Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 211

69 - Adeps

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

appellare totum hoc genus tibi licet. Non tamen licet tibi citra mendacium adipem caprinum humidiorem esse dicere, quam suum. Nam hic omnium ferme aliorum est humidissimus, ac proinde actione sua vicinam oleo vim possidens, quanquam oleo magis tum emolliat, tum concoquat: ac proinde cataplasmatis, quae ad phlegmonas accommodantur, commisceri solet. Qui vero mordicationes perpetiuntur aut in recto intestino, aut in colo, iis potius caprinum adipem, quam suillum iniicimus: non quod acrimonias plus obtundat (nam ex natura sua suillus obtundit magis, ac proinde miscetur medicamentis ulcera curantibus, eiusmodi est, quod vocant parygrum) sed quod caprinus ob crassitiem citius concrescat, suillus autem instar olei defluat: proinde ipsum potius dysentericis, et tinesinosis iniicimus, quando morsum eorum mitigare consilium est. Porro ob tenuitatem partium nonnulla acrimonias magis retundunt, ubi nimirum in alto mordicatorum corporum, quod molestus est, haeserit. Nam quod crassarum est partium, minus; magis autem quod subtilium partium est, tota corpora penetrat, et omnibus ipsum saniebus mordicantibus permiscetur. Hac ratione adeps anserinus, quae in alto corporum mordicant, magis obtundit: sed et suillo calidior est. Horum tamen in medio est gallinaceorum adeps, ac gallinarum. Porro calidior semper, ac siccior est masculorum animalium, et horum ipsorum exectorum minus tum calidus, tum siccus. Quippe mas castratus eiusdem semper generis foeminae assimilatur. Hoc autem sermonis caput commune est, cuius meminisse oportet: Pro animalium temperatura semper existere differentias eius, quae in illis est, pinguedinis, aut adipis, aut quocunque modo appellare libebit totum hoc genus corporis in animalium oleosi, et pinguis. Igitur cum sus omnibus prope quadrupedibus animalibus in caliditate, ac siccitate inferior sit; proinde pinguedinem quoque minus habet calidam, magisque humidam. Omnis igitur pinguedinis facultas est humectatoria, et excalfactoria humanorum corporum. Huius enim meminisse perpetuo oportet in principiis huius operis dicti. At differentiae, quae sunt cuiusque singulatim, in maioris, minorisque ratione sunt. Nam pinguedo suis, ut ad nos quidem, largius humectare potest, sed non aeque excalfacere, ut oleum: verum pinguedinis suum talis est caliditas, qualis spectatur in nobis. Porro taurorum adeps suillo multo calidior est, et siccior. Rursum id et hic memoria repetentibus nobis, marem foemina esse tum calidiorem, tum sicciorem: marem autem castratum assimilari foeminae, velut quicquid iuvenilis est aetatis. Et inter iuvenilia foemina mare humidior est, et minus calida. Sic et adeps vitulinus, taurino minus tum calidus est, tum siccus: et haedorum, quam caprarum: sed et caprarum minus, quam hircorum. Et rursum taurorum minus, quam leonum: nam horum adeps omnium prope quadrupedum adipe potentius digerit. nam et ipsorum calidissimus est, et maxime tenuium partium. Itaque si ipsum medicamentis ad ulcera, et phlegmonas convenientibus commisceas, non modo nihil adiuveris; verum etiam laeseris, nimirum addita maiori, quam conveniat acrimonia. Inveteratis tamen tumoribus atque scirrhi in minorem induratis, tum nervorum curvaturis ([GR] Graeci vocant) et in summa quaecunque scirrhosa sunt, iis aptissimus est, in quibus sane inefficacissimus apparet suillus. Taurinus autem ab utroque ex aequo distat, ut quanto calidior, sicciorque suillo est, tanto superetur a leonino. Itaque tanquam in medio consistens, merito utrique medicamentorum miscetur generi,, et iis scilicet, quae scirrhosis medentur, et iis, quae phlegmonas concoquunt, cuiusmodi est tetrapharmacum quod vocant, ex cera, resina, pice, et adipe constans. Nam sive in hoc taurinum, sive vitulinum, sive hircinum, sive caprinum, sive suillum indideris, semper puri movendo aptum, et concoctorium medicamen effeceris. Sed suillus si addatur in pueris, et foeminis, et ut breviter dicam, omnibus, quibus caro est mollior, competit. Sin taurinum adieceris, fossoribus, et {mssoribus} <messoribus>, et omnibus, carnem duram habentibus, sive ob naturalem temperiem, sive ex ratione, ac forma vitae, conveniens effeceris. Caeterum adeps omnis dum inveterascit, se ipso est calidior, et tenuior efficitur, ac proinde quoque magis discussorius. Verum id omnibus fere inveterascentibus accidit, quae quidem putrescere non anticipent. Nam vinum, mel acetum, frumentum, butyrum, lana succida, oleum omne, sive lentiscinum, sive cicinum, sive raphaninum, sive ipsum quod ex olivis conficitur, vetustate et calidiora, et tenuioris essentiae efficiuntur: ac proinde gustantibus apparent acriora, et ad induratos, aegreque solubiles affectus omnes adhibentibus potentius digerentia. Atque ego sane gustantibus acriora videri dixi. At quidam, quibus studium est nominum significatus corrumpere, non acria, sed adstringentia vocant id genus omnia, adusque piper: tanquam intersit nihil, adstringens, an acre dixeris. Etsi denuo illos roges de galla, myrtis, mespilis, mali punici putaminibus, quae sidia vocant, rhoe, et omphacio, et haec dicunt adstringere: tametsi adversissimum ex illis sensum percipiamus ei, qui in nobis fit a pipere, pyrethro, napy, euphorbio, cepa, allio, et adarce. Igitur si quemadmodum adstrictionis vocabulum de utroque affectu, quem gustu percipimus, communiter efferunt, sic ipsos quoque affectus unam habere naturam existimant, quidvis aliud potius habendi sunt, quam homines, ut qui soli proprios sensus obtineant. At si omphaca, rhoa, gallam, balaustium, hypocistida contrahere, constringereque nostram fateantur substantiam: secernere vero, mordicare, ac penetrare, piper, napy, pyrethrum, improprie adstringentia nuncupant, quae mordicant, et excalfaciunt: caeterum in cognoscendis ipsis medicamentis non peccant, Verum si oportet coniectatem dicere, an in vocabulis, aut in rebus hallucinentur, equidem in vocabulis potius falsos viros illos dixerim, et maxime quibus Graeca lingua insueta est, qualis est Dioscorides Anazarbensis. qui profecto multa bene dixit eorum, quae de materia medica memoriae prodidit, caeterum significata Graecanicarum vocum non satis pernovit. Hic ergo cum ait magis esse adstrictorium adipem caprinum suillo: si quidem acriorem significare velit, per magis adstrictorium, accipimus sermonem ceu verum. At si illud, talem habentem qualitatem, et facultatem, qualem rhus, rheon, hypocistis, balaustium, haud verum esse sermonem dicemus. Porro quoniam viperarum adipem, ubi radicitus pilos sub alis evulseris, prohibere illos recrescere illitum referunt, visum est mihi eius facere periculum esse satius: at ubi prout iubent, fecissem, mentitos comperi, sicut etiam quod initia suffusionum sanet. Verum ursorum adipem alopecias curare vere scripserunt: cum tamen probatiora habeamus ad eum affectum remedia. Porro cum dicant tamen vulpinum adipem dolores aurium sanare, absque ut explicent, quos aurium dolores dicant, ceu non noscentibus ipsis distinguere,

69 - Adeps