Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 226

81 - Curmi ~ 82 - Zea ~ 83 - Crimnon ~ 84 - Olyra

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

loco. Quamobrem credendum est, nil aliud zythum, et curmi fuisse antiquis, quam Cervisia, quam loco vini bibit hoc aevo universa regio septentrionalis: nempe Germania, Bohemia, Polonia, Cimbria, Gallia, et aliae algentes Europae regiones. Nec aliam inter zythum, et curmi crediderim esse differentiam, quam in conficiendi ratione, cum eorum utrunque fiat ex eadem fruge. Siquidem conficiendi ratio uno, vel altero modo adhibita, rerum facultates et auget, et imminuit, cum plus, vel minus cocturae adhibent artifices, quemadmodum etiam hac tempestate in Germania evenit. Nam etsi omnes illi potus ex hordeo, vel tritico parentur; diversa tamen est apparandi ratio, cum saporibus inter se differant. Aliae nanque dulces, grataeque gustui sunt: aliae vero amarae, austeraeque habentur. quinetiam aliae turbidae, aliae clarae pellucidaeque cernuntur. In Bavaria antequam potus suos conficiant, hordeum, et triticum macerant lupulorum decocto. Quo fit, ut non levi plectatur poena, qui lupulos secuerit, vel deperderit. Serunt enim Bavari lupulos, coluntque hanc ob causam, ut nos vites, demetuntque eorum flores, et fructus statutis temporibus: quandoquidem eorum decocto maceratae fruges, non modo fermentantur; sed et vini speciem induunt. Quapropter potus inde confectus gustatu gratior evadit. Inebriat is largius sumptus, quemadmodum et vinum, perduratque eius temulentia longe diutius, quod crassior, concoctuque difficilior sit, quam vinum.

Cap. LXXXII
Ζειά – ZEA

ZEA duorum generum est. una simplex: altera in geminis putaminibus grana bina iuncta gerit, ob id dicoccos appellatur. Plus quam hordeum alit, ori grata. digeritur in panificia, minus quam triticum alens.

[Zeae consideratio] NISI Zea, de qua hic disserit Dioscorides, illud fuerit frugis genus, quod Itali partim Spelta, partim Pirra vulgo dicunt; aliam quidem frugis speciem provenire in Italia non facile crediderim, quae legitimam referat zeam. Verum enimvero quod zea, Italica sit spelta, facile ex Dioscoride coniectari potest, quod scripserit duplicem esse zeam, quarum una simplex, altera dicoccos appellatur, eo quod in geminis putaminibus grana bina gerat. Nam et Spelta apud Italos duum est generum: una spicas profert simplicibus granorum versibus: altera vero iis duplicibus constat, in quibus singulus folliculus duo concludit grana. Zeam hanc quidam, ut Foroiulienses, Pirra farra vulgo appellant, quod ex ipsius deglubitis granis farris modo halicam conficiant. Plinius praeterea libro XVIII. cap. VIII. zeam esse Italiae in Campania maxime, et semen vocari ait. Id quod manifeste ostendit, cum zea fuerit copiosa fruges in Italia, facile in hunc usque diem eius perdurare proventum. Quod cum ita esse certo credam, nil aliud antiquorum zea esse potest, quam spelta nobis vocata. Hanc Hetrusci antiquos quadantenus secuti appellant vulgo biada. Nam quemadmodum hoc nomen semen, omnibus seminibus est commune: ita biada, quae idem est, quod seges, cunctis segetibus, et frugibus communiter aptari potest. Sunt et apud Insubres, qui Speltam, algam quasi alicam vocent. quod facile attestatur hanc esse zeam. Siquidem et veteres deglubitam zeam halicam appellavere. [Zeae vires ex Galeno.] Zeae meminit Galenus lib. VI. simpl. med. sic inquiens. Zea universa sua facultate quodammodo in medio est tritici, et hordei. Itaque ex illis cognoscatur.

Cap. LXXXIII
Κρίμνον – CRIMNON

CRIMNON crassior est ex zea, triticoque farina, ex qua pultem faciunt. Abunde alit, + sed aegre conficitur: alvum vehementius adstringit, si zea, ex qua fit, prius torreatur.

[Crimni consideratio.] CRIMNUM crassior zeae, aut tritici farina existit apud antiquos, qua ad pultem conficiendam utebantur: quaque loco panis diutius victitarunt, ut Plinius est autor libro XVIII. capite VIII.

 + Neque Ruellium, neque communem, vulgatamque Graecam lectionem hic secuti sumus: sed Marcellum, qui probatissimi codicis testimonio non [GR], quod facile conficiatur; sed [GR], quod aegre concoquatur legendum putat.

Cap. LXXXIIII
Ὄλυρα – OLYRA

EIDEM zeae generi + olyra adscribitur, sed minus aliquanto nutrit. In panes, ut zea, cogitur. Fit quoque ex olyra crassior farina, quam Graeci crimnon vocitant.

81 - Curmi ~ 82 - Zea ~ 83 - Crimnon ~ 84 - Olyra