Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 219

75 - Mel

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

saccharum extitisse, quam nostratis sacchari arundinum lacryma, seu liquor, qui nimia succi copia aperto in latere calamo, perinde ac gummi, exterius concreverit. [Antiquorum saccharum.] Huic nostrae opinioni subscribit Plinius lib. XII. cap. VIII. sic inquiens. Saccharon et Arabia fert, sed laudatius India. Est autem mel in arundinibus collectum gummium modo, candidum, dentibus fragile, amplissimum nucis avellanae magnitudine. haec Plinius. Ex quibus facile cognosci potest, quod non ex rore, ut mannae evenit, coalesceret antiquorum saccharum super arundinum folia, sed quod fractis calamis earum internodiis cohaereret collacrymans, e quibus vulgare nostrum conficitur. Quandoquidem hoc modo resinae, gummaeque omnes scisso sui arboris cortice emanant. Alia praeterea huc accedit ratio, quae (ut equidem arbitror) Manardi, ac Fuchsii sententiae prorsus adversatur. Nam quemadmodum in Apulia, et Calabri manna a sole tacta dum arborum inhaeret foliis, parvo temporis intervallo in auram evanescit (ut libro primo diximus in mannae mentione) eadem sane ratione id saccharo evenisset, si ex rore (ut ipsi contendunt) concresceret. Siquidem a sole tactum, rarefactumque facile disiliisset in auram, nec gummium modo concrevisset. Eoque magis, quod nusquam legerim in Dioscoride, nec Galeno, saccharum e foliis arundinum colligi, sed in ipsis calamis concretum reperiri. Quod etiam testatur Strabo lib. XV. Geographiae, ubi aperte scribit, in India arundinem mel sine apibus gignere: non autem quod ex rore in arundine fiat, ut quidam pervicax, ignarusque medicus mecum contendere, atque etiam, ut suam mordicus teneret opinionem, Strabonis codicem corrumpere non est veritus. Praeterea cum memoriae prodiderint Dioscorides, Galenus, et Plinius, antiquorum saccharum durum esse, salis modo coactum, album, dentibus fragile; ex his coniectare licet, e rore saccharum nequaquam fieri. Quippe quoniam manna, quae eodem modo e rore concrescit, sal minime refert, nec dentibus fragilis deprehenditur, sed potius mandentibus tenax, et cerae modo lentescens. Quare crediderim antiquis saccharum fuisse tenuiorem, ac praestantiorem illius partem in arundinum sacchariferarum medulla, quae per internodiorum fissuras exiens solis calore concreverat, ut et saccharum nostrum calore ignis arte concrescit, et addensatur. Quod cum accuratissime perpendissent homines, liquorisque praestantiam agnovissent, a natura edocti hoc arte se facturos existimarunt. Neque id incassum attentasse videntur. quandoquidem sacchari integros calamos assumentes, minutimque incidentes, ignis calore tandiu decoxerunt, donec universus liquor, absumpta igni aqua, diu effervescens in saccharum salis modo in vasis fundo concreverit. Verum etsi sacchari arte facti nihil meminerint Dioscorides, et Galenus; non desunt tamen qui dicant, hoc etiam ante eos factum esse, Solim(?) auctoritate freti, qui in Indiae palustribus arundinem ita crassam progigni ait, ut fissis internodiis lembi vertice vice ????? navigantes, e cuius radicibus dulcem etiam exprimunt humorem ad mellis suavitatem. [Aliquorum lapsus.] At qui liquorem hunc, qui ex harum cannarum radicibus elicitur, saccharum nostri usus fuisse existimant, procul dubio falluntur. quod Indi non modo ex decoctis cannarum; sed aliarum quoque arborum radicibus sibi potus parent, cum illius coeli et soli clementia frequentissimae sint plantarum radices, quae mellea dulcedine imbuuntur, ut Strabo testis est loco nuper citato, ubi sic inquit. Nullus annus in India invenitur utroque tempore sine pluvia. Quapropter contingit annum feracem esse, cum semper terra sit foecunda: fructus autem arboreos multos gigni, arborumque radices, praesertim magnarum arundinum, et natura, et decoctione dulces esse, aqua a solibus tepefacta, tam caelesti, quam fluviali. Adeo quod ea, quae apud alios et fructuum, et succorum maturitatis dicitur, apud illos concoctio est: quae tantum ad dulcedinem operatur, quantum ea, quae per ignem fit. Sententiae nostrae Lucanus quoque suffragatur, illud explicans hoc carmine.

    Quique bibunt tenera dulces ab arundine succos.

Quin etiam Marcus Varro, qui eodem fere tempore claruit, his tribus versibus attestatur, dum inquit.

    Indica non magna nimis arbore crescit arundo,
   
Illius et lentis premitur radicibus humor,
   
Dulcia cui nequeant succo contendere mella

Ex iis palam est, hos omnes de factitiis Indorum potionibus, quae iis vini loco sunt, fuisse locutos: non autem quod ex illis cannarum radicibus saccharum aliquod pararetur. Quandoquidem et nos e glycyrrhizae radicibus, quin et e decoctis, pressisque siliquis, sicut et alii e dactylis, dulces elicimus succos ad varii usus potationes. quemadmodum et occidentales Indi pluribus dulcibus arborum fructibus suos sibi parant potus. Sed non ob id dicendum hos liquores, quod mellis dulcedinem praestent, esse mel, neque saccharum. Nec mirum sane si Indicae arundines radicibus dulcissimum praebeant succum non modo illae magnae; sed etiam quae ibi nascuntur nostris fortasse non multo grandiores: cum etiam nostrates recentes mansae quadantenus ori dulces sentiantur. Quod autem minores arundines in India radicibus dulces praebeant potus, superiore carmine explicavit abunde Lucanus: cui non magna nimis est labor. In hoc tamen a Solino dissentit: cui arundines, quarum meminit, vastissimae sunt proceritatis. Hinc ergo eorum sententia explodenda videtur, qui credunt ex illarum magnarum arundinum radicibus, saccharum nostro similius factitasse Indos, quod non quidem saccharum, sed dulces inde potus vini sibi conficiant. Sed ut suam opinionem auctoritatibus fulciret Manardus Ferrariensis, utque lucidius comprobaret antiquorum saccharum, perinde ac mannam, ex rore fieri, libro IX. epist. V. Avicennam etiam admittit, quem tamen alias ubique reiecit, ac reprobavit, asserens, quod cum ipse huius fuerit sententiae, ultimo capite libri secundi antiquorum saccharum mannam vocavit, cum inquit. Zuccharum alhusar est manna cadens super alhusar, et est sicut frusta salis. At nos, qui huic opinioni minime adstipulamur, dicimus Alhusar, sive Alhasser (ut Bellunensis castigavit) nullo pacto Arabica lingua arundinem significare, sed aliam Aegypti, et Arabiae arborem, sic ab eius loci indigenis appellatam: quandoquidem Arabes (ut testatur Serapio) arundinem Casab dicunt. Quod manifeste declarat zuccharum alhasser apud Avicennam huiusce arboris esse mannam, vel gummi, non autem Graecorum saccharum in calamis concretum. Illud insuper nostram comprobat sententiam, quod eodem

75 - Mel