermibus in oleo elixi, tusis, admistisque cum aequali cerati pondere, quod triapharmacum vocant, ex argenti spuma, oleo, et aceto conflatum. Quibus etiam commendavit Plin. lib. XXX. cap. IX. ipsorum vermium cinerem cum melle triduo emplastri more impositum. Quin et ipsos vermes in oleo veteri elixos, et superpositos. Ad haec terrestres vermes prius vino albo eloti, ac per se absque oleo vase vitrea excepti, operculatos vasis ore, ne quid expirare possit, in balneum calentis aquae immerguntur, tandiuque effervescere permittuntur, donec in liquorem oleo similiter vertantur. Praeferunt quidam hoc, quod maxime praestet nervorum, et intestinorum vulneribus glutinandis. Quod longe efficacius efficit, si factitio balsamo, de quo libro primo diximus, fuerit admixtum: aut oleo, quod vitreis organis e larigna, sive abiegna lacryma elicitur. Nanque his additis universa corporis recentia vulnera brevi tempore glutinat, iis exceptis, quae capiti inferuntur. Dantur utiliter terreni vermiculi igne cremati, et in pulverem contriti felle suffusis, ex marrubii, vel absynthii decocto: addunturque in electuariis ad idem paratis, ut Galenus docuit libro de theriaca ad Pisonem. Triti, ac rosaceo subacti (ut idem author est) podagricorum inflammationes extingunt.

Cap. LXII
Μυογάλη MUS ARANEUS

MUS araneus dissectus, et impositus, sui morsus veneficia luit.

[Aranei muris consideratio.] ARANEUS mus (ut Aetius inquit) colore quidem mustelae similis est, magnitudine autem muri. Os vero sublongum habet, et exiguam caudam. Dentes ei tenues, duplici ordine enati, in utraque maxilla: quo fit, ut quatuor dentium ordines habeat. Meminit huiusce in theriacis Nicander, dixitque perire in rotarum orbita, si progrediens in eam inciderit. Quod tamen fabulosum, poeticumque censemus: tametsi non desint, qui terra e plaustrorum rotis excussa, huiusce succurrant morsibus. Scribit Plinius libro VIII. hos ultra Apenninum non haberi, cum tamen hoc aevo in universa reperiantur Italia. In Ananiensibus montibus, Tridentino agro frequentes visuntur. Nihilominus incolae inter venenata non habent: id quod fortassis et caeli, et solis temperamento evenit. Siquidem nec scorpiones ibidem exorti ictu venenum relinquunt, ut in eorum mentione superius diximus.

Cap. LXIII
Μῦες MURES

MURES, qui domibus oberrant, concisos scorpionum plagis utilissime imponi, in confesso est. Si inassatos infantes ederint, oris salivam exiccari promittunt.

[Murium consideratio.] MURES diversorum sunt generum: siquidem domestici, sylvestres, ac montani reperiuntur: sunt etiamnum, aquatiles marini. Verum primum de iis disserentes, qui nostris in domibus oberrant, quique etiam in agris in magnam segetum perniciem morantur, Aristotelis verba referam, qui libro VI. de historia animalium cap. ultimo sic habet.

61 - Terreni vermes ~ 62 - Mus araneus ~ 63 - Mures