Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 254

121 - Sisymbrium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Sylvestre enim in Ananiensi agro in incultis natum complurimis locis vidimus, ac legimus, nullis deficientibus notis illi a Dioscoride tributis. quod mihi quidem sativo effigie plane reclamare visum est. Huc alia accedit ratio, qua facile probari potest, sylvestre Sisymbrium a sativo plurimum differre. Quandoquidem si idem essent, cum Sisymbrium culturae negligentia in mentham degeneret, fieri quidem non posset, ut sylvestre aliter usquam inveniretur, quam in mentham permutatum, cum nulla hominum cultura nascatur. Quo postmodum fieret, ut locus, in quo Sisymbrium primo adolevisset, brevi temporis tractu ubique mentha scateret. quod tamen nusquam hactenus factum reperi. [Brasavoli error.] Caeterum Brasavolus, cum haec fortasse non perpendisset, credidit Balsamitam, quam ipse Florentinam mentham appellat, tam sativum, quam sylvestre Sisymbrium indifferenter explere posse. Qui praeterea fatetur se vidisse (quod potius cum oculos fefellisse putaverim) Balsamitam descivisse in calamintham Plinium quidem, non Theophrastus secutus. Siquidem Theophrastus in mentham, non in calamintham Sisymbrium desciscere prodidit. Plinii vero codices nonnulli libro XIX. cap. X. scriptum quidem habent, quod Sisymbrium in calamintham degenerat, quam lectionem accepit Brasavolus: sed ea lectio depravata censetur. Idcirco factum est, ut ii, qui Plinium ex Theophrasto historiam sumpsisse. Itaque iam eius loci vera, et legitima lectio est, ut in castigatis codicibus legitur, quod Sisymbrium in mentham desciscat, non in calamintham. [Sisymbrium aquaticum.) Sisymbrium vero, quod (ut Dioscorides inquit) aliqui Cardaminam, alii Sium appellant, ea nimirum herba est, quam vulgo nostri Crescione appellant, acri sapore praedita, de qua etiam diximus in praecedenti capite, de Sio disserentes. Siquidem ea in fontium rivis discurrentibus comite Sio nascitur,

121 - Sisymbrium