Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 222

77 - Propolis ~ 78 - Triticum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

operis ita se habet. [Mira apum in opere sua industria.] Interdiu statio ad portas more castrorum:noctu quies in matutinum, donec una excitet omnes gemino, aut triplici bombo, ut buccino aliquo. Tunc universae provolant, si dies mitis futurus est. Praedivinant enim ventos, imbresque et tunc se continent tectis. Itaque temperie caeli (hanc enim inter praescita habent) cum agmen ad opera processit, aliae flores aggerunt pedibus, aliae aquam ore, guttasque lanugine totius corporis, quibus est. Quarum adolescentiores ad operam exeunt, et supradicta convehunt: seniores intus operantur. Quae flores comportant, prioribus pedibus femina onerant, propter id natura scabra, pedes priores rostro, totaeque onustae remeant sarcina pandatae. Excipiunt eas ternae aut quaternae, atque exonerant. Sunt enim intus quoque officia divisa: aliae struunt, aliae poliunt, aliae suggerunt, aliae cibum comparant ex eo, quod allatum est. Neque enim separatim vescuntur ne inaequalis operis, et cibi fiat, et temporis. Struunt orsa ea concameratione alvei, textumque vel usque ad summa tecta deducunt, limitibus binis circa singulos arcus, ut aliis intrent, aliis exeant. Favi superiore parte affixi, et paululum etiam lateribus simul haerent, et pendent una. Alveum non contingunt, nunc obliqui, nunc rotundi, qualiter poscit alveus, aliquando et duorum generum, cum duo examina concordibus populis dissimiles habuere ritus. Ruentes ceras fulciunt, pilarum intergerinis a solo fornicatis, ne desit aditus ad sarciendum. Primi fere tres versus inanes struunt, ne promptum sit quod invitet furantem. Novissimi maxime implentur melle: ideoque averso alveo favi eximuntur. Gerulae secundos flatus captant. Si cooriantur procella, apprehensi pondusculo lapilli se librant. Quidam in humeros eum imponi tradunt. Iuxta vero terram volant in adverso flatu vepribus hebetato. Mira observatio operis. Cessantium inertiam notant, castigant, mox et puniunt morte. Mira munditia. Amoliuntur omnia e medio, nullaeque inter opera spurcitiae iacent. Quin et excrementa operantium intus, ne longius recedant, unum congesta in locum, turbidis diebus, et operis ocio egerunt. Cum advesperascit in alveo strepunt minus, ac minus, donec una circumvolet, eodem quo excitavit bombo, ceu quietem capere imperans: et hoc castrorum more. tunc repente omnes conticescunt. [Apum reparatio ex Virgil.] Si forte fortuna apum universum deperderetur genus, facile reparari posset ex bienni vitulo, ut libro IIII. Georgicorum clare docuit Virgilius, ita canens.

Exiguus primum, atque ipsos contractus ad usus
Eligitur locus: hunc angustique imbrice tecti,
Parietibusque premunt arctis: et quatuor addunt
Quatuor a ventis obliqua luce fenestras.
Tum vitulus bima curvans iam cornua fronte
Quaeritur: huic geminae nares, et spiritus oris
Multa reluctanti obstruitur: plagisque perempto
Tunsa per integram solvuntur viscera pellem.
Sic positum in clauso linquunt: et ramea costis
Subiiciunt fragmenta, thymum, casiasque virentes.
Hoc geritur zephyris primum impellentibus undas,
Ante novis rubeant quam prata coloribus, ante
Garrula quam tignis nidum suspendat hirundo.
Interea teneris tepefactus in ossibus humor
Aestuat: et visenda modis animalia miris,
Trunca pedum primo, mox et stridentia pinnis
Miscetur: tenuemque magis, magis aera carpunt:
Donec, ut aestivis effusus nubibus imber,
Erupere: aut ut nervo pulsante sagittae,
Prima leves ineunt si quando praelia Parthi.

De reparatione Apum hactenus Virgilius. Caeterum etiam apes in medicina usum habent: siquidem siccae et in pulverem contritae, iis admistae, aqua ad id faciant, ex oleo, et cera inunctis alopeciis capillum restituunt.

Cap. LXXVIII
Πυρός – TRITICUM

OPTIMA e tritici generibus ad secundae valetudinis usus habentur, quae recentia, et iam perfecte adulta, colorem luteum referunt. dein sequuntur trimestria, quae nonnullis sitania nominantur. Itaque cruda in cibis teretes tineas gignunt: canum morsibus prosunt, mansa et imposita. Confectus eorum similagine panis, plus alit, quam cibarius. E trimestrium farina panis, leviorem cibum praebet, et qui facile in membra demandetur. Farina eorum cum hyoscyami succo illinitur adversus nervorum fluxiones, quas Graeci rheumatismos vocant: item contra interaneorum inflationes: lentigines ex aceto mulso tollit. Furfures autem in acri aceto decocti, turgentes mammas sedant: viperarum ictibus auxiliantur: et torminosis prosunt. Farinaceum fermentum calfaciendi, extrahendique vim habet: privatim callos pedum, clavosque extenuat: et caetera tubercula furuncolosque ex sale concoquit, et aperit. Sitaniorum farina, contra venenatos ictus cum aceto, aut vino commodissime illinitur: eadem si decocta in glutini modum delingatur, cruentis excreationibus proderit: contra tussim, et exasperatas arterias, cum mentha et butyro decocta, efficax est. Tritici pollen si ex aqua mulsa, aut hydrelaeo decoquatur, omnem discutit inflammationem. Panis et crudus, et coctus cum aqua mulsa inflammationes omnes illitu mulcet; cum emolliat, et quadantenus

77 - Propolis ~ 78 - Triticum