Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 204

64 - Lac ~ 65 - Caseus ~ 66 - Butyrum et eius fuligo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXIIII
Γάλα – LAC

LAC generatim omne boni succi est, corpus alit, alvum emollit: stomachum, et intestina + inflatione vexat. Vernum tamen dilutius aestivo habetur, et e viridi pabulo alvum magis emollit. autem candidum, aequali crassitudine, quod ungui instillatum cogitur. Alvum minus tentat caprinum: quoniam, pecus hoc adstringentibus pabulis, robore, lentisco, et oleaginis frondibus, et terebintho magna ex parte vescitur: inde stomacho accommodatissimum reddi solet. Ovillum autem dulce, crassum, et praepingue: non autem usque adeo utile stomacho. Bubulum tamen, asininum, et equinum, ventri magis idonea: sed ipsum turbant. Quibus in locis pecora, scammoniam, veratrum, clematidem, aut mercurialem pascuntur, lac omne ventrem, et stomachum subvertit: quale in Iustinis montibus esse, a nobis proditum est. Siquidem caprae, quibus candidum veratrum pabulo fuerit, primo foliorum partu evomunt: et eorum lac haustum nauseam creat, et stomachum in vomitiones effundit. Ventrem adstringit lac omne decoctum, praecipueque candentibus calculis marinis exustum. Et in summa, omnibus auxiliantur internis exulcerationibus; praesertim faucium, pulmonis, interaneorum, vesicae, et renum: foris vero contra pruritum cutis, eruptiones papularum, et vitiatos corporis succos, recens cum melle crudo, adito sale, datur exigua aqua dilutum. Minus instat quodcunque semel fervefactum. Decoctum cum calculis marinis ad dimidias, ulcerosas ventris fluxiones adiuvat. Lac quodcunque serum continet implicitum, quod ubi discessit a lacte, multo potentius ad purgationes redditur. Datur quibus sine acrimonia volumus deiectionem moliri, ut melancholicis, comitialibus, lepris, elephantiis, et erumpentibus toto corpore papulis. Ex omni lacte fit, quod schiston, id est scissile, appellant. Lac autem fictili novo fervet, ramoque ficulneo recenti movetur, insparsis, postquam bis, aut ter efferbuerit, totidem aceti mulsi cyathis, quot sunt heminae lactis: ita enim fervescens liquidum ab eo dividitur, quod in caseum concrevit. Sed cum fervet, ne superfundatur, conveniet spongia ex frigida continuo fictilis labrum detergere, sextariumque argenteum frigidae aquae plenum demittere. Bibitur heminis per intervalla singulis, usque ad quinas, ita ut intercedentibus spatiis, potantes ambulent. Lac autem recens efficax est contra rosiones, ustionesque, ab exitialibus medicamentis factas: uti a cantharidibus, aut salamandra, bupreste, aut pinorum eruca, hyoscyamo, dorycnio, aconito, aut ephemero: praesertim bubulum ad id eximie confert. gargarizatur autem exulceratis faucibus, tonsillisque. Asininum peculiariter collutos dentes, gingivasque stabilit. Fluxiones alvi, si ulcera sentiantur, tenesmosque, ovillum, bubulum, aut caprinum, cum marinis lapillis decoctum, sistit: per se autem, et cum hordeacea ptisana, aut halicaceo cremore infusum magnopere intestinorum rosiones mitigat: exulceratae vulvae immittitur. Humanum lac dulcissimum est, et maxime alit: mammis autem exuctum, prodest tabi, et stomachi rosionibus: contra haustum leporem marinum praesidio est: oculis cruore ex ictu suffusis, cum thuris polline instillatur: podagricis utile est, cum meconio, et cerato illitum. Lac omne respuendum splenicis, hepaticis, comitialibus, vertiginosis, et nervorum vitio laborantibus, febriculosis, et capite dolentibus: nisi si quis interdum purgationis gratia, ut ostendimus, schistum praebeat. Primiparae canis lacte perunctos narrant glabrescere: potum contra venena antidoti vicem obtinet: abortus mortuos expellit.

Cap. LXV
Τυρός – CASEUS

CASEUS recens sine sale sumptus alit, stomacho utilis est, et facile in membra delegatur: carnem facit, alvum modice emollit: alius tamen alio praestantior, pro natura lactis, a quo conficitur. Decoctus autem, et expressus, deinde inassatus, alvum sistit. illitus, oculorum inflammationibus, et sugillatis prodest. Qui vero recens salitus est, minus alimenti praebet. carnem apte minuit, stomacho adversatur, negotium ventri, interaneisque exhibet. Vetustiore sistitur alvus. Sero, quod a caseo manavit, quam optime canes aluntur. Quod hippacen vocant, caseus est equinus: ea virus redolet, magnopere alit, bubuloque proportione respondet. Nec desunt, qui hippacen, equinum coagulum appellarint.

Cap. LXVI
Βούτυρον καὶ αὐτοῦ λιγνύς – BUTYRUM ET EIUS FULIGO

E LACTE pinguissimo probatum sit butyrum, quale ovillum est. Fit et ex caprino, agitato in vasis lacte, donec pingue separetur. Butyrum natura oleosum est, et emolliens: unde largius epotum, ventrem, resolvit: prodest, ubi oleum non adfuerit, contra venena. Cum melle si infricetur, dentitiones adiuvat: gingivarum pruritus, et oris ulcera infantibus emendat. Illitum foris capaciora alimentorum facit corpora, et ab albidis pustulis per summa scatentibus asserit. Contra inflammationes, et duritias vulvae, quod nec virus resipit, nec vetustatem sentit butyrum efficax est: dysentericis, et coli exulcerationibus infunditur. In medicamenta addi solet, quae pus movent: utile

64 - Lac ~ 65 - Caseus ~ 66 - Butyrum et eius fuligo