Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 240

104 - Rapum ~ 105 - Napus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

capitis speciem praebet. in qua semina parvula concipiuntur, foris nigra, intus alba. Additur in medicamenta, quibus ad detergendam cutem in facie, totoque corpore, utimur: praesertim quae ex lupini, aut ervi, tritici, aut lolii farina, fieri solent.

[Rapi consideratio.] RAPUM in Italia vulgo notisimum est, praesertim apud Insubres, ubi statim post messem aestate, iunio, ac iulio mensibus, in arvis secundo seritur: deinde mense octobri, cum radix ad summum extuberaverit, e terra eruitur. Sativum in triplici recensetur genere, sessile, longum, et rotundum: tametsi literis mandaverit Plinius libro XVIII. capite XIII. longum erraticum esse. Non omittendum naturae miraculum, ex tam parvo semine tribus pene mensibus gignitur tam magna radix, ut ea aliquibus in locis plus quam centenas libras pendat. At librarum triginta pondere nos saepius innumera rapa vidimus in Ananiensi agro, longa, et colore purpurea. Rapum, et radix (ut Theophrastus est autor lib. VII. capite IIII. de plantarum historia) gaudent frigoribus: et sic ea dulcescere putant, simulque incrementum in radicem, non in folia verti. Austrinis, atque serenis temporibus celeriter caulescunt. Nursinis Plinio palma, quod eo fortasse solo magnitudine, et dulcedine caeteris praestent. Alpinis, quibus rara seges, rapa utilia admodum, ac necessaria habentur, tam in hominum alimentum, quam iumentorum pabulum. Quae aestate seruntur, vindicantur ab erucarum iniuria, quae plerunque tenella folia in universum erodunt, commixta sationis tempore semini fuligine: aut maioris sedi succo per noctem macerato semine. Siquidem Columella rem hanc sibi experientia comprobatam asserit. Sylvestribus rapis scatet ubique Hetruria, nullis reclamantibus notis. [Fuchsii lapsus.] Quare in hoc cogor Fuchsii sententiae refragari, qui manifesto errore, in suis de stirpium historia doctissimis commentariis, putat Rapum sylvestre esse Rapunculum vulgo dictum: quippe quod illi minime respondeat. [Rapi vires ex Galeno.] Rapi vires recensuit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ita inquiens. Rapi semen venerem excitat, utpote spiritum flatuosum procreans. Sic et radix concoctu difficilis est, inflatque, et semen generat. Et libro secundo de alimentorum facultatibus, inquit. Rapum sive [GR], sive [GR] appellare velis, quod eius extra terram est, oleraceum censetur. Radix, quae terra continetur, ante elixationem et dura est, et cibo aliena: in aqua autem decocta, mirum si aliqua ex congeneribus plantis minus nutriat. Hanc quoque ipsam multifariam homines parant: nam et in muria, et in aceto reponunt, quo in totum annum usui esse possit. Succus ex ea in corpus digestus, temperato crassior est: ideoque si quis ultra modum esitaverit, et maxime si perfecte conficere eam nequeat, crudum succum in venis congeret. Ad alvi deiectionem nec conferre quicquam, nec officere dixeris, potissimum quando bene fuerit percocta, ut quae longam elixationem requirat, optimaque sit bis decoctionem perpessa, ad eum modum videlicet, quem antea in hac praeparandi ratione docuimus. Sin crudior ingeratur, concoctu est difficilior, ac flatulenta, stomachoque noxia: nonnunquam autem et ventrem mordicat.

+ Quod in Graeco hic legitur [GR], Ruellius vertit fruticosum. Quae vox est potius ab eo ex Plin. lib. XX. cap. III. reposita, quod etiam alias saepenumero facit, quam Graecae Latina reddita. Nos fruticem vertimus, licet hac, ut aliis plerisque vocibus, Dioscoridem improprie usum fuisse existimemus.

Cap. CV
Βουνιάς – NAPUS

COCTA Napi radix inflat, modicum alit. Semen eius potum venenorum vires hebetat: antidotis admiscetur. Conditur sale radix.

104 - Rapum ~ 105 - Napus