Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 207

64 - Lac ~ 65 - Caseus ~ 66 - Butyrum et eius fuligo
67 - Lanae et oesypus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

abluit, abstergit, et nitrosa qua referta est facultate, alvum absque aliqua mordacitate leniter subducit. Bilem tum flavam, tum atram ab exustis humoribus genitam deiicit: quo fit, ut mirifice conferat maniacis, et melancholicis. Praestat item ad viscerum infarctus, et morbis inde provenientibus opitulatur: nimirum aqua intercute laborantibus, felle suffusis, et lienosis. Datur utiliter febrientibus ex bile, et viscerum, ac vasorum obstructionibus. Competit etiamnum vitiis in cute a bile, et perustis humoribus emergentibus. Quare lichenibus, vitiliginibus, alphis, psoris, leprisque admodum convenit. haec Mesues. [Lactis facultates ex Galen.] Lactis autem facultates memoriae prodidit Galenus loco nuper citato, ubi ita scribit. Lac ubi aliam quampiam exiccantem facultatem habuerit adiunctam, optimum est remedium dysenteriae, et omnium ventris acrium fluxionum. Eam accipit a lapidibus, qui praedecocto ipsi iniiciuntur igniti. Porro eos esse oportet, quos vocant [GR]. Et lac eousque decoqui debet, dum pleraque serosi in eo humoris absumpta pars fuerit. At nos iniectis ferreis in ipsum cylindris candentibus eandem, aut etiam meliorem facultatem efficimus. Porro lac totum ad acres oculorum fluxiones tum per se, tum cum mollium collyriorum quopiam est utile: praeterea ad hypopia, et hyposphagmata. Quinetiam palpebris extrinsecus, ubi qui ophtalmia laborant, somno sese dabunt, impositum simul cum rosaceo, et ova, phlegmonas eorum concoquet. Sed hoc esto lac mulieris recens ex mamillis expressum. Infundimus ipsum et utero ulcerato tum per sese, tum iis medicamentis commiscentes, quibus misceri potest, utique citra morsum curantibus, et ubi in sese ulcera mitigamus prae saniei acrimonia dolentia, aut phlegmonas, aut rugas perpetientia. Sic et ad ulcera pudendorum utimur, et omnia quae leniri postulant, sive ob inflammationem, sive ob morsum, sive ob malignitatem. Eaque propter et cancrosis applicatur ulceribus, medicamentis anodynis commistum, qualia sunt, quae ex pompholyge constant. Et quid attinet commemorare, quod ore contentum, collutum, gargarizatumque vel maxime phlegmonas eius mitigat? Sed tonsillas, et columellam, et antiadas phlegmone affectas admodum mitigat, et proinde anginam. Atque ut semel dicam, medicamentum est leniens, totam quidem substantiam habens mordacitatis expertem: sed multo magis, ubi concoctione moderata potissima pars serosi humoris absumpta est. Sic mihi videntur etiam medici ad venena, quae erosione interimunt, lac dari suadere, velut et lepus marinus interficit, et cantharis. Sed et sunt, qui exhibent iis, qui aconitum, et thapsiam sumpserint. Sed haec ratione fecerunt.

+ Illud hoc loco non praetereundum duxi, quod in Graeco codice manu scripto non [GR], hoc est, inflationem pariens, sed [GR], id est, naturale legatur. quod lac potius stomachum iuvet, quam inflatione vexet: id enim innuit verbum naturale. Hanc lectionem secutus fuisse videtur Serapio: quippe ex Dioscoride ita transcribat. Et lac confert stomacho. Quin et facilis potuit esse librariorum lapsus ob vocum similitudinem.

Cap. LXVII
Ἔρια καὶ οἴσυπος LANAE ET OESYPUS

SUCCIDAE lanae molles e collo, feminibusque laudatissimae habentur. Subveniunt inter initia vulneribus, percussis, desquamatis, lividis, ossibus fractis, aceto, oleo, aut vino imbutae: siquidem facile succos combibunt, quibus immerguntur, et ob pecudum sordem (sic enim oesypum vocant) emolliunt. capitis, stomachi, aliarumque partium doloribus, cum aceto, et rosaceo efficaciter imponuntur. Crematarum lanarum cinis crustas obducit, excrescentias in carne cohibet, et ulcera ad cicatricem perducit. Mundae autem, et carptae, in fictili crudo, caeterorum more, uruntur. Nec secus fimbriati marinarum purpurarum flocculi cremari solent. Aliqui cum sordibus lanas carpunt, et melle irrigant, eodemque modo urunt. Alii in fictili oris patuli, verucula inter se distantia componunt, et concerptas carminatasque lanas, oleo ita suffusas, ut ne stillare quidem possint, assulis tedae subiectis, et eisdem, lanisque permutatim interstratis, leviter succedunt, et ustas tollunt. Quod si e teda pix, pinguitudove ulla profluxit, collecta reconditur. Lavatur ad oculorum medicamenta. cinerem in labellis, aqua addita, manibus confricant, et considere patiuntur: idque saepius, mutantes aquam, donec linguam adstringat, nec mordeat. Oesypum

64 - Lac ~ 65 - Caseus ~ 66 - Butyrum et eius fuligo
67 - Lanae et oesypus