Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 232
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
admiscetur. Fit etiam amylum ex zea, quae maceratur, ac eluitur uno, aut altero die, et subactae farinae modo manibus subigitur: pressaque ferventissimo in sole, ut ante retulimus, exiccatur. Nullus in medicina usus, ad alia tamen conveniens.
[Amyli consideratio.] AMYLUM, quod vulgo Amidum officinis vocatur, omnibus quidem notum est. Probatur autem autore Plinio lib. XVIII. cap. VII. levitate, ac laevore, atque ut recens sit, et candidum. Caeterum etsi praetulerit Dioscorides Amylum, quod e Creta advehitur; Plinius tamen longe magis Chium, cui insulae (ut ipse scribit) Amyli inventio debetur, praestare asserit. [Amyli vires ex Gal.] Amylum, ut memoriae prodidit Galenus lib. primo de alimentorum facultatibus, ex tritico conficitur, laevigandi exasperatas partes vim obtinens: quae communis est omnibus substantiis consistentia siccis, quae neque adstrictionem, neque acrimoniam, neque aliam quamvis facultatem habent insignem. quas substantias iure [GR], id est, qualitatis, quae sensu deprehendi queat, expertes appellant: qualis inter humidas substantias est aqua. Caeterum amylum similem lotis panibus habet facultatem: nam, ut illi, minus quam panes non loti, corpori praebet alimentum, et non calfacit, cum caeteri panes calfaciant. Quod vero ad triticum in aqua elixum attinet, cum ea amylum ne conferendum quidem est, cum palam id tum calfaciat, tum valenter nutriat, si coctum fuerit: id quod factu (ut diximus) est difficile. Porro Amylon (ut Plinius tradit libro XXII. cap. XXV.) hebebat oculos, et gulae inutile, contra quam creditur. Item sistit alvum, epiphoras oculorum inhibet, et ulcera sanat. Item pustulas, et fluxiones sanguinis. genas duras emollit. Datur cum ovo his, qui sanguinem reiecerint: in vesicae vero dolore semuncia amyli cum ovo, et passis tribus, suffervefacta a balneo.
Cap. XCV
Τῆλις
– FOENUM
GRAECUM
FOENI Graeci farina vim habet emolliendi, discutiendique: in aqua mulsa decocta adversus tam internas, quam externas inflammationes, efficaciter illinitur: lienem cum aceto, et nitro trita extenuat. Succus decocti eius foeminarum malis subvenit: et sine tumor, sive praeclusio sit vulvae, foventur, et insident. Foeni graeci in aqua decocti cremor expressus, capillos, furfures, et manantia capitis ulcera purgat: locos dilatat, et emollit, si cum anserino adipe pessi vice subiiciatur. Viride cum aceto utilissimum imbecillibus locis, et ulcera sentientibus. Decoctum eius prodest adversus tenesmos, foetidamque dysentericorum profluvium. Oleum, quod ex eo exprimitur, et myrto, capillos, et genitalium cicatrices absterget.
[Foeni Graeci vires ex Gal.] FOENI Graeci semen profert planta trifolio similis, corniculis quibusdam inclusum: unde illi Buceras nomen imposuit Theophrastus. Huius meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Foenum Graecum calidum est secundi ordinis, desiccat primo: proinde ferventes phlegmonas irritat, acerbatque. quae vero minus sunt calidae, et magis durae, eas digerendo curat.
Cap. XCVI
Λίνον
– LINUM
LINUM vulgo notum est. cuius semen easdem, quas foenum graecum vires habet. Discutit, et emollit omnem intus, forisque inflammationem, cum melle, oleo, exiguaque aqua decoctum, aut melle cocto exceptum: vitia cutis in facie, varosque crudum tollit: illitum cum nitro, et ficulneo cinere, parotidas, duritiasque discutit: ulcera, quae serpunt, favosque cum vino decoctum expurgat: ungues scabros eximit, cum pari modo nasturtii, et mellis: vitia pectoris extrahit, si ex melle in eclegmatis vicem substituatur: tussim lenit: venerem stimulat, si farina piperis, et melle exceptum, pro placenta largius adsumatur. Huius decoctum interaneorum, vulvaeque erosionibus immittitur, alvi excrementa evocat, ad vulvae inflammationes in desessionibus perquam utile.
CUM Linum, et eius semen sint non modo medicis omnibus; sed etiam caeteris, et praesertim agricolis, vulgo notissima, supervacaneum quidem foret, pluribus eorum historiam persequi; etsi seminis usus, et vires minime silentio