Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 239

103 - Lupini ~ 104 - Rapum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CIII
Θέρμοι LUPINI

SATIVUS Lupinus notus est. Cuius farina cum melle delinctu, aut potu, ventris animalia expellit. Ipsi quoque macerati, et cum sua amaritudine esitati, eadem efficiunt. Decoctum eorum idem munus praestat, cum ruta, et pipere potum: quare lienosis prodest. eodem ulcera tetra, quae theriomata vocant, gangraenas, incipientem scabiem, eruptiones pustularum, ulcera in capite manantia, vitiligines, maculasque fovere utilissimum: menses, et partus extrahit, cum mirrha, et melle subditum in vellere. Eorum farina cutem, livoresque corrigit: inflammationes cum polenta, et aqua mitigat: tubercula, et coxendicum cruciatus, ex aceto lenit: strumas in aceto cocta, illitaque dissipat: carbunculos rumpit. Decocti coelesti aqua, donec in cremorem lentescant, faciem abstergunt: medentur pecorum scabiei, cum radice nigri chamaeleontis, ita ut tepente decocto abluantur. Cit urinam radix cum aqua cocta. Lupini triti, ubi maceratu dulcescere coeperint, cum aceto poti, fastidium detrahunt, et cibi aviditatem faciunt. Gignuntur et sylvestres Lupini, sativis similes, sed omnino minores: qui eadem quae sativi possunt.

[Lupinorum consideratio.] SERUNTUR in Hetruria Lupini non modo ad alimentorum usum, sed ad agros impinguandos. Caeterum praeter sativos Lupinos, sylvestrium in Hetruria innumerae exoriuntur plantae, quae maio mense in campestribus visuntur, floribus roseo colore rufescentibus. Sativi dulcorantur in Italia, ibique frequenter eduntur cum sale. Lupinus (ut scriptum reliquit Galenus lib. I. de alimentorum facultatibus) multi usus legumen censetur. [Lupinorum facult. ex Gal.] Elixus enim, ac deinde in aqua dulci, donec omnem sibi ingenitam exuat insuavitatem, commadefactus, ita editur cum garo, ac oxygaro, vel sine his etiam, sale modico conditus: non velut hordeum, et alia multifariam instructa. Lupini dura, ac terrestris substantia est. Quocirca necessario concoctioni repugnat, et crassum gignit succum: ex quo non probe in venis confecto, crudus proprie appellatus succus acervatur. Et libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquit. Lupinus editur coctus, multis ante diebus in maceratione in aqua amaritudinem deponens: fitque tunc nutrimentum succi crassi. Caeterum ut medicamentum ita praeparatus ex genere est emplasticorum. At qui nativam amaritudinem habet, is etiam extergendi, digerendique vim obtinet. Interficit lumbricos tum illitus, tum addito melle linctus, tum ex posca epotus. Quin decoctum eius lumbricos eiicere potest. Tum etiam foris identidem perfusum, vitiligines, achoras, pustulas, exanthemata Graeci vocant, psoras, gangraenas, ulcera maligna, quae cacoethe vocant, iuvat, partim extergendo, partim citra mordacitatem digerendo, siccandoque. Expurgat iecur, et lienem cum ruta, et pipere suavitatis gratia assumptum. Elicit menses, ac foetum cum myrrha, et melle impositum. Porro Lupinorum farina sine mordicatione digerit: nec enim livida tantum, sed et choeradas, et dura phymata curat: sed tunc in aceto, aut oxymelite, aut posca coquatur oportet, idque pro laborantium temperamento, et affectus diversitate, quod ex usu est eligendo. Sed non est praesentis instituti talia distinguere. Digerit item quae livida sunt. Et quaecunque modo diximus praestare posse decoctum, eadem omnia efficit et farina. Sunt vero etiam qui eam ischiadicis cataplasmatis modo illinunt. Lupinus agrestis amarior est, et ad omnia valentior domestico, eiusdem genere cum ipso facultatis.

Cap. CIIII
Γογγύλη RAPUM

DECOCTA Rapi radix alit, inflationem parit, humentem ac fluxam carnem creat, venerem stimulat. Decocto podagrae, pernionesque foventur: contritoque rapo, atque imposito iuvantur. Si excavatae radici rosaceum, ceratum adigatur, et ferventi cinere eliquescat, exulceratis pernionibus proficiet. Cymae eius decoctae manduntur, et urinam ciunt. Semen antidotis, et theriacis, praesertim quae sensum doloris auferunt, anodyna vocant, idoneum est: potum contra venena salutare est: venerem concitat. Rapum muria conditum, minus alimenti sufficit: sed multo magis appetentiam recieat. Sylvestre rapum in arvis nascitur. + Frutex est in cubiti altitudinem assurgens, ramosus, laevis in cacumine. Folia fert laevia, digitali latitudine, aut maiora: et fructum in siliquis calyculatis: cumque eorum involucra aperiuntur, alia intus siliqua spectatur, quae quandam

103 - Lupini ~ 104 - Rapum