Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 235

98 - Faba ~ 99 - Faba Aegyptia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ptisana: nam quae in summa cute eminent lentes, exterit, et maculas velut ex sole contractas. Huius ergo facultatis nomine ne in alvi quidem transitu diu cunctatur, sicut quae glutinosa, et crassi succi sunt sine ulla abstergendi facultate, qualia halicam, tragum, similaginem, et amylum esse perhibuimus. Cum porro ferculum ex fresa faba paratum, quod [GR] Graeci nuncupant, flatibus non careat, multo amplius integrae fabae inflabit cibus. quanquam fricta (nam hoc modo aliquando pro bellariis sumunt) flatum deponit, sed tum concoctu perdifficilis, tardoque descensu incommodior redditur, et crassi succi alimentum in corpus diffundit. Quod si viridis, immatura, nondumque arefacta edatur, commune omnium fructum, quos ante perfectam maturitatem ingerimus, rationem obtinens, corpori humidiorem alimoniam exhibebit, ac proinde maiorem excrementorum vim non tantum in viis intestinorum; sed etiam per universum corporis habitum producet. Merito igitur minus quoque nutriet, sed promptius deiicietur. Plerique autem hominum non crudas solas fabas comedentes, una eas cum suilla carne decoquunt, veluti olera consueverunt: ruri vero etiam cum caprina, et ovilla. Aliis fabas instare sentientes, cepas admiscent, cum in ollis pulmentum ex illis struunt. Sunt qui non simul elixatas, sed cum pulmento cepas ingerant crudas. In omnibus nanque dapibus quicquid flatuosum continetur, per calfacientia, et extenuantia corrigi comparatum est.

Cap. XCIX
Κύαμος αἰγύπτιος – FABA AEGYPTIA

AEGYPTIA Faba, quam aliqui Ponticam vocant, in Aegypto plurima provenit, in Asiae etiam, Ciliciaeque lacubus invenitur. Folia habet ampla, + etiam si ad arborum frondes comparentur: caulem cubitalem, digiti crassitudine: florem roseum, dupla papaveris amplitudine: et ubi flore exuitur, fert folliculos vesparum favis similes, in quibus faba supra operculum, bullantis ampullae modo, prominet. Ciborion, aut Cibotion, id est arculam, ideo nominant, quoniam seratur ipsa, humenti glebae mandata, et ita in aquam demissa. Radice firmatur harundine crassiore, quae cruda coctave estur. ei Colocasiae nomen est. Faba virens manditur, et exiccata nigrescit: vulgarem magnitudine superat. Adstringendi facultatem obtinet, et stomacho utilem: dysentericis, coeliacisque prodest, insparso polentae vice, lomento: datur quoque in pulte. Cortices in vino mulso decocti, si terni inde cyathi bibantur, magis proficient. Facit ad aurium dolorem, quod in earum medio viride spectatur, gustu amarum, si tritum, et cum rosaceo coctum instilletur.

[Aegyptiae fabae consid.] SUNT qui Aegyptiam fabam suae radicis appellatione Colocasiam nuncupent. Haec tametsi, Dioscoridis testimonio, in Aegypto plurima nascatur, quin et in Asia, et Cilicia palustribus locis inveniatur; habetur tamen hoc aevo in quibusdam etiam Italiae viridariis. Meminit huius Theophrastus lib. IIII. cap. X. de plantarum historia, ubi ita scribit. Faba Aegyptia in paludibus, stagnisque exit. Caulis eius, qui longissimus, quaterna cubita perficit: crassitudo digitalis est, similis calamo molli, non geniculato. Rimas intrinsecus habet tendentes per totum, lilii modo. Caput in cacumine orbiculatum, vesparum favo non absimile. Inque singulis cellis, singulae fabae continentur, paulo super id eminentes, multitudine plurimum terdenae. Flos papavere duplo maior, colore roseus in plenus caput. Super aquam folia ad singulas fabas amplexa exeunt. Fabam quanque conterenti amarum illud, ex quo pilula fit, inflexum patescit. Fructus ita se habet. Radix illi crassissima, harundine plenior, rimas similiter atque caulis habens: manditur et cruda, et elixa, et assa: eoque cibo, qui incolunt paludes, utuntur. Nascitur itaque sponte vel plurima, caeterum et seritur in limo paleis large admixtis, ut descendat, incorruptaque maneat: sicque fabeta faciunt. Si autem semel apprehenderit, perpetuo manet. Radix enim valida est, nec procul harundinum stirpibus, verum spinis subhorrens. Quamobrem eam crocodilus refugit, ne occurrens oculo offendatur, quoniam acute non videt. Nascitur haec etiam in Syria, Ciliciaque. hactenus Theophrastus. [Colocasia ex Plinio.] Hanc amplissima emittere folia tradidit Plinius libro XXI. cap. XV. ubi sic inquit. In Aegypto nobilissima est Colocasia, quam cyamon vocant aliqui. Hanc a Nilo metunt: caule eum coctus est araneoso in mandendo: thyrso autem, qui inter folia emicat, spectabilis: foliis latissimis, etiam si ad arbores comparentur, ad similitudinem eorum, quae personata in nostris amnibus vocamus. Adeoque Nili sui dotibus gaudent, ut implexis Colocasiae foliis, in variam speciem vasorum potare gratissimum habeant. Seritur iam haec in Italia. haec Plinius. Aegyptia faba (ut Galenus autor est libro primo de alimentis) sicuti nostratem magnitudine longe praecellit, ita et naturam humidiorem, magisque excrementitiam sortita est.

+ Graeci codices hoc loco habent [GR], id est, instar galeri. Quae autem horum loco affert Ruellius ex Plinio sumpsit loco citato. Ubi verbis, quae illa sequuntur, rectius forte hunc Dioscoridis locum interpretari videtur.

98 - Faba ~ 99 - Faba Aegyptia