Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 261

127 - Cucurbita

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXXVII
Κπλόκυνθα CUCURBITA

CUCURBITA esui apta. Cruda, trita illitu tumores, et abscessus mitigat. Ramenta eius infantibus contra capitis ardorem, quam syriasin vocant, in sincipite illinuntur: oculorum inflammationes, podagrasque refrigerant. Succus e ramentis tusis per se, aut cum rosaceo infusus aurium doloribus auxiliatur: adustiones cutis in ardenti febre illitu adiuvat. Totius fervefactae, et expressae succus, cum melle exiguo, et nitro potus, alvum leniter resolvit. Vinum in cucurbitam recentem excavatam, infusum, si mistum sub divo teneatur, potum alvum laevigabit.

[Cucurbitae consideratio.] CUCURBITA sativa, quae per aestatem in cibum frequentissime vario sumitur apparatu, in triplici censetur genere, nempe longa, rotunda, et sessilis. Sed quanquam Cucurbitae inter se forma dissimiles habeantur; non tamen propterea viribus, et natura sibi invicem repugnant. Siquidem (ut Columella tradit, et Plinius refert libro XIX, cap. V.) forma varia in cucurbitis arte, et mangonio fieri facile potest. Non semina, quae proxima collo fuerint, proceras pariunt: item ab imis, sed non comparandas supradictis: quae in medio, rotundas: quae in lateribus, crassas, breviores, ac sessiles, aptissimas quidem ad recipiendum tum vinum, tum oleum, tum alios quoslibet liquores, urceorum, et cadorum vice. Si vero cordi sit, ut fiant corpores vastiores, de media cucurbitae parte semen inverso seratur cacumine. Sed diligenter custodiendum est, ne eo mulieres accedant: nanque earum contactu facile elanguescunt incrementa virentium. tantoque magis, si eis fluxerint menses: tunc enim solo oculorum intuitu tenellos enecant foetus. Quae autem ad semina servantur, e primo seligantur proventu, pendeantque in sua vite ad hyemem usque: deinde sublatae insolentur, aut ponantur in fumo, donec penitus siccescant: aliter facile earum semina, ascita putredine, depereunt. Amant Cucurbitae mirum in modum aquas: nam si prope in patens vasculum aqua subiiciatur, a quinque vel sex digitorum intervallo, ante posterum diem adrepentes cognoscentur descendisse. Sine semine nascentur, si per triduum antea, spargenda semina oleo sesamino macerentur. Sunt et alia Cucurbitarum varia genera Italiae peregrina, quae diu per hyemem recentes asservari possunt. Ferunt has ab occidentalibus Indiis in Italiam venisse: unde Indicae a pluribus vocitantur. Saporis iis subdulcis, non ut nostratibus usqeadeo insipidus: verum gustui insuaves sunt, nisi praecipuis condimentis saturentur. [Cucurbitae facultates ex Galeno.] Cucurbitae facultates scriptas reliquit Galenus lib. VII. simplicium medicamentorum his verbis. Cucurbitae humidae, frigidaeque temperaturae est, utraque qualitate secundi ordinis. Quocirca ramentorum eius succus ad aurium dolores cum phlegmone iunctos, cum rosaceo utentibus utilis est. Sic tota quoque illita calidas phlegmonas mediocriter refrigerat. Comesta autem humida est, et sitim propellens. Et libro II. de aliment. facultatibus: Cucurbita, inquit, cruda cibo insuavis est, stomacho perniciosa, et concoctu plane inexpugnabilis: adeo ut si quis alterius cibi inopia ingerere eam compellatur, ceu quidam iam austus est, pondus cum algore ventriculo incumbere sit sensurus, stomachumque evertet, et ad vomitum concitabit, quo solo ab urgentibus symptomatibus poterit vindicari. Hanc igitur, aliaque ex fugacibus complura, aut mox quam elixata est, aut frictam in sartagine, aut assam omnes homines esse consueverunt. Cucurbita vero, de qua dicere coepimus, elixa nullam evidentem saporis qualitatem habet: nisi quis eum quoque saporem nominare velit, qui neque acris, neque salsus est, nec acerbus, nec amarus, nec id genus quippiam manifeste repraesentat, veluti nec ipsa aqua. At huiusmodi cuncta communi nomine omnes [GR], id est qualitatis experientia vocitare solent (Latini fatua, aut insipida dicunt) quo modo nos quoque clarioris doctrinae gratia appellabimus. Talis ergo cum sit cucurbita, non immerito varios apparandi modos admittit, utpote quae in medio omnis excessus constituta est, ob idque ad quemvis excessum ex aequo duci potest. Proinde cucurbita, quantum in se est, humidum, frigidumque corpori alimentum praebet, ac id ipsum ea de causa exiguum: sed facile per alvum subit, cum ob suae substantiae lubricitatem, tum ob communem omnium humidorum ciborum rationem, qui scilicet citra adstrictionem tales sunt. Nec sane infeliciter concoquitur, modo non antevertat corruptio. Nam ea illi solet nonnunquam accidere, cum aut vitiose fuerit praeparata, aut pravos humores in ventriculo acervatos offenderit. Est aliquando ob nimiam in eo moram: quod aliis quoque omnibus fugacibus, quae humido sunt temperamento, evenire solet. Nam in ventriculo corrumpuntur et ipsi, ni celeri descensu id mali effugiant. Quemadmodum ergo cucurbita pura, et ut in se ipsa est, succum in totum corpus alendi gratia digestum, expertem qualitatis gustabilis obtinet: ita cum alicui vehementem habenti facultatem fuerit iuncta, facile illi adsimilatur: ut si cum sinapi sumatur, succus ex utroque in membra diffusus acris efficietur cum manifesta caliditate. Eadem

127 - Cucurbita