Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 244

108 - Lapathum sive Rumex ~ 109 - Lampsana ~ 110 - Blitum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

appellat, sed quod foliis proveniat in acutum desinentibus. Siquidem [GR] Graecorum appellatione, modo significat acutum saporis respectu, modo mucronatum respectu formae. Ad quod non advertentes Avicenna, pariterque Serapio Lapathum omne nullo discrimine Acetosam nominant, perperam id ad saporem referentes, quod ad foliorum figuram retulit Dioscorides in primo lapathi genere. Plinius lib. XX. cap. XXI. Oxylapathon non nisi in palustris nascens, sativo similius esse scribit, cum tamen alterum alteri dissimile faciat Dioscorides. [Oxalidis consideratio.] Illud vero, quod ab acido succo [GR] Graecis dicitur (etsi id silentio involvat Dioscorides) duorum est generum, maius nimirum, et minus. Illi folia sunt hortensi similia: huic vero sagittarum figura, mollia, laevis, quibusdam veluti capillamentis subrubentibus inspersa, succosa, foliisque maioris acidiora. Semen utrique idem, praeterquam quod maiori maius, minori vero minus. [Hippolapathum.] Hippolapathum porro non solum in palustribus provenire videmus; sed etiam in montibus, iis praesertim in locis, ubi pecudes diutius stabulari solent, et ubi eorum fimo pinguescit solum, illi plantae omnino correspondens, quae sub Rhabarbari nomenclatura, passim hodie in hortis, ac viridariis plantatur. [Lapathi vires ex Gal.] Lapathi meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Lapathum moderate digerentem sortitum facultatem est, at oxylapathum mistam: nam simul cum eo quod digerit, nonnihil quoque repercutit. Semen eorum manifestam quandam etiam adstrictionem obtinet, adeo ut et dysenterias, et diarrhoeas, sive profluvia sanet, et maxime oxylapathi. Porro hippolapathum, quod in totum in paludibus provenit, easdem dictis facultates obtinet, sed imbecilliores. Et libro secundo de alimentorum facultatibus: Rumicen, ait, uti ante diximus, sylvestrem betam possit quis appellare, cum non gustu solum; verum etiam facultate hortensi betae persimilis sit. Quoniam autem beta aliquando iucundior est rumice, idcirco ea magis homines vescuntur. Quare nec nos quoque prolixius hic de rumice scribere oportet, cum in beta omnia ad rem facientia exposuerimus.

+ Nihil fortasse Plinius a Dioscoride dissentiet, si in hoc loco sequamur lectionem Oribasii lib. XI. simplicium qui habet [GR], id est, non prorsus simile primo. Nam ex hac patere arbitror, non tantum priora lapathi genera inter se differre, quantum vulgata lectio innuere videtur.

Cap. CIX
Λαμψάνη – LAMPSANA

LAMPSANA sylvestre olus est. Plus alit, quam rumex, et stomacho utilius. Cuius folia, caulesque coquuntur in cibo.

[Lampsanae consideratio.] QUANVIS hic inter olera, quae in alimentorum usum venere, Lampsana recenseatur a Dioscoride; nullis tamen notis ab ipso describitur, quod fortasse suis in regionibus notissima haberetur. Id quod nobis Italis non evenit. Quamobrem dixerim una cum Plinio lib. XX. cap. IX. inter sylvestres brassicas lampsanam esse, pedalis altitudinis, hirsutis foliis, napi simillimis, nisi candidior esset flore. Nascitur haec frequentissima in Hetruria, Apulia, ac plerisque Italiae locis, iis praesertim campis, qui aratrum eo anno minime sensere: tametsi nobis hac tempestate non fuerit, nisi forsan urgente annonae penuria, in alimentorum usum recepta. [Lampsanae vires ex Gal.] Meminit huius Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, his paucis verbis. Lampsana esa succos pravos procreat. Caeterum illita abstergendi nonnullam, digerendique facultatem possidet.

Cap. CX
Βλῆτον – BLITUM

BLITUM estur oleris modo. alvo utile est: nullius in medicina usus.

[Bliti consideratio.] BLITUM duorum est generum, rubrum nimirum, et album. Utrunque notum, in hortis, et campis nascens. Rubro caulis, et folia adeo rubescunt, ut coccineo colore infecta videantur, etsi temporis tractu tandem purpurescant. Folia amarantum referunt, sicut etiam caulis. Quin et radix sanguineo succo madet. Album provenit iisdem foliis, latioribus tamen, et colore subalbidis. Flores et semen racematim cohaerentes, tenuibus insident ramusculis, ex alarum cavis prodeuntibus, panicularum effigie, sylvestris panici modo. Hoc olus Tridentina rura Biedone vulgo appellant, recipiturque nonnullis in cibum, Id nanque aqua prius decoquunt, demum affuso oleo, vel butyro in sartagine frigunt, additis allio, et omphacio, vel aceto. Veruntamen cibus is nonnunquam (ut ego ex visu testari possum) vomitiones movet, ventriculi et intestinorum tormina facit, et alvi fluxiones ciet, excitata bile. Eaque propter Plinius libro XX. cap. XXII. ita de eo scriptum reliquit. Blitum iners videtur, ac sine sapore, aut

108 - Lapathum sive Rumex ~ 109 - Lampsana ~ 110 - Blitum