Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 238

101 - Phasioli ~ 102 - Ervum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

loco patebit. Porro in hoc praesenti capite Dioscorides de candidis tantum, ac vulgaribus phasiolis disseruit, non de ervilia Arabeia vulgo vocata: in sequentibus vero capite de hortensi smilace, eorum mentionem fecit, qui vel rubentes, vel lutei, vel versicolores enascuntur.

Cap. CII
Ὄροβος ERVUM

ERVUM parvus frutex omnibus cognitus, angusto folio, tenuis, semina in valvulis habens: e quibus farina fit, nomine ervina, ad medendi usus conveniens. Ervum capiti onerosum est: alvum esu turbat: sanguinem per urinam extrahit: elixo boves saginantur. Parandae farinae ratio haec est. Uberiora grana candidaque deliguntur, donec sufficienter combibant: postea torrentur, usque dum hians cortex disrumpatur: molitaque, farinario cribro incernuntur: postremo farina reconditur. Haec alvo utilis est: urinam ciet: meliorem colorem efficit: sanguinem per vesicam, aut alvum cum torminibus elicit, si largius in cibo, aut potu assumatur: ulcera cum melle purgat: lentigines, et vitia cutis in facie, et maculas, totumque corpus emendat: nomas, gangraenas, duritiasque, serpere non patitur: mammarum duritias emollit: atra ulcera, quae theriomata vocant, favosque emarginat: carbunculos rumpit: cum vino subacta illitu morsibus viperarum, canum, hominumque medetur: urinae difficultates, tenesmosque ex aceto mitigat. Ervum tabidis, qui alimentum non sentiunt, tostum, et ad nucis magnitudinem melle exceptum, sumptumque convenit. Eius cremor perniones, et pruritus in toto corpore, sanat fovendo.

[Ervi consideratio.] ERVUM officinae, Graecorum more, Orobum appellant. Caeterum quod ex Alexandria, Syriaque Venetias convehitur, aliud nimirum semen repraesentare censemus, quam Ervi, quod frequentissimum in Hetruria nascitur, ac seritur. Folia mittit Ervum, quod vulgo Mocho vocamus, lathyri, vel cicerculae vulgo vocatae aemula: florem pisorum modo, admodum rufescentem: siliquas forma teretes, et oblongas, in quibus semen, colore in aliquibus pallido, in nonnullis candido, in quibusdam vero rufescente. [Brasavoli, et Fuch. lapsus.] Porro cum hoc ignoraret Brasavolus, credidit Erviliam, quae Theophrasto, Galeno, ac Paulo ochros appellatur, legitimus esse Ervum, nominis vicinitate fortasse deceptus. Qua in re Fuchsius quoque hallucinatus deprehenditur, quod suo de plantarum historia volumine Cicerculam vulgo vocatam, sativum Ervum esse existimaverit: etsi cicerculam omnes rei herbariae periti Galeno lathyrum appellari non dubitent. In cicercula enim, ut periculum facientibus clarissimum est, haud quaquam eae reperiuntur facultates, quibus pollere Ervum tradidit Dioscorides. Quandoquidem praeter id, quod omni prorsus amaritudine vacat, largius esitata nunquam sanguinem per vesicam, et alvum cum torminibus elicit, ut de orobo fatentur Dioscorides, et Galenus. Ex quo plane constat tam Brasavolum, quam Fuchsium, utriusque pace, hac in re deceptos esse. Sed ignorandum non est, quod etsi Ervum ab agricolis seratur; habetur tamen rt inter sponte nascentia: nanque et per se inter segetes frequens oritur. Verum cum a paucis cognoscatur, illud inter viciae species annumerant. Animadvertendum praeterea est, quod quanquam ad Ervinam farinam conficiendam eligit Dioscorides candidius Ervi semen: Galenus tamen lib. primo de facultate alimentorum, candidum pallido, ac rufescente, longe minus praestare scribit. Quapropter Brasavolus Galeni rationem minime habuisse videtur, cum sibi ex Dioscoridis tantum sententia persuaserit, album ervi semen in medicamentorum usu tam rufum, quam pallidum viribus antecellere. [Ervi vires ex Galeno.] Ervi vires prodidit Galenus libro VIII. simplicium medicament. ita inquiens. Orobus desiccat quidem excessu secundo intenso, calfacit vero primo. Porro quatenus amaritudinis est particeps, eatenus incidit, extergit, atque obstructiones expedit. Caeterum si sumatur copiose, sanguinem per urinas evocat. Et lib. primo de alimentorum facultatibus ait. Boves apud nos, ut apud alias plerasque gentes, Ervo in aqua edulcato pascuntur. Hominum cibis prorsus hoc semen damnatur. est enim et insuavissimum, et pravi succi. Caeterum in magna fame nonnunquam, sicut Hippocrates quoque scripsit, necessitate coacti homines ad id etiam confugiunt. Nos ervos instar lupini praeparato ex melle utimur, ut medicamento crassos pulmonis, thoracisque humores expurgante. Candidum minus est medicamentosum, quam id, quod ad flavum, aut pallidum colorem tendit. Ervum bis elixum, et in aqua identidem condulcefactum, insuavitatem certe deponit, sed una cum ea et abstergendi, et incidendi vim, ut sola in eo reliquatur terrestris substantia. Itaque citra amaritudinis intellectum desiccans fit esculentum.

101 - Phasioli ~ 102 - Ervum