Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 243
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
rubente, acti, in caule, et agnatis appendicibus, emicante. Omnium decocto olere alvus emollitur. Crudi illitu, melicerides, rosaceo, aut croco adiecto, discutiuntur. Sylvestris, et oxylapathi, et eius, quam oxalida nominant, semen ex aqua, aut vino utiliter bibitur, contra dysenterias, et coeliacorum affectus, stomachi fastidia, scorpionum ictus. Quod si quis in potu praesumat, nihil molesti ex ictu patietur. Radices ex aceto coctae, aut illitae crudae, lepras, impetigines, et scabrosos ungues persanant: sed antea locus aceto, et nitro in sole perfricandus est. Pruritus corporis, decoctum earum sedat, si foveatur, aut in soliis balnearum confricetur. Coctae in vino, et instillatae, aurium, dentiumque dolorem mulcent: strumas, parotidasque discutiunt: lienem cum aceto extenuant. Aliqui amoliendis strumis radicum gestamine utuntur, eas collo appendentes. Tritae, et admotae foeminarum profluvia sistunt: cum vino autem potae regio morbo medentur, calculos vesicae comminuunt, menses cient, scorpionum ictibus auxiliantur. Hippolapathon olus est magnum, in paludibus nascens. Easdem habet vires, quas supradicta rumicis genera.
[Rumicis consideratio.] TAMETSI Rumex, qui et Lapathum, nomine a Graecis mutuato, appellatur, hodie in hortis non seratur; in iis tamen sponte frequentissimus nascitur, nullis deficientibus notis, quibus sativus delineatur. [Oxylapathum.] Lapathum, quod in paludibus nascitur, Dioscoridi Oxylapathum vocatur, non quidem quod gustu acutum, seu acidum sentiatur, ut oxalis, quam vulgus officinarum Acetosam