Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 236

100 - Lens

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. C
Φακός LENS

LENS frequenti cibo aciem oculorum obtundit, aegre concoquitur, stomachum male habet, eumque et intestina inflat: sed alvum cum cortice cocta sistit. Praestat in cibo, quae facillime coquitur, nihil atri in maceratione reddens. Vim habet adstringendi: qua ex causa alvum cohibet, si detracto antea cortice discoquatur accurate, primaque aqua inter coquendum effundatur (quippe primum id decoctum ventrem resolvit.) Somnia tumultuosa excitat: capiti, nervis, ac pulmoni inutilis: melius suo fungetur munere contra alvi fluxiones, addito cum aceto intybo, aut portulaca, aut beta nigra, aut baccis myrti, aut putamine punici, aut aridis rosis, aut mespilis, sorbisque, pyris Thebanis, aut malis cotoneis, aut cichorio, aut plantagine, aut gallis integris, quae post decoctionem abiiciuntur, vel rhoe, quae obsoniis inspargitur: verum acetum cum ea diligenter percoqui debet, alias alvum conturbat. Contra subversionem stomachi, triginta grana lentis delibrata devorari proderit. Decocta cum polenta, et illita, podagras lenit: sinus cum melle glutinat, crustas rumpit, ulcera purgat. Decocta in aceto duritias, et strumas discutit: cum cotoneo, aut meliloto medetur inflammationibus oculorum, sedisque, addito rosaceo: sed in amplo sinu, aut inflammationibus sedis, quae maius remedium exigunt, cum putamine punici, ac siccis rosis, adiecto melle, decoquitur: nomis quae in gangraenam evaserunt, igni sacro, pernionibusque, ut antea dictum est: contra mammas in quibus lac in grumos coiit, et prae nimia sui copia profunditur, cocta in aqua maris, et illita auxiliatur.

[Lentium vires ex Galeno.] LENTES, quemadmodum libo VIII. simplicium medicamentorum scriptum reliquit Galenus, valenter adstringunt: in caliditate vero, et frigiditate medium tenent; desiccant tamen in secundo ordine. Ipsum itaque earum corpus desiccat, et sistit ventrem: caeterum decoctum provocat: proinde etiam prior aqua abiicitur, ubi retentionis causa adhibentur. hactenus loco citato Galenus. Caeterum asserenti Dioscoridi Lentes alvum cohibere, si detracto antea cortice descoquantur accurate, primaque aqua inter coquendum effundatur, omnino refragantur Galenus, qui libro primo de alimentorum facultatibus sic scribit. Ne ex lente quidem panem quis tentaverit: praearida enim sine pingui, et friabilis est. Cortex eius vehementer adstringit, carnea substantia tenuiter, quae et crassi succi, et terrestris est. Succus porro lentis, sicut ante retulimus, adstringenti est contrarius, Quocirca si elixae in aqua iusculum sale, garo, oleoque conditum bibatur, alvum deiiciet. At quod ex bis decocta lente ad eum modum, quem retulimus, ferculum apparatur, contrariam succo vim obtinet. Nam quae ventri obveniunt, fluxiones desiccat, os ventriculi, intestina, et totum denique ventrem corroborans. Quamobrem coeliacis, et dysentericis accommodatus est cibus. Lens vero decorticata, ut illam adstringendi vehementiam, cumque hac alia videlicet omnia, quae consequuntur, amittit: ita alibilior, quam integra illa efficitur, crassum, parvumque succum gignens, tarde commeans: alvi tamen fluores haud desiccat, uti ea quae cortice non est spoliata. Iure igitur qui modum in hoc edulio non servant, elephantiasim quam vocant, et cancrum incurrunt. Siquidem crassa, siccaque cibaria facile in melancholicos humores vertuntur. Quare iis duntaxat, quibus vitiosa est habitudo ob aquam in carne diffusam, lens cibo utiliter praebetur: ceu aridis, et squalentibus admodum damnose. Eandem ob causam visum integrum, et inculpatum hebetat, immoderate exiccans, Ei vero, qui contrario modo se habet, humidiori videlicet, opitulatur. Menstruis purgationibus inepta est: crassum enim, et tardifluum sanguinem facit. At muliebri appellato profluvio convenientissima. Cum porro lens, et ptisana contrariae inter se sint facultatis, ex amborum commistione praestantissimum edulium componitur, quod nos in Asia phacoptisanam nuncupamus. Verum non aequa utriusque portio esse debet: minus enim ptisanae adiiciendum, ut quae per decoctionem in cremorem late diffunditur, et in magnam attollitur molem: lens autem cocta exiguum quendam tumorem asciscit. Sed enim huius edulii eadem ac ptisanae est confectio, praeterquam quod satureia, et pulegio adiectis, iucundius et paratius concoctioni efficitur: cum ptisana illis minime gaudeat, sed solo anetho, porroque sit contenta. Deterrima est lentis conditio, quam divitum coci sapa inficiunt: minime enim incrassantia sibi vult admisceri, sed liquida potius, et crassitudinem incidentia. Cui vero sapa commiscetur, iecoris obstructiones gignere nata est, et ipsius visceris, atque una lienis inflammationes inaugere, nisi addito melle corrigatur. Illud praeterea non arbitror obscurum, durescentes visceris utriusque

100 - Lens