Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 260

125 - Seris sive Intybus ~ 126 - Chondrilla

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

auxiliantur ex vino albo tenui potata cum his, quae urinam ciunt. Utilis autem non solum succus ipsorum est tum recens, tum exiccatus; sed et ipsa olera exiccata, tusaque, ac trita potui inspersa, et eorum decoctum in potu acceptum, auxiliantur.

Cap. CXXVI
Χονδρίλλη – CHONDRILLA

CHONDRILLA, quam aliqui cichorion, alii serin appellant, caulem, flores, et folia habet cichorio similia. qua ex causa nonnulli sylvestris intybi speciem esse pronunciarunt, verum tenuior tota est. In cuius ramulis, gummi mastiches simillimum, magnitudine fabae inveniri solet: quod cum myrrha tritum, et linteo appositum, instar olivae, foeminarum menses trahit. Tusa cum radicibus herba, adiecto melle, dividitur in pastillos: qui nitro admisti vitiligines emaculant. Gummi inordinatos pilos replicat. Quod item tenera radix efficit, si intincta succo acus, pilis admoveatur: contra viperas in vino pota proficit. Succus decoctae, in vino, aut per sese potus, alvum sistit. Aliud habetur chondrillae genus, folium ferens oblongum, circumrosum, humi sparsum: caulem succo madentem lacteo: radice tenui, rotunda, levi, vegeta, flavescente, succosa. Cuius et caulis, et folia concoquendi vim habent. Succus incommodos palpebrarum pilos reflectis. Nascitur in laetis, et cultis.

[Chondrillae utriusque consideratio.] NIMIRUM sylvestris cichorii species Chondrilla est: gracilioribus tamen foliis, caule, floribus, ac semine. Frequentissima haec non modo in Hetruria; sed etiam universa Italia in cultis locis, scrobium aggeribus, et secus vias virescere, ac suo tempore florescere conspicitur: nec minus etiam, quam cichorium, in acetariis recipitur, quanvis amarior sit. Visitur et alterum genus huic non longe dissimile, foliis tamen non ita in ambitum laciniatis, nec adeo in mucronem desinentibus. Haec a lactis ubertate, quo in omni parte, praesertimque radice redundat, a nostris vulgo Lattaiola vocatur. Rura eam suis acetariis pro cichorio indifferenter admiscent, Chondrillae vires scripsit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi simul de intybo, et cichorio disseruit, nihilque ei peculiare reddidit, praeterquam quod intybi sit species. Veruntamen libro secundo de facultatibus alimentorum non sane intybo, nec cichorio, sed lactucae Chondrillam similem fecit.

125 - Seris sive Intybus ~ 126 - Chondrilla