Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 241

105 - Napus ~ 106 - Raphanus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

NAPI in raporum genere recensentur. Plura Theophrasto, et Plinio produntur genera: quanquam hac tempestate duo tantum reperim. Nempe album, et flavum. Flavi tametsi albos crassitudine superent, magisque colore placeant; sunt tamen insipidiores, et gustui ob id minus grati. In Aegypto frequenter seruntur, quod inibi ex eorum semine copiosum exprimant oleum.

Cap. CVI
Ῥαφανίς – RAPHANUS

RADIX quae Graecis raphanus dicitur, excalfacit, flatus gignit, ori suavis est: sed stomacho adversatur, ructus ciet, urinam pellit, alvo aptior: summo tamen cibo sumi debet, quo magis eius distributionem adiuvet: cum autem praesumitur, cibum suspendit: quare vomitus commodissime datur ante cibum: sensuum aciem excitat. Decocta contra vetere tussim, et pituitae crassitiem in pectore, efficax est. Cortex ex aceto mulso, celerius vomitiones movet: hydropicis commodissime illinitur: lienosis utilis: sugillata cum melle rapit, et nomas amolitur: contra viperarum ictus auxiliatur: alopecias ad pilum reducit: lentigines cum loliacea farina emendat: his qui fungis strangulantur, tam cibo, quam potu salutaris est. Semen vomitionem facit, urinam movet, menses cit, lienem extenuat: cum aceto illitum gangraenas validissime emarginat: coctum cum aceto mulso, anginis perquam utiliter gargarizatur: contra cerastis morsus, potum ex vino, auxilio est. Sylvestris raphani, quam Romani armoraciam vocant, folia sativo similia, sed magis lampsanam imitantur: radix gracilis, tenera, subacris. Tam folium, quam radix in olera recipitur: sed haec excalfacit, urinam concitat, aestuosa est.

[Raphani consideratio.] RAPHANUS Graecis dictus, Latinis Radix appellatur. In Hetruria, quod Latinum nomen imitetur, Radice vulgo vocant: quemadmodum et Romani suam antiquam Raphani sylvestris appellationem retinent, qui ipsum primae literae metathesi Ramoraciam appellant. Caeterum cum sylvestris, sativa longe durior, acriorque deprehendatur, Dioscoridis codex hic, ut in aliis plerisque locis, mendi suspicione non vacat, utpote qui Armoraciae radicem reddat teneram mollemve, et subacrem. [Fuchsii error.] Leonardus Fuchsius, medicus aetatis nostrae clarissimus, Armoraciam eam esse stirpem putat, quam Raphanum rusticum nonnulli vocavere, foliis oxylapatho maioribus, radicibus acerrimis, quibus utitur universa Germania, et Pannonia ad carnium intinctus. Qua in re eum, alioqui peritum, facile hallucinatum crediderim, acerrimo fortasse illius plantae sapore fretum. Quod si is vel Romam unquam profectus esset, vel caeteras notas accuratius perpendisset, nunquam (ut arbitror) eum errorem incidisset. Raphani Theophrasto libro VII. cap. IIII. de historia plantarum plura sunt genera: nempe corinthium, ciconeum, liothalassium, boeotium. Adolescit amplissime Corinthium, quod vel radice constat detecta. Hoc enim sursum versus protruditur, non ut caetera in terram ampliari solitum est. Liothalassium, quod Thracium vocant, validissimum adversus frigora traditur. Boeotium dulcissimum est, et figura rotundum, nec ut Cleoneum praelongum. Quibus folia laevia, dulciora, suavioraque sunt: quibus autem scabra, acriora. Genus praeterea redditur, quod foliis erucae simile constat. [Raphani vires ex Gal.] Raphanus (ut libro VIII. simp. medicamentorum scribit Galenus) excalfacit quidem excessu tertio, desiccat vero secundo: agrestis autem in utroque efficacior est. Quin et semen ipsum planta efficacius est. Facultas ei inest digerendi. Itaque ad sugillata, et alia id genus livida ob talem facultatem accommoda existunt. Meminit item Galenus Raphani libro II. de alimentorum facultatibus, sic inquiens. Radiculam solam, crudamque urbam homines ut plurimis prima mensa ex garo sumunt, alvi ducendae gratia: pauci autem acetum admiscent. Rustici vero frequenter cum pane esitant, non secus ac alia, quae nobis natura non ars paravit obsonia: in quibus est origanum viride, nasturtium, thymum, satureia, pulegium, serpyllum, mentha, calamintha, pyrethrum, eruca. Quippe haec omnia viridia, eduliorum sunt obsonia, una cum illis sumpta, suntque herbacei generis plantae. Radiculae caulis quoque, et folia nonnunquam eduntur, sed necessitate magis, quam sponte. Radix in eorum numero est, quibus obsonii potius, quam nutrimenti nomine assidue vescimur. Vim extenuatoriam gerit, cum qua conspicue una calfacit: acris enim in ea qualitas exuperat. Verno tempore caulem in altum assurgentem producere solet, ceu alia, quae nata sunt excaulescere. Hic elixus estur ex oleo, garo, et aceto, ut rapae caulis, sinapique, et lactucae: nutritque magis caulis iste, quam cruda radicula, ut qui acrimoniam in aqua deponat: quanquam minimam sane et ipse alendi potestatem

105 - Napus ~ 106 - Raphanus