Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 256

123 - Coronopus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

magis Dioscoridi addictus, quam Plinii, ac Theophrasti placitis, qui Coronopum inter aculeata recensent, his magis adstipulandum esse indicavit, qui volunt Coronopum Dioscoridi eam esse herbam, quae vulgo dicitur Herba stella, omnibus Italiae horti vulgaris, ac admodum frequens, quod in acetariis passim usurpetur, quam iis, qui Capriolam, sive Sanguinellam dictam Coronopum esse censent. Quandoquidem haec nusquam, quod sciam, in cibis sumitur, sed in brutorum tantum venit pabulum. [Quorundam opinio damnata.] Nec desunt praeterea, qui firmiter asseverent, quod quae inter plantas vulgo nonnullis Pes corvinus vocatur, aliquibus vero Pes gallinaceus, qua utuntur nonnunquam medici ad exulcerandas corporis particulas, ubi id expostulet necessitas, legitimus sit Coronopus. Inter quos non modo deprehensi sunt commentatores Avicennae, quos nullam rei herbariae peritiam habuisse constat; sed et recentiorum quidam, praesertim ex eorum numero, qui de stirpium historia, et facultatibus scripsere commentarios. Nanque Otho ille Germanus cognomine Brunfelsius, tametsi non ignoraret, eos a probatissimis viris refelli. qui hanc venerunt sententiam: tamen (quae multorum est pertinacia) maluit cum rei herbariae imperitis errare, quam cum doctis, et peritis recte sentire. Quippe Pes corvinus vulgo vocatus (ut in sequentibus suo loco disseremus) Coronopus non est, sed procul dubio ranunculus, qui Graecis [GR] appellatur , cuius variae Dioscoridi produntur species: inter quas vulgaris Pes corvinus suam retinet sedem. [Leoniceni opinio reprobata.] Quod autem Leoniceni Capriola Coronopus sit Dioscoridis, ego quidem cum Manardo nunquam affirmaverim. Nam et si gerat haec herba in sui culmi fastigio quinque veluti graciles spicas, quae cum manibus dilatantur, cornicis, vel alterius volucris formam pedis repraesentant; cum tamen (ut etiam Manardus inquit) in hominum cibum non expetatur, folio exeat nullis incisuris dissecto, non seratur in hortis, et arida tanquam foenum assurgat, nullo pacto asserendum censeo Capriolam esse Coronopum . Caeterum si modo quis in eo Plinium sequi velit, quod dixerit lib. XXI. cap. XVI. (quod tamen ex Theophrasto sumpsit) aculeatarum caules aliquarum per terram serpere, ut eius, quam Coronopum vocant; frustra, meo quidem iudicio, probare contendet, Sanguinellam, sive Capriolam esse Coronopum. quod eius caulis culmi modo geniculis intersectus, humi minime repat, sed rectus in altum assurgat, et culmorum in morem spicas ferat. [Gramen aculeatum Plinii.] Verum eos non aberrare putaverim, qui dixerint Capriolam hanc aculeatum esse gramen, cuius meminit Plinius libro XXIIII. cap. XIX. his verbis. Sunt qui et aculeatum gramen vocant trium generum, cum in cacumine aculei sunt plurimum quini, dactylon vocant. Hos convolutos naribus inserunt, extrahuntque sanguinis ciendi gratia. Neque usquam, quod equidem legerim, expressit Plinius (ut Ruellius testari videtur) gramen hoc aculeatum esse coronopum. Illud praeterea animadvertere oportet, quod Dioscorides non scribit Coronopum aculeatum plantam esse, neque eum inter aculeatas libro tertio recensuit, sed hic inter olera, quae ciborum usum veniunt. Quanvis contrarium fecerit Theophrastus, quod fortasse ad foliorum formam alluserit, qui laciniarum tenuitate coronopo aculeata videntur; cum tamen pungere non valeant, ut cum acanthinis pariter lusit Dioscorides. Quare facile adducor, ut credam, Coronopum tam Theophrasto, quam Dioscoridi idem esse. Ideoque Plinius libro XXI. Theophrastum secutus Coronopum aculeatum facit: libro vero XXII. Dioscoridem fortasse imitatus aculeorum haud quaquam meminit. Sed et illud silendum non duximus, quod ex illo graminis genere, quo pueri ludentes sanguinem e naribus eliciunt, Sclavi Carniolae incolae, item Goritienses semen colligunt, deglubuntque in pilis, et milii, vel panici modo carnium iure decoquunt, granulis oblongiusculis panico minoribus, gustui non ingratis, adeo ut Germani himeldavu vocent, hoc est, caelestem mannam. Huius plantam Sclavi cornicis pedem appellant. Quo fit, ut quasi certo crediderim, quod Leonicenus ab iis fortasse doctus, putaverit hanc plantam esse Dioscoridis Coronopum. Qui cum Coronopum scribat spinis nullis rigere, serique in hortis in ciborum usum, eos nihil falli existimaverim, qui nobiscum senserint eam plantam legitimum esse Coronopum, quae vulgo nobis Herba stella vocatur. Nempe nullam hactenus plantam vidi, quae perinde ac illa adamussim Coronopum referat. [Coronopi sylvestris mentio, et vires.] Invenitur haec etiam sponte nascens diluto extenuatoque solo in comitatu Goritiensi, non longe a Sontii fluminis ripis, et in loco, qui dicitur in collibus. Eam inibi vulgo Serpentinam appellant, quod eius radix in vino pota viperarum, aliorumque venenosorum animalium morsibus maxime adversetur, sitque praecipuum remedium, ita ut ipsa sola (quod equidem experientia compertum habeo) liberet demorsos. [Coronopi vires ex Gal.] Coronopi vires paucis perstrinxit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Coronopodis radix coeliacis prodesse creditur manducata.

123 - Coronopusf