Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 220
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
loco addidit Avicenna, sic inquiens. Et in zuccharo quidem alhusar est cum abstersione pauca, stipticitas, et amaritudo. Siquidem austeritatis, et amaritudinis, quae in antiquorum saccharo fuerint, nusquam meminere Dioscorides, et Galenus: nec item quod conferret id pulmoni, et aquae intercuti, ut paulo infra voluit Avicenna. Qui etsi dixerit deinde zuccharum hoc oculorum morbis, pariterque renum, et vesicae vitiis auxiliari; non tamen ob hoc dici potest, zuccharum alhasser esse antiquorum saccharum. Sed recte quidem contra Manardi sententiam, Avicennae testimonio (cum et ipse hoc in loco Avicennae auctoritate nitatur) probari potest, quod antiquorum saccharum gummi modo collacrymans in arundinibus concresceret, non autem ex rore. Quippe quod is de zuccharo agens loco nuper citato, ibique antiquorum saccharum recensens, inquit. Assumptum sicut gummi ab arundine abstergit oculum. Quibus palam fit, antiquorum saccharum, perinde ac gummi, ab interiori medulla exterius emanasse, ibique postmodum solis ardoribus concrevisse. Verum enimvero quod adhasser apud Arabes sui generis arbor sit, et ab arundine maxime differat, et quod eius zaccharum, quanvis ab Avicenna manna dicatur, quod fortasse granulis concrescat mannae similibus, ex rore haud quaquam fiat, sed gummium modo ab arbore destillet, manifeste ostendit Serapio capite de saccharo his verbis. [Alhasser quid ex Serap.] Alhasser habet lata folia, et habet zaccharum, quod egreditur ab oculis ramorum suorum, et a locis foliorum eius, et colligunt de eo homines rem convenientem, et in zuccharo eius est amaritudo, et egrediuntur ab hac planta mala quaedam, sicut testiculi camelorum, e quibus liquor quidam emanat adurens, septicaeque facultatis, ad cauteria peridoneus. Et lignum quidem Alhasser est leve, crassum, rectum, pulchrumque, et ideo assimilaverunt cantilenarii in cantilenis suis brachia, et crura dominarum ligno eius. haec Serapio. Ex quibus facile et Manardum, et Fuchsium, viros alioqui doctissimos, hac in re hallucinatos putaverim. [Fuchsii opin. reprobata.] Caeterum Fuchsius, ut probaret antiquorum saccharum e roscido caeli succo in calamis concrescere, utque illud a nostrate diversum ostenderet, dicit, quod cum nostri usus saccharum, perinde ac mel, calidum reperiatur, sitimque facile concitet, antiquorum saccharum esse non potest, eo quod Galenus suae aetatis saccharum id efficere non prodiderit. Cuius tamen sententia (pace sua dixerim) experimento minime respondet: a quo non discedens Galenus lib. VII. simpl. medic. de saccharo ita scribit. Sacchar, quod ex India, atque felici Arabia convehitur, in calamis, ut aiunt, concrescit, et ipsum mellis est species: minus certe nostrate dulce, sed adsimiles ei vires obtinens, quod ad abstergendum, desiccandum, et digerendum attinet. Porro quatenus nec inimicum stomacho est, ceu nostras, nec sitim afferens, eatenus ab illo substantia differt. Quibus Galeni verbis clarum est, quod cum saccharum melle minus sit dulce, minus etiam calidum sit necesse est. Eaque propter asserit Galenus, saccharum non perinde ac mel, sitim excitare: non tamen quod nulla ab eo sitis excitetur, uti Fuchsius interpretari videtur. His igitur rationibus, et auctoritatibus adductus sum, ut certo crediderim, antiquorum saccharum ab iisdem arundinibus emanare, a quibus vulgare nostrum exprimitur: sed hanc tantum inter se differentiam esse, quod a natura factum sit nostrate factitio longe tenuius. [Sal Indum.] Ideoque Avicenna Archigenis auctoritate Sal Indum ipsum appellans, ad linguae scabritiem, ariditatemque in acutissimis febribus: tametsi eo hac aetate careamus, quod amplius non afferatur. Id autem non alia de causa evenire existimamus, quam quod hodie paucum admodum proveniat. Siquidem Dioscoridis, et Galeni tempore, quo ad eos copiosum convehebatur, cum adhuc non innotuisset exprimendi ratio, necesse quidem erat, ut arundines sacchari liquore praegnantes, cum annis compluribus adolevissent(?), et falcem nunquam expertae essent, per se liquorem exudarent, veluti innumeris arboribus gummi, et resinae emanant. Proinde non mirum, si eius a natura facti antiquis fuerit ubertas. Sed postquam lucri dulcedo, fulgentisque auri sitis docuit homines artem modumque, quo saccharum concisis, decoctis, pressisque arundinibus copiosius elicerent, factum est, ut Indi quotannis universos inciderint calamos, ac iterum quotannis severint. Hinc igitur evenit, ut nullis remanentibus, quae saccharo plurium annorum aetate turgeant, naturae impedita sit operatio, deperditumque hac de causa sit antiquorum saccharum. [Saccharum candidum.] Cuius vice eo recentiores utuntur, quod officinae candidum cognominant, arte factum, pellucidum, salis fossitii modo, dentibusque fragile, ut antiquorum saccharum undequaque referat. Competit perinde ac illud, scabritiei linguae, aestate concrevit, eo quod violarum diluti facultate humectet, leniatque magis.
Cap. LXXVI
Κηρός
– CERA
CERA optima est subfulva, suppinguis, pura, odorata, et halitum quadantenus melleum referens, natione Pontica, aut Cretica. Secundum locum obtinet candicans, et suapte natura pinguis. Candida fit hoc modo. Ex ea radunt album, syncerumque, atque transfundunt in vas, quod satis habeat marinae ex alto petitae, inspersoque nitri momento, decoquunt: cumque iterum, tertiove inferbuit, separatum vas refrigerant, ac cerae pastillum eximunt, detersa sorde, si qua forte adhaesit: tum denuo indita nova maris aqua fervet, uti retulimus: et vase dempto ex igne, fundum ollulae novae aqua frigida madefactum, in ceram summam suspensa manu intingunt, quo celerius concrescat, et quam minima portio extrahatur. Suscepto primo cerae orbiculo, iterum vasis imum aqua refrigeratum, tantisper in ceram immitti debet, dum tota excipiatur. Orbiculi lino consuti, intervacante spatio suspenduntur, et interdiu continuo sub sole, noctu sub luna asperguntur, usque dum perfecte albescant. Verum si eximius ille candor desideretur, eadem factitari, et identidem recoqui operaepretium est. Nec desunt, qui pro marina, in muria quam acerrima semel, aut iterum excoquant: dein laguncula tenui, rotunda, ansam habente extrahunt: postea orbiculos substrato affatim cespite herboso, insolant, donec candorem summum contraxerint. Praecipiunt hoc obeundum munus vere,