Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 257

124 - Sonchus ~ 125 - Seris sive Intybus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXXIIII
Σόγχος SONCHUS

SONCHI duo genera. Sylvestrior quidam est, et magis spinis horret. Alter teneritate quadam mollescit, cibis expetitus. Caule constat anguloso, + inani, interdum rubente: foliis in ambitu per intervalla dissectis. Utriusque vis refrigerat, modice adstringit. unde aestuanti stomacho, et inflammationibus illiti prosunt. Succus eorum stomachi rosiones sorbitione mitigat: lac elicit. in vellere appositus, sedis, ac vulvae collectionibus opitulatur. Tam herba, quam radix illita, vibratis a scorpione ictibus subvenit. Alter sonchus tenerior, arboris instar est, latis constans foliis: caulem in ramos exeuntem folia distinguunt. sed ad eadem pollet.

[Sonchi consideratio.] SONCHUS in Hetruria, ubi Latinum nomen adhuc perdurat, Cicerbita vulgo vocatur. Visuntur in hortis, campis, et vineis sonchi universa genera. Soncho nostri utuntur hyeme in acetariis, praesertim eius radicibus, quae cum tenerae sint, mansuque dulces, frequenter mensis expetuntur. [Sonchi vires ex Gal.] Sonchi vires nobis descripsit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, his verbis. Sonchus ubi adoleverit, ex spinosis plantis est. Caeterum viridis etiamnum, et tener estur, perinde ut caetera olera sylvestria. Temperamentum eius quodammodo mistum est: constat enim ex aquea, terreaque essentia, utraque leviter frigida. Nam et adstrictionis cuiusdam est particeps: et sive cataplasmatis in morem illinatur, sive edatur, manifesto refrigerat: postea vero quam plane resiccatus fuerit, terrestre eius temperamentum redditur, modicam habens caliditatem.

+ Haec dictio [GR], quae vacuum, et inanem significat, hic non legitur in vulgatis Graecis. Sed tamen eam habent vetusti codices, quibus etiam adstipulatur Oribasius. Ergo non erit, ut aliqui putant, ex Plinio duntaxat reposita.

Cap. CXXV
Σέρις SERIS SIVE INTYBUS

SERIS duum generis est. Altera sylvestris, quae picris, et cichorion vocatur. Altera sativa, latioribus foliis constat, stomacho quam hortensis utilior. Quae iterum in duas species digeritur. una folio latiore prodit, lactucarum simillima: altera angustiore folio, et gustu amara. Utraque refrigerat, et adstringit, stomacho utilissima: alvum sistit cocta, si cum aceto adsumatur. Sylvestres stomacho meliores: quandoquidem aestuantem ipsum, et quem imbecillitas vexet, cibo leniunt. Cardiacis per se, aut cum polenta, utiliter illinuntur: podagris, et oculorum inflammationibus auxilio sunt. Herba cum radice illita, percussis a scorpione subvenit: igni sacro cum polenta medetur. Succus cum cerusa, et aceto, valet ad illitus eorum, quae refrigerationem desiderant.

124 - Sonchus ~ 125 - Seris sive Intybus