Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 227

84 - Olyra ~ 85 - Athera ~ 86 - Tragos ~ 87 - Avena

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Olyrae consideratio.] OLYRAM zeae esse speciem, Dioscoridis testimonio, ambigit nemo; tametsi hac aetate non seratur in Italia. Ideoque Galenus iisdem Olyram pollere facultatibus ait, quibus zea: is enim utranque inter triticum, et hordeum medium tenere temperamentum asseruit. [Marcelli ?? invitam opi. reprobata.] Adducitur autem Marcellus, ut fere credat, olyram a Secale vulgo vocato, e quo rustici alpium cultores panem conficiunt, minime differre. Qua in re Plinium sibi alioqui familiarem oscitanter legisse demonstrat, cum non animadverterit seorsum, ac differenter scripsisse Plinium de olyra, et secale, quod speciatim farraginem appellavit lib. XVIII. Nam capite X. ex arinca, quam Graeci olyram vocant, fieri dulcissimum panem scribit. At XVI. ex secale deterrimum, et tantum ad arcendam famem utilem. In eodem versatur errore Otho Brunfelsius eo compendio, in quo sibi omnia Dioscoridis simplicia medicamenta declarasse, nobis autem confudisse videtur. Siquidem is inter alias ineptias asserit olyram omnino esse secale. Ad haec non possum non admirari Hermolaum, Manardum, et Ruellium alioqui doctissimos viros: quippe qui uno ore fateantur, olyram Plinio siliginem nuncupari, cum is speciatim de siligine, et olyra, tanquam de rebus invicem discrepantibus scripserit lib. XVIII. capite octavo, nono, et decimo. Quandoquidem is pro Siligine intelligit quoddam praestantissimi frumenti genus, ex cuius farina veteres panem candidissimum, levissimumque conficiebant: pro Olyra autem aliam frugis speciem, ex qua dulcis fiebat panis, vocatque hanc Arincam; sicuti etiam libro XXII. capite vigesimo quinto, non (ut ii quidem asserunt) Siliginem. Horum sententiam refellit etiamnum Galenus libro primo de alimentorum facultatibus; ubi de pane agens, inquit. Panis quidem syncerissimus cum a Romanis, tum ab omnibus fere, qui illorum subiacent imperio, siliginem vocitatur. Nam silignis, quae Latina inflexione siligo dicitur, Graeca vox non est, nec apud illos alia habetur. Quod minime dixisset Galenus, si olyra, et siligo idem fuissent: cum olyra Graeca plane sit vox. Ex quibus colligi potest, quod si olyra, et siligo idem extitissent, nequaquam affirmasset Galenus, siliginem apud Graecos carere nomine. Hallucinantur itaque non solum qui putant veterum siliginem, et olyram esse idem; sed et qui existimant olyram esse secale, quam Plinius farraginem, nos vero vulgo Segala appellamus. Siquidem praeter rationes, et auctoritates a nobis adductas, id etiam experimento falsum esse manifeste deprehenditur, quod panis siligineus Galeno purissimus, candidissimus, et omnium ad alendum aptissimus reddatur. Apud nos vero impurissimus sit, nigerrimus, et ad alendum imbecillimus, qui ex secale, vel farragine conficitur.

+ Ne quis frustra quaerat Siliginis caput, lectorem admonitum volumus, hic nos minime secutos esse Ruellium, qui [GR] siliginem vertit: sed Graecam vocem retinuisse, quod olyram a siligine plane differre censeamus, ut in commentario ostendimus.

Cap. LXXXV
Ἀθήρα – ATHERA

ATHERA ex zea fit tenuissime molita. Est autem sorbitio, quasi liquida pulticula, infantibus conveniens, et cataplasmatis efficax.

[Atherae consideratio.] CUM Dioscorides, satis superque declaraverit, quid sit Athera, necessarium quidem non duximus de ea plura scribere. Veruntamen illud ignorandum non est, quod nonnulli autores sunt, qui Atheram etiam fieri asserant ex tritico, olyra, et amylo. Haec Germanis vulgo Mosa nuncupatur: utunturque ea plurimum non modo in infantulorum lactentium cibis, quemadmodum nos pane in aqua decocto, sed et quotidianis mensis, quam ex farina, lacte, et butyro parant, ut ii quidem norunt, qui diu in Germania versati sunt.

Cap. LXXXVI
Τράγος – TRAGOS

TRAGOS quandam halicae frugis figuram gerit. Multo minus, quam zea nutrit, quod multum aceris habeat: quare aegrius conficitur, alvumque magis emollit.

[Tragi consideratio.] TRAGOS, quem aliqui halicam, nonnulli vero far notis referre asserunt, hac aetate, quod sciverim, non provenit in Italia. At quoniam (ut Plinius inquit libro XVIII. capite X.) ex oriente peregrinus nobis invectus erat, unde nostro etiam aevo innumerae deferuntur plantae; mirum quidem non est, si tam longo temporis tractu, relicto Italico cultu, in proprium redierit solum, ex quo primum ad nos advehi coepit, ut in aliis quam plurimis evenisse comperimus.

Cap. LXXXVII
Βρῶμος – AVENA

AVENA genicula quaedam habet: folio, et stipula triticum imitatur: et in cacuminibus dependentes parvulas veluti locustas bipedes gerit, in quibus semen continetur, utile ad cataplasmata, uti hordeum. Pulte huius alvus sistitur. prodest tussientibus in sorbitione succus.

[Avenae consideratio.] TAMETSI Avena, vulgaris notitiae seges, edita sit a natura in equorum potius, quam hominum alimentum; in Germania tamen ab aceribus repurgata, et iure pinguium elixa, frequenter in cibis sumitur, quemadmodum in Hetruria far, et oryza. Quin et pulticulam Germani ex ea parant eadem ratione, quam in Athera paulo superius retulimus. [Avenae facultates ex Gal.] Promos, id est, Avena (ut Galenus memoriae prodidit libro VI. simplicium medicamentorum) unum est ex leguminibus: verum ut medicamentum similem hordeo vim obtinet. Nam illitum desiccat, et digerit mediocriter, et sine morsu. Temperiem autem habet paulo frigidiorem. Nonnihil etiam adstrictionis obtinet, ut ventris profluvia iuvet. Et primo de aliment. facultatibus: Hoc semen (inquit) in Asia perfrequens est, et potissimum in Mysia, quae est supra a Pergamum, ubi et tiphae, et olyrae uberrimus est proventus. Iumentorum autem

84 - Olyra ~ 85 - Athera ~ 86 - Tragos ~ 87 - Avena