Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 250

116 - Beta ~ 117 - Portulaca

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

succus vivum sanguinem referat. Hanc Germani hyeme cineribus calentibus obrutam coquunt, subinde corticibus exuunt, et in acetariis asperso pipere concinnant ad esum, carotae vulgo vocatae modo. Sed et illis dulcior est, et gustui gratior. [Betae facultates ex Gal.] Betae facultates adnotavit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Beta nitrosae facultatis particeps est, qua tum digerit, tum extergit, et per nares purgat. Caeterum cocta nitrositatem omnem exuit, fitque facultatis phlegmonis adversae, leviter digerentis. Porro ad detergendum, digerendumque validior est Beta alba. Nam nigra adiunctum habet adstrictionis quippiam, et magis in radice, quam aliis partibus. Et libro II. de alimentorum facultatibus inquit. Betae abstersorius inesse succus conspicitur, adeo ut alvum ad excretionem extimulet, et nonnunquam stomachum demordeat, praesertim iis, quibus natura sensu exactiore praeditus est: ob idque largius commansa, stomachum infestat. Huius, ceu aliorum olerum, exigua est alimonia. Iecoris obstructionibus, quam malva, aptius accommodatur: magis autem ubi cum sinapi estur, aut aceto. Lienosos item similiter manducata mirifice iuvat. Iure enim quis ipsam medicamentum potius, quam alimentum dixerit, ubi hoc modo manditur. hactenus Galenus. [Beta sylvestris Plinio.] Inveniri sylvestrem Betam tradidit Plinius libro XX. capite VIII. eamque vocari Limonium, quod describitur a Dioscoride libro quarto, a Galeno vero libro VII. simplicium medicamentorum. Cuius sententiae refragatur Galenus libro II. de alimentorum facultatibus, cum inquit. Equidem non sativam solum malvam; sed agrestem quandam etiam esse perhibuimus, quemadmodum et lactucam. At agrestis Beta nulla est, nisi utique quis lapathum ita nominare velit. Candida beta, Plinio loco nuper citato autore, cocta, et cum allio crudo sumpta, alvi tineas enecat. Succus a faecibus expurgatus (ut ipse saepius periculum feci) clysteribus infusus, ad indurata alvi evocanda excrementa mirum in modum pollet, praesertimque ubi lenientia clysmata nihil profecerint.

Cap. CXVII
Ἀνδράχνη PORTULACA

 PORTULACAE vis adstringit. Capitis doloribus, inflammationibus oculorum, caeterisque, cum polenta imponitur: ardoribus stomachi, sacro igni, vesicae doloribus, auxilio est: commanducata dentium stupores sedat: stomachi,et intestinorum aestuationem, fluxionesque mulcet: renes, et vesicam adiuvat, etiam si erosionem sentiant: veneris impetus exolvit. Succus epotus simili effectu prodest, in febribus vales. Contra teretes ventris tineas, cruentam excreationem, dysenteriam, haemorrhoidas, et profluvia sanguinis percocta efficax est: item contra sepis morsus. Ocularibus medicamentis utilissime commiscetur: interaneis fluxione laborantibus, atque vulvarum erosionibus, infunditur: contra dolores, quos aestus excitavit, caput ex rosaceo, et oleo fovetur: eruptiones papularum in capite, cum vino emendat: vulneribus, quae ad syderationem spectant, ex polenta illinitur.

[Portulacae genera.] PORTULACA omnibus vulgarissima est. Duo eius habentur genera. Unum sativum, cui folia insunt latiora, et caulis crassior in altum se attollens. Alterum vero sylvestre humi repens, minoribus, tenuioribus, ac crebioribus foliis. [Portulacae vires ex Gal.] Portulacae meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi ita scribit. Portulaca frigida, et aquea temperamento est, paucae cuiusdam particeps austeritatis. Proinde fluxiones repellit, et maxime biliosas, et calidas, cum eo, quod eas mutet, et in qualitate alteret, magnopere refrigerans. Et fuerit sane in refrigerandi quidem facultate tertii excessus a temperatis, ac mediis: in humectandi vero secundi. Hac ratione et aestuantes, ut si quid aliud, adiuvat tum ventris osculo imposita, tum totis hypocondriis, potissimum in febribus hecticis. Praeterea dentium stuporem sanat, nempe quae ab acidorum succorum contactu, aspere exiccata fuerant, leniens, atque replens, utpote cum viscosam habeat humiditatem. Similiter vero et succus eius. Itaque non foris modo impositus; sed epotus quoque refrigerat. Hoc sane et toti herbae comesae accidit. Quoniam autem subastringit, utiliter dysentericis editur, et muliebri profluvio, et sanguinis reiectionibus. Sed ad haec quidem multo est, quam herba, succus ipsius efficacior. Et lib. II. de alimentorum facultatibus: Portulaca (inquit) quidam ut cibo utuntur: sed imbecillem praebet alimoniam, eamque humidam, frigidam, et glutinosam. Ut medicamentum autem, dentium stupori medetur ob lentorem suum morsus expertem. de ea diffusius in opere de facile parabilibus sumus locuti. Haec ipsa, ut tradidit Plinius lib. et cap. XX. emplastri modo imponitur umbilico prociduo. Sanat et mammarum, et podagrae inflammationes, cum melle, aut cimolia creta. Prodest in universum omnibus calidis affectibus.

116 - Beta ~ 117 - Portulaca