Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 224

78 - Triticum ~ 79 - Hordeum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

aliquo odore labefactatur. Haec deinde, dum fit panis, optimae est associanda aquae, eaque subigenda, quae fluxerit e laudatissimis fontibus, pellucida sit, non palustris, neque coenum, aut limum redoleat. Quinetiam fermentum admiscendum fuerit triticeum, non antiquum, mediocris quantitatis, ne inde ipsius abundantia panis acorem contrahat. Iniiciendum est et salis albi parum, ut panis sapidior efficiatur. Post haec farina ita subacta, optime manibus pinsitur: mox massa illa in panis mediocris magnitudinis digeritur, qui postquam abunde creverint, et fermentati fuerint, in clibanum prius aequaliter calefactum, dein a cineribus, et prunis expurgatum decoquendi immittuntur. Sed furnus iustae capacitate sit oportet, ita ut quantitati panis proportione respondeat. Quippe quemadmodum modica panum quantitas in amplum clibanum missa exiccatur, ac comburitur: ita et magna in angusto simul comprimitur, et decoqui nequit. Quamobrem panes (dicebat Galenus citato loco) ad concoctionem probatissimi sunt, qui plurimum fermentati, et probe elaborati in clibano igne moderato percoquuntur. Nam profusior ignis primo statim occursu adurens, exteriorem superficiem in testae modum indurat, crudis incoctisque remanentibus interioribus partibus. Unde accidit, panem hunc visu iniucundum fieri, et duplici nomine pravum. quod interne crudus sit, atque illaboratus: externe vero siccus, et praeassatus. Qui autem longiore spatio undique aequabiliter praeassatur, hic et probe in ventriculo concoquitur, atque ad actiones, quae concoctionem consequuntur, accomodatissimus redditur. Triticum in agris facile degenerat in lolium: praesertim cum annus pluvius, frigidusque advenerit, ut in lolii mentione latius dicemus. [Oleum e tritico.] Fit e tritici granis inter ferri laminas igne calefacti compressis oleum, quod ad ulcerum sinus commendant. Sunt etiamnum, qui eo utantur ad pedum, et manum rimas, quas frigus excitaverit: item ad asperam cutim laevigandam. [Tritici vires ex Galeno.] Meminit tritici Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Triticum ut medicamentum foris impositum, primi est ordinis excalfacientium: non tamen nec resiccare, nec refrigerare manifesto potest: habet vero etiam quiddam viscosum, et obstruens. Porro quod ex eo conficitur amylum, eo tum frigidius est, tum siccius. Quod vero ex pane fit cataplasma, vim habet magis digerentem, quam quod ex tritico: nimirum cum et salem, et fermentum panis adiuncta habeat: quippe cum fermentum vim habeat attrahendi, digerendique ea, quae alto resident. Et primo de facultate alimentorum: In cibum assumptum (inquit) aegre concoquitur, flatus excitat, laborem ventriculo infert, et caput vaporibus tentat.

Cap. LXXIX
Κριθή HORDEUM

HORDEUM est candidum, purumque. Id minus, quam triticum alit. Ptisana tamen ob cremorem in decoctione redditum, plus alimenti praebet, quam polenta ex hordeo facta. contra acrimonias, atque gutturis scabritias, exulcerationesque pollet: quibus etiam triticea ptisana praesidio est: sed plus alit, magisque urinam movet. Lac abunde suppeditat, si cum foeniculi semine decocta sorbeatur. Hordeum absterget, urinam ciet, inflationem parit, stomacho adversatur, tumores concoquit, Farina hordeacea decoquitur in mulsa aqua cum fico, ut inflammationes, collectionesque discutiat: duritias cum resina, et fimo columbarum concoquit: cum meliloto autem, et papaveris calyce dolores finit, qui latus excruciant: adversus intestinorum inflationes cum lini semine, foenograeco, et ruta illini iuvat: strumas cum pice liquida, cera oleo, et impubis pueri urina, ad concoctionem perducit: et cum myrto, aut vino, aut malicorio, aut sylvestribus pyris, aut rubo, alvi profluvia sistit: podagricis inflammationibus cum cotoneis, aut aceto prodest: decocta in acri , modo quo hordeaceum cataplasma, et calida imposita, lepris medetur. Cremor vero farinae ex aqua, atque cum pice, et oleo decoctus, puri movendo est: cum aceto subactus, itidem et cum pice contra articulorum fluxiones prodest. Farina ex his alvum cohibet, inflammationesque mitigat.

[Hordei consideratio.] NON minus Hordeum in Italia vulgaris notitiae est, quam triticum. Est autem (ut Theophrastus libro VIII. cap. IIII. de plantarum historia memoriae prodidit) in hordei genere differentia. quippe quod aliud binis versibus, aliud ternis, quaternisque, cum plurimum senis: est enim vel eiusmodi quoddam genus. Quod vero pluribus construitur versibus, hoc semper fere spissius, posituque arctius constat. Magnam et Indicum differentiam facit: quandoquidem ramis natum sit brachiari, ut proposui. Et spicae vero aliis grandiores, rarioresque constant: aliis minores, frequentioresque: et aliis distantiores a foliis, aliis proximiores, ut Achilleis cognomine. Et hordeorum ipsorum aliud rotundius,

78 - Triticum ~ 79 - Hordeum