Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 205

64 - Lac ~ 65 - Caseus ~ 66 - Butyrum et eius fuligo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

praesertim cum nervi, aut cerebri membranae, vesicae cervix, vulnera acceperit. Id autem purgat, replet, carnem creat: ab aspide percussis utilissime imponitur. Recens obsoniis additum olei vicem pensat, et adipis vice fungitur in bellariis. Colligendae ex eo fuliginis ratio haec est. Butyrum in lucernam novam ingestum accenditur, fictilique operculato, quod superne in siphunculi speciem desinat, et infima parte cuniculos clibani modo habeat, crematur, et subinde aliud in absumpti locum sufficitur, dum coarcevetur fuliginis modus, quem facere institueris: penna post deraditur ad usus. Eius effectus est in medicamentis oculorum, exiccare, et adstringere: fluxiones cohibet, et ulcera celeriter ad cicatricem perducit.

[Lactis consideratio.] LAC est benigni alimenti superfluum in foeminarum mamillis ex bina sanguinis coctione progenitum. Constat autem id tribus diversis essentiis: nimirum caseosa, butyrosa, ac serosa, quae abinvicem separatae, variam consequuntur temperiem. Sed a lacte primum rem exorsus, de eo tantum facultates disseram, cuius hac tempestate tam in cibis, quam in medicamentis est usus. Tale autem est humanum, caprinum, ovillum, bubulum, bubalinum, et asininum. Et quanvis veteres usi fuerint tum camelino, tum etiam equino; cum tamen in Italia, ac in aliis conterminis regionibus, quod sciverim, eorum nullus sit usus, haec tanquam supervacanea omnino reticenda censemus. Praecellit igitur humanum, quod temperatum sit in omnibus suis partibus. Hoc sequitur caprinum, etsi aliquanto siccius sit. His crassus est ovillum, minusque serosum. Bubulum deinde, ac bubalinum, praeter id quod admodum sit crassum, caeteris longe pinguius habetur. Quamobrem libro X. simplicium medicamentorum dicebat Galenus. Miror autem quo paulo Dioscorides ex ovillo, et caprino butyrum confici referat. Ego nanque ex bubulo fieri novi, ac proinde nuncupatum esse butyrum existimo. haec Galenus. Porro asininum sicut lac omne seri exuberantia superat, sic caeteris pinguedine cedit. [Lactis probatio.] Probatur in universum lac colore, odore, sapore, ac substantia. Ob id igitur praefertur quod colore perquam albo visitur, pellucidum, ac clarum, non viride, non luteum, non nigrum, nec aliquo livore suffusum: odore suavi, syncero, minime gravi, aut viroso: sapore quidem dulci, non amaro, acri, acido, aut salso: substantia media inter crassum, et tenue, ita ut eius gutta ungui instillata non defluat, sed in sua sphaerula permaneat. Quod autem tale fuerit, omnium sane praestantissimum erit, et in cibis optimum. Contra pessimum praebet alimentum, ventriculum, ac totum corpus subvertit, quod contraria notas habuerit, quodque ex morbosis animalibus emulsum fuerit, vel etiamnum ab iis, quae reprobatas, venenosasque plantas depascuntur. Quocirca memoriae prodidit Galenus libro III. de faculta. alimentorum, quod si caprae, aut alterius cuiuspiam animalis scammoniam, aut tithymalum depasti, lac cibi loco quis sumpserit, omnino alvus illi fluet. [Lactis facultates.] Optimum datur utiliter aestate consistentibus, senibus non naturaliter frigidis, biliosis, et marasmo affectis, et denique ubi ventriculus excrementi vacet. Nocet lac potum contra febrientibus, capitis dolore affectis, ophthalmicis, resolutis, convulsis, fluxione tentatis, calculo oppressis, pituitosis, adolescentibus, obstructis, et iis praesertim, qui lacte, et eduliis lacte paratis, caenas et prandia claudunt, tantoque maior inde sequitur noxa, quanto crassius lac assumptum extiterit. Eaque propter citato loco inquit Galenus. Lac quod seri plurimum habet, etiamsi semper eo utare, nullum prorsus periculum adfert. Quod vero huiuscemodi humiditatis exiguum habet, caseosae autem crassitudinis multum, omnibus qui ipso frequentius utuntur, est periculosum. [Lactis bibendi ratio.] Caeterum ut lac, quod bibendum est, prosit, haec praeterea adsint oportet, lac nimirum recenter sit mulsum: aliquid mellis, sacchari, aut salis admistum sit, ne in ventriculo concrescat: tantumque ex eo sumatur, quantum concoquere valeat ventriculus. A cibis etiam omnibus, et vino, postquam assumptum fuerit, abstinendum est, quousque a ventriculo secesserit, minimeque exercitio utendum est. At quoniam lac dentes inficit (etsi Dioscorides contrarium de asinino scripserit) eo statim ebibito, vino, aut hydromelite os abluere oportet. [Lactis coagulati vires.] Quod autem immixto coagulo concrevit, quanquam verno, ac aestivo tempore, mensis frequentissime expetatur; tamen angustiam parit, ventriculum opprimit, caput vaporibus replet, aegre concoquitur, et crassum gignit succum. Quamobrem si quandoque in cibum veniat, primum omnium ingeratur: siquidem ultimo loco sumptum (ut fieri solet) aut statim putrescit, aut subsidentem cibum secum ad ima incoctum trahit. Lac omne, humanum

64 - Lac ~ 65 - Caseus ~ 66 - Butyrum et eius fuligo