Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 253

120 - Sium seu Laver ~ 121 - Sisymbrium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXX
Σίον – SIUM SEU LAVER

SION in aquis invenitur, frutice pingui, recto, foliis latis, olusatro similibus, sed minoribus, et odoratis. Quae cruda, coctaque esu, calculos rumpunt, atque excernunt: urinas cient: menses, et partus extrahunt: dysentericis in cibo auxiliantur. De sio Cratevas tradit, herbam esse fruticis specie, pauca folia ferentem, rotunda, maiora quam menthae, nigra, et ad erucam accedentia.

[Sii consideratio.] SIUM in scaturientium fontium rivis, quorum aquae hyeme calent, aestate vero frigescunt, et plerunque nascitur. Caeterum falluntur apertissime, qui pro Sio herbam Crescione vulgo vocatam, tam scilicet dulcem lactucae similem, quam acrem, ac subamaram, cui nasturtii sapor, et erucae folia insunt, in medicamentis usurpant. Quippe quod ea non alia sit planta, quam sisymbrium aquaticum sequenti capite a Dioscoride descriptum, non legitimum Sium, quod nostratibus Senensibus vulgo vocatur Gorgolestro. Hoc enim a Dioscoridis Sio nullis prorsus dissidet notis: quandoquidem pinguis est planta, caule recto: foliis latis, in ambitum serratis, olivastro similibus, sed minoribus, et odoratis: floribus candidis: semine corniculis incluso. Rari admodum sunt fontium rivuli, quibus aquaticum sisymbrium innatet, qui Sium etiam non habeant. [Plinii lapsus.] Plinius libro, et cap. XXII. Sium cum aquatico sisymbrio confudisse videtur: quod Sio sisymbrii aquatici vires assignaverit, nominis fortasse communitate deceptus. Nam Dioscoridis testimonio, sisymbrium hoc, quod aliqui cardaminam vocant, nonnulli etiam sium appellant. Unde quod forte existimaverit Plinius Sium, et cardaminam unam, et eandem plantam esse, uni tantum Sio utriusque facultates reddidit: etsi prius lib. XX. cap. XXII. speciatim de sylvestri sisymbrio in riguis proveniente disseruerit. Serapio Sium Senacion vocat: Verum senecio Dioscoridi alia est planta, ut libro quarto in eius mentione explicabitur. [Sii vires ex Galeno.] Sii meminit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Sium quantum gustu odoratum est, tantum etiam excalfacientis facultatis est particeps. Digerit autem, et urinam movet, et calculos renum frangit, et menses evocat.

Cap. CXXI
Σισύμβριον – SISYMBRIUM

SISYMBRIUM (alii serpyllum sylvestre vocant) in solo inculto nascitur, menthae hortensis similitudine, odoratius, latiore folio. Inseritur coronis. Calfaciendi vim habet. contra stillicidia urinae, calculosque, semen ex vino bibitur: tormina, et singultus sedat. Folia in capitis dolore, fronti, aut temporibus illinuntur: item contra vesparum, apumque ictus. Vomitiones potu cohibet. Alterum sisymbrii genus, aliqui cardaminam, alii sion appellant. Ea herba riguis gaudet, et eisdem in locis, quibus sion, provenit: quae ideo nonnullis cardamina nominatur, quod gustu cardamum, id est nasturtium repraesentet. Folia primum rotunda prodeunt, adulta erucae modo finduntur. Id excalfacit, urinas movet. crudum estur. Purgat lentigines, cutisque vitia in facie, noctibus impositum, matutinisque detractum.

[Sisymbrii consideratio.] TAMETSI prodiderit Dioscorides Sisymbrium in solo inculto nasci, Theophrastus tamen lib. VI. cap. VII. de plantarum historia, et lib. V. cap. VIII. de earum causis, sativum etiamnum Sisymbrium in hortis provenit, quam nostrates officinae Balsamitam, vulgus vero mentham Romanam, vel crispam appellat. Quippe quod haec proferat folia circinata, et vulgaris menthae latiora, crispa tamen: caulem quadrangulum, rubentem, virentemque: et odore, gustuque mentha longe acrior sentiatur. Cuius rei illud etiam, praeter assignatas notas, manifestum indicium facit, quod Balsamita haec facile in mentham degeneret, nisi diligens admodum adhibeatur cultura. Quod libro de plantarum causis paulo ante citato, aperte testatur Theophrastus his verbis.[Sisymbrii in mentham mutatio.] Sisymbrii mutatio in mentham, velut praedictis opposita scilicet est, cum ex neglectu eveniat. Fit enim cum quis non excolit, neque curam solitam adhibet, ut radices amplius deducantur, quam in partem vi tota conversa, debilior pars superna consistit, odorisque sui vehementiam amittit, quasi ex ambobus illis, germine, atque odore similitudo proveniat. Quippe acritudine exolescente, reliquus odor, quia mollis quidam, remissusque est, proxime ad mentham accedit. Quamobrem transferre saepenumero iubent, ne istud eveniat. Haec Sisymbrii causa est. hactenus Theophrastus. Sed equidem non putaverim Dioscoridis Sisymbrium sponte in incultis nascens, cum Theophrasti Sisymbrio convenire: quin potius alterum ab altero longe dissidere crediderim.

120 - Sium seu Laver ~ 121 - Sisymbrium