Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 212

69 - Adeps ~ 70 - Medulla

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

quae dicunt, attendendum non est. Alii piscium adipem laudant, tanquam ad suffusiones, aut quencunque alium affectum nominare velint, congruat. Alii non simpliciter piscium, sed addunt fluviatilium: alii vero potius marinorum, quo videlicet aliquid plus scire videantur, quam vulgus. haec Galenus. Caeterum de Tassi pinguedine, quae (ut experimento manifesto constat) contractos nervos, et articulorum duritias emollit, et discutit, nihil posteritatis memoriae prodiderunt Dioscorides, Galenus, et Paulus. [Pomatae parandae ratio, et usus.] Nec praeterea Galenus pinguedinis curandae, ac parandae rationem ullam, quod sciam, tradidit: nec quibus odoramentis veteres pinguedinem imbuerent, et in unguenti morem conficerent. quemadmodum hac nostra aetate unguentarii illam parant, quam vulgo POMATA vocamus. Ea autem hoc modo paratur. Sumunt cervini adipis, aut haedi binas libras: suilli vero recentis uncias sex: deinde exemptis membranis, vino albo lavant, exprimuntque tandiu, donec vinum omne exeat. Post haec elotam pinguedinem in fictile novum, vitro, vel plumbo oblitum coniiciunt, additis nardi Indici granis tribus, caryophillorum semuncia, nucis myristicae drachmis duabus, malis appianis, vel sylvestribus semicontusis senis, vel septenis. Haec omnia in sufficienti aquae rosaceae quantitate macerant die una: deinde lento igne tandiu decoquunt vas operculo contegentes, et rudicula saepius miscentes, quousque universa fere aqua evanescat. Percolant deinde linteolo spissiori subdito vase mundo, aqua rosarum madente, dimittuntque concrescere. Quo facto in fictile novum iterum coniiciunt, adiectis olei amygdalini dulcis unciis sex, cerae albae uncis quatuor, et ad ignem colliquant, ac postmodum linteolo percolant in nitidissimum catinum aqua rosarum affusa: sinuntque concrescere. Demum eadem aqua moschum experta, aut aliis refragrantibus aquis, tandiu lavant rude miscentes, donec unguentum illud ad summum albescat. Tunc enim extrahunt, et vitreo vase recondunt, servantque in frigido loco, ne rancorem contrahat. Hoc in Italia frequentissimum obtinet usum ad labiorum, manuum, et mamillarum rimas, tam a frigore, quam ab acri succo factas. Utuntur eo praeterea ad desquamatam cutem, et ad crustosas papulas, quae pueris in capite enascuntur. Sunt qui ei corallia porphyreo lapide levigata admisceant, ut melius, citiusque rimae occludantur. Alii vero cinnabarin addunt, ut flammeum referat colorem. [Adipis in cibis facultas.] Porro (ut libro tertio de facultate alimentorum scribit Galenus, et Isach Arabicus in dietis) Adeps omnis in cibis sumptus ventriculum effundit, appetentiam deiicit, pituitam auget, parum nutrit, succum illaudabilem gignit, alvi fluxiones commovet, retentricem ventriculi facultatem imbecillem reddit: sensus, et intellectum hebebat, somnolentiam inducit, et in ventriculis facile in bilem vertitur, et in vapores caput petentes. Quare adeps est potius in ciborum condimentis, quam in alimentis expetendus.

Cap. LXX
Μυελός – MEDULLA

LAUDATISSIMA est cervina, mox vitulina, post hanc taurina, dein caprina, et ovilla. Colliguntur aestatis exitu, cum appetit autumnus: quippe cum aliis anni temporibus concrementum sanguini, et veluti caro friabilis, in ossibus inveniatur: nec facile cognosci potest, ni quis eam ossibus extrahat, et recondat. Omnes medullae molliunt, calfaciunt, rarefaciunt, ulcera explent. Cervina perunctos venenata fugiunt. Curantur recentes, adipis modo, aquae respersu subactae, selectisque ossibus tantisper elotae, et in linteum expressae, donec aqua syncera emanet: et detersa sorde pinna, si qua innanet, liquatae in duplicato vase in pilam exprimuntur: et ubi coiere, omni faece, quae ad ima sidit, derasa, fictili modo reponuntur. Quod si libet incuratas reponere, facito omnia, quae de anserum, et gallinarum adipe demonstravimus.

[Medullae vires ex Gal.] MEDULLA, ut scriptum reliquit Galenus libro XI. simplicium medicamentorum, vim habet indurata, et scirrhosa corpora emolliendi, sive musculis, sive tendonibus, sive ligamentis id accidat, sive etiam visceribus. Optimam semper expertus sum cervinam: deinde ipsorum iuniorum boum, quos vitulos etiam nominant, ac proinde medullam eorum vitulinam appellitant. At hircorum, et taurorum tum acrior est, tum siccior. Itaque durities scirrhosas dissolvere nequit, siqua etiam memoria manet eorum, quae in quinto lib. de his sunt prodita. Ex vitulina igitur, et cervina medulla pessi componuntur uteros emollientes. Et extrinsecus uteris medicamenta imponuntur, quae ex medulla praeparantur, vim habentia emolliendi. Accipitur autem non solum medulla ex ossibus, quae sane re vera est medulla; sed ex spina, quam et ipsam medullam nominant, spinalem videlicet: quae tum durior, tum siccior est, quam alia. Illa enim mollior est et pinguior: ac proinde ego spinalem seorsum per sese absque illa repono. Sed ea mihi utriusque medullae cura est, ne aut putrescant, aut situm colligant. Itaque in hyeme primum eas capio, velut et adipem, deinde in aedibus siccis, atque editis, plane humoris expertibus, cum foliis lauri siccis repono. Nam quae recentia sunt et humida, multum etiam qualitatis suae illis impartiunt, ut acriores fiant medullae. At si quando ambiente calido, et austrino medullas, aut adipem voles reponere, paratum sit in hoc cubiculum neque calidum, qualia fere sunt quae meridiem spectant (putrescunt enim in talibus) nec humo proximum, atque humidum (nam in talibus situm contrahunt) sed supernum atque excelsum, et ad aquilonem obversum, parvas habens fenestras apertas, ut tam noctu, quam interdiu ab Arcto spirantes ventos accipiat. hactenus Galenus. [Medullae in cibis facultas.] In usu vero ciborum spinalis medulla id nutrimenti corporibus exhibet, quod cerebrum. Idcirco pituitosum, ac crassum generat succum, aegre concoquitur, ventriculo nocet, nauseam concitat: robustis tamen ventriculis concocta, bonum praebet alimentum. Porro quae ex ossibus elicitur medulla, quanquam largius sumpta ventriculi appetentiam destruat, pituitamque gignat; si tamen probe conficiatur, valentissime nutrit, magisque ori placet, quam spinalis, quod haec sapidior sit in omnibus suis partibus.

69 - Adeps ~ 70 - Medulla