Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 231
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
legimus, Theophrasto proditum esse lib. VIII. cap. IX. de plantarum historia, ubi inquit. Omnium, quae aestivis sementibus ager recipit, Sesama terrae molestissima esse, plurimumque posse extenuare putatur, utpote quae multipliciori crassiorique calamo, et numerosiore constet radice, quam milium. [Sesami vires ex Gal.] Sesami meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ita scribens. Sesamon non parum in se continet viscosum, et pingue: quare emplasticum est, et emolliens, ac modice calidum. Eiusdem facultatis est, quod ex eo conficitur oleum: et herbae quoque decoctum similem vim obtinet. Et lib. primo de alimentorum facultatibus: Sesami semen, inquit, pingue est, ideoque repositum celerrime fit oleum: quamobrem et eos, qui ipso vescuntur, celeriter implet, et stomachum subvertit, tarde concoquitur, et pingue corpori praebet alimentum. Liquet ergo quod ventris partibus vigorem, ac robur addere nequit, quemadmodum neque aliud quodvis pingue. Est autem crassi succi, ideoque non celeriter pervadit.
Cap. XCIII
Αἶρα
– LOLIUM
LOLIUM, quod inter segetes nascitur, molitum, nomas, putrescentia ulcera, gangraenasque compescit cum raphanis, et sale illitum: et ex aceto, et sulphure vivo feros lichenas, et lepras sanat: strumas quoque discutit, cum fimo columbino, et lini semine decoctum in vino: rumpit, quae aegrius ad coctionem perducuntur. Decoctum ex aqua mulsa utilissime ischiadicis illinitur. si cum polenta, thure, myrrha, aut croceo suffiatur, conceptionem adiuvat.
[Lolii consideratio.] LOLIUM omnibus notissimum est. Nascitur in arvis e tritico, et hordeo corruptis uligine seminibus, aut per hyemem imbre nimio madidis, ut superius quoque in tritici, et hordei commentatione dictum est. Verum etsi non desint, qui Lolium vere tantum exoriri putent: provenit tamen (ut Theophrastus memoriae prodidit libro VIII. capite VII. de plantarum historia) hyeme ineunte, folio angusto, piloso, et pingui, eiusque peculiare pinguitudo notatur. [Fuchsii error.] Credidit Leonardus Fuchsius (ut declaravit in suis clarissimis de stirpium historia commentariis) Pseudomelanthium, quod inter segetes frequens nascitur, legitimum esse Lolium. Id quod (pace sua dixerim) non modo communi doctissimorum virorum, qui in stirpium doctrina diu versati sunt, sententiae refragatur; sed et veterum scriptis, qui Lolium in spica, non calyce, non capitulis melanthii, vel papaveris modo inclusum, semen proferre tradiderunt. Et quanvis Theophrasti auctoritate nitatur, ut sui Lolii effigiem repraesentet, plura tamen ex eo reddidisse videtur, quam ipse usquam in Theophrasto legerim. Qua in re mihi quandoque iocandi fuit occasio, ut dixerim Fuchsium ideo in Lolio tam manifeste lapsum fuisse, quod forte eo tempore, quo haec scribebat, contigerit ei lolium in pane comedisse. Quod autem id legitimum sit Lolium, quod rei herbariae peritis, agricolis etiam, et omnibus fere vulgo cognitum est, testis est Dioscorides lib. IIII. cap. de phoenice, ubi phoenicem spicam lolio similem proferre prodidit. Ex quo palam fit, lolium in spica, non autem in capitulis pseudomelanthii, et papaveris modo semen ferre. Ex vulgata quoque Lolii facultate Fuchsii error deprehendi potest. Siquidem panis, in quo lolium fuerit, stupiditatem quandam, et veluti temulentiam esitantibus parit cum inexpugnabili fere somno. Quamobrem ubique locorum incerniculis a tritico, aliisque cerealibus ipsum separant, qui eius noxam sensere. [Lolii vires ex Gal.] Lolium, ut scriptum reliquit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, desiccat, et excalfacit efficaciter, ut propinquum sit acribus, magis quam Iris: sed non est perinde ut illa subtilis essentiae, verum multum in hoc deficit. Secundum hoc ponat ipsum quispiam in principio tertii ordinis excalfacientium, secundi vero extremo exiccantium.
Cap. XCIIII
Ἄμυλον
– AMYLUM
AMYLUM ex eo appellatum est, quod sine mola fiat. Optimum ex trimestri, natione Creticum, aut Aegyptium. Ratio faciundi amyli haec est. Purgatum trimestre triticum madescit quinquies die, et, si fieri potest, nocte: cum emollitum fuerit, effunditur sensim sine agitatione aqua, quo minus cremor utilis una excludatur. ubi mollissimum esse videtur, mutata aqua, pedibus calcari oportet: rursus infusa, teri: tum demum enatantes ibi furfures incerniculo eximendi. reliquumque {quallo} <qualo> sportisque siccatum tegulis novis confestim torreatur flagrantissimo in sole: nanque si paulisper udum maneat, acorem concipit. Contra fluxiones oculorum, pustulas, cavaque ulcera efficax est: sanguinis reiectiones potu cohibet, exasperatas fauces lenit. lacti atque obsoniis