Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 249

115 - Brassica marina ~ 116 - Beta

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

propius admoto, ipsam eximere confestim, vasculoque in quo paratur, oleo cum garo iniicere oportebit: si salem pro garo sumas, nihil refert. At humentem alvum siccare volentes, cum mediocriter bulliisse videbitur, priore aqua effusa repente, aliam calentem iniicimus: ac ita rursus in ea descoquimus, usque dum tenera flaccidaque evaserit. quod non facimus, cum ventris subducendi gratia sumitur. hactenus Galenus. [Brassicae marinae consid.] Caeterum licet Dioscorides prodiderit marinam brassicam folia ferre rotundae aristolochiae, longa, ac tenuia; ea tamen non ab re ab omnibus esse censetur, quam vulgus officinarum Soldanellam appellat. Quippe quae in maritimis nascatur, foliis lacteo succo madeat, ramulis constet rubentibus, e quibus prodeunt ipsa folia, hederae modo, quae gustu salsa, et amara, et quadantenus acria sentiuntur. [Locus Diosc. suspectus.] Quamobrem Dioscoridis codicem hoc in loco, sicut et in aliis permultis, mendi suspicione non vacare putamus. Facile enim evenisse crediderim librariorum incuria, ut folia [GR], id est, longa, pro [GR], id est, parva, hoc loco successerint: et certe facilis fuit unius literae lapsus. Siquidem Soldanella vocata omnibus notis marinam brassicam repraesentat, exceptis foliis, quae sunt aristolochiae rotundae minora. [Ruellii error.] Ruellius vir doctissimus, etsi in hoc nobiscum caeterisque consentiat, quod marina brassica haec sit herba, quae vulgo Soldana, et Soldanella dicitur, nulla etiam (ut inquit) reclamante nota; in eo tamen manifeste aberrasse deprehenditur, quo Soldasnae folia aristolochiae longae, atque etiam praelonga reddiderit. [Silvatici error.] Errat praeterea in hac planta Matthaeus Silvaticus pandectarum autor, quod crediderit Arabum Chachile Soldanellam esse. Cuius error aperte convincitur ipsius Serapionis testimonio: quippe qui Chachile suum usneae simile fecerit, folioque non aristolochiam, sed nasturtium imitari tradiderit. Marinam brassicam in litoribus Venetis, Aquileiensibus, ac Tergestinis, ubi copiosa nascitur, nos saepius vidimus, ac legimus.

Cap. CXVI
Τεῦτλον – BETA

BETA duorum generum est. E quibus nigra coquitur cum lenticula, ut ventrem sistat: quod magis radice eius praestatur. Candida alvo utilis est. Utraque tamen propter nitrosum humorem, quem habet in se, noxii succi est. Unde succus earum, cum melle naribus inditus, caput purgat: aurium doloribus auxiliatur. Decoctum radicis, et foliorum, furfures, lendesque deterget: perniones fotu mitigat. Crudis foliis vitiligines, nitro antea perfrictas: alopeciarum inanitates, scalpello prius exasperatas: atque depascentia ulcera, illini prodest. Eruptionibus papularum, igni sacro, ambustisque cocta medetur.

[Betae consideratio.] BETA tam candida, quam nigra in Italiae hortis frequentissima nascitur. In Germania tamen habetur et rufa, non modo foliis; sed etiam radice, quae illi raporum oblongorum magnitudine extuberat: colore adeo rufescente, ut eius

115 - Brassica marina ~ 116 - Beta