Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 208
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
vocant Graeci, succidarum lanarum pinguitudinem: cuius parandi ratio haec est. Succidae molles, radicula non curatae, calida aqua lavantur, et quibuscunque sordibus expressis, et in labellum oris ampli coniectis, aqua infunditur, magnoque impetu ligula, uti respumet, agitatur, aut lignea rude validiuscule conturbatur, quo largius sordida spuma colligi possit, deinde marina respergitur: et considente pingui, quod supernatabat, collectoque in altero fictili vase, denuo aqua in labellum fusa agitatur: spuma iterum mari perfunditur, et demum eximitur. hoc tantisper fieri solet, dum consumpta pinguetudine, nihil prorsus spumae extet. Collectum oesypum manibus emollitur, et si qua insedit spurcitia, confestim demitur: exclusaque sensim omni aqua, recentique affusa, manibus misceatur, donec admotum linguae oesypum adstringat leviter, nec mordeat, atque pingue, candidumque spectetur: tum in fictili vase conditur. verum omnia fervido sole fiant. Nonnulli excolatum pingue frigida aqua eluunt, et manibus, non secus atque ceratum mulieres, confricant: ita enim candidius redditur. Alii elotis lanis, et sordibus quibuscunque exemptis, ac lento igni in aeneo vase ex aqua decoctis, pingue, quod supernatat, collectum aqua, ut diximus, lavant: colatumque in fictilem patellam, quae calidam aquam contineat, linteo operiunt, atque soli mandant, donec candidum fiat, et satis crassum. Alii bidui spatio aquam effundunt, novamque adiiciunt. Melius est laeve, radicula non curatum, quod succidarum virus oleat, et si manu in concha fricetur cum aqua frigida, albescat, nihil in se duri, aut concreti habens: veluti quod cerato, aut adipe adulteratur. Oesypum excalfacit, explet ulcera, et emollit: praesertim sedis, ac vulvae, cum meliloto, et butyro. In vellere appositum menses, et partus evocat: ulcera non aurium modo sanat, sed et genitalium cum anserino adipe: contra erosos angulos oculorum, scabiososque, genas quae occalluerunt, et ciliorum defluvia, efficax est. In testa nova torretur, donec redactum in cinerem pinguitudinem amittat. Ex eo etiam fuligo colligitur, uti demonstravimus: quae in oculorum medicamenta commode addi solet.
CUM Lanae succidae, et earum sordida pinguitudo, quam Graeci Oesypum appellant, et officinarum vulgus Isopum humidam vocat, plenissime a Dioscoride descripta sint, nihil nobis hic relictum est, quod declarandum, vel adiiciendum esse putemus.
Cap. LXVIII
Πιτύα
–
COAGULUM
LEPORIS coagulum tribus obolis ex vino, venenatorum morsibus, coeliacis, dysentericis, et foeminis fluxione vulvae laborantibus, ac reiectionibus a pectore, auxiliatur. sanguinem in grumos concretum discutit. Post menstruas purgationes appositum vulvae cum butyro, praestat mulieribus, ut concipiant: potum vero partus enecat, et a puerperio, pariendi spem adimit. Equi coagulum, quam hippacen aliqui vocant, privatim coeliacis, dysentericisque convenit. Hoedi, agni, hinnuli, caprae laticornis, et dorci, apri, cervi, vituli, bubalique coagula, similes naturas sortiuntur: contra aconiti potum in vino, et concretum lac in aceto convenienter assumuntur. Hinnuli privatim triduo a purgationibus admotum, partus spem intercipit. Vituli marini, castorei vires repraesentat: comitialibus, strangulatis vulvis, potu conferre existimatur. Sed si sit vituli marini, hoc experimentum est: aqua inspergitur, qua paulisper cum alterius animantis, tum praecipue agni coagulum, maduerit: nam si erit syncerum, statim liquescit in aquam: sin minus, consimile permanet. Excipitur autem catulis, qui nondum natare possunt. In summa, coagulum omne dissipata cogit, et coacta dissolvit.
[Coaguli consideratio.] ANIMALIUM coagulum (ut Aristoteles memoriae prodidit libro III. cap. XXI. de historia animalium) lactis substantia est: quippe quod in eorum ventriculo, quae adhuc lactent, contineatur. Est ergo coagulum lac ignem habens intra sese, quod cum animalis tepore concoqueretur, caseum traxerit. Habent coagulum omnia ruminantia, et inter dentata utrinque lepus. Quo vetustius coagulum est, eo praestantius: tale enim profluvio alvi mederi praecipue potest: atque etiam quod leporis est. Sed laudatissimum hinnuli. haec Aristoteles. Quod autem leporinum coagulum sanguinem reiicientibus conveniat, ut Dioscorides scribit, minime quidem probare videtur Galenus lib. X. simplicium medicament. ubi sic inquit. [Coaguli facultates ex Galeno.] Coagulum omne acris, ac digerentis potentiae est; ac nimirum etiam exiccatoriae: nam necessario id superiora comitatur. Ac leporis quidem coagulum comitialem morbum, si cum aceto ebibatur, praeterea profluvium muliebre sanare proditum est: sed et lac in ventre coagulum dissolvere: quod certe et nos experti sumus, non solum in leporino; sed etiam in aliorum animalium coagulo. Attamen leporinum omnium est praestantissimum. Sed et sanguinem in ventre concretum simili modo epotum dissolvit, ac efficacius fortasse caeteris leporinum: verum non solum, quod quibusdam scriptum legitur, sed et hoc commune est omni coagulo. Quidam autem sanguinis ex thorace reiectiones leporinum coagulum epotum supprimere prodiderunt. caeterum nec alium quenquam eo usum novi, nec ipse sum ausus acri uti remedio ad affectam adstrictionem poscentem. Porro coagulum equinum ad dysentericos, et coeliacos accommodari scripserunt nonnulli. At phocae coagulum eximie aptum esse quidam praedicant, tanquam vires obtineat castorii. Verum quaecunque proditum est, quodque coagulum secundum essentiae totius praestare proprietatem, non est nunc tempus exponere.