Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 263

128 - Cucumer sativus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

significent, facile coniici potest ex ipso Dioscoride. Quippe qui lib. IIII. Cucumerem sylvestrem asserat fructu solo, quem oblongis glandibus non dissimilem parit, a sativo dissidere, cum alias foliis, floribus, ac sarmentis sativum prorsus referat. Verum cum huic ille per omnia respondeat, quem nos Citrulum, alii vero Cucumerem dicunt, non possum non libere pronunciare, Dioscoridem hic citruli nobis vocati, non autem anguriae vires descripsisse. [Brasavoli lapsus.] Quamobrem hac in historia aperte hallucinari Brasavolum putamus, quod procul dubio existimaverit, veteres Graecos, praesertimque Dioscoridem, [GR] appellatione anguriam, vel Hetruscorum cucumin repraesentasse. Quandoquidem assignatis iam rationibus accedit et Plinii auctoritas, qui lib. XIX. cap. V. Cucumeres, ait, in Italia virides, et quam minimi: in provinciis quam maximi, et citrini, aut nigri. Placent copiosissimi Africae, grandissimi Moesiae. Vivunt hausti in stomacho in posterum diem. Quod proprium est citruli nobis vocati, non autem anguriae vulgo Insubribus appellatae. Anguriae enim in Italia in magnam extuberant molem, et cum aquea sint substantiae, ac predulces, quae maturitatem sensere, ingestae facile ventriculo labuntur. Quod nostratibus citrulis, et Insubrium cucumeribus non evenit. Nam cum glutinoso, frigidoque succo referti sint, ob idque concoctu perquam contumaces habeantur, non nisi post longum tempus a ventriculo descendunt. Ad haec (ut citato loco subdit Plinius) Cucumeres, in fistula flore demisso, mira longitudine crescunt. Atque iidem in tantum odere oleum, ut si e vite pendentibus vas olei subiiciatur, adeo refugiunt, ut in hamum curventur. quod anguriis, quae sphericam formam referunt, minime evenire posse comperio. Videmus praeterea Citrulos nostrates adhuc florentes in fistulas coniectos mira longitudine crevisse. E quorum semine qui postmodum orti sunt, eandem retinuerunt formam, adeo ut in vite pendentes anguium modo contorti viderentur. Servatur Cucumeres (ut Plinius autor est) usque ad alios pene proventus: et id quidem non solum muria fit, sed et scrobe opaco in loco arena substrato, foenoque sicco opertos, ac deinde terra obrutos: ita enim virides servari tradunt. [Peponum, et melopeponum consid.) Quid autem veteribus fuerint, quidve nobis sint Pepones, ac Melopepones, non equidem facile ausim decernere: etsi non desint, qui dicant Melopepones Galeno lib. II. de aliment. facult. communes nostros Melones esse: Pepones vero, quos in eo genere Veneti corrupta inde voce vulgo Pipone vocant. Verum enimvero cum asserat Galenus, quod pars intima carni semen inclusum tangens, cum in Peponibus edendo non sit, in Melopeponibus passim ab hominibus manditur, mihi animum adeo dubium reddit, ut aliquid in hac re certi statuere nequeam, neque invenire possim, quid Pepones, et Melopepones Galeno extiterint. Quippe quoniam utriusque generis, tam scilicet Peponum, quam Melopeponum carnea pars semen continens estur, et non estur, prout fructus ii, plus, minusve maturitatis fuerint adepti: nam utriusque, cum ultimam senserint maturitatem, id supremae carnis una cum seminibus in medium fructus concidit. quod cum evanidum, et insuave reperiatur, nusquam comeditur. Quod tamen utriusque minus maturis, non evenit: eaque propter extractis prius seminibus estur tota eorum caro. Haec igitur tametsi me (ut dixi) dubium reddant; inclinat tamen animus ad credendum, per Melopepones Galenum nostrates Melones intellexisse, si modo ipse eorum unquam habuit notitiam. Sed quid per Pepones intellexerit, nihil prorsus (ut ingenue fatear) quod proferam, hactenus non habeo. Veruntamen cum illis mihi non facile convenit, qui Venetas Piponas dictas Galeno Pepones esse existimant. Minus adhuc illis assentior, qui Pepones Angurias esse dicunt. Nanque Serapio cum primum ex Galeni auctoritate de Peponibus, et Melopeponibus disseruisset, dein peculiare de Anguria caput fecit, quam Arabica lingua Dullaha nuncupavit. In cuius reddendis viribus nullum affert Graecorum testimonium, sed tantum suae gentis auctoritatibus innititur. Hinc facile adducor, ut credam angurias veteribus Graecis penitus ignotas fuisse. [Fuchs. error.] Eas equidem nunquam vidisse, vel non cognovisse demonstrat Fuchsius medicus clarissimus. quippe qui suis de stirpium historia commentariis non sine magno errore putat cucumeres, quos citrulos Hetrusci nominant, angurias esse. Nam etsi Hetruria anguria vocitet cucumeres, non tamen contra cucumeres vulgares vocat angurias, ut perperam, meo quidem iudicio, Fuchsius et intellexisse, et scriptis mandasse videtur. [Cucumeris vires ex Gal.] Cucumeris vires memoriae prodidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, his verbis. Cucumis esculentus maturus quidem tenuioris essentiae est, qui vero immaturus est, crassioris. Sed et abstergendi, et incidendi facultate participant. quare et urinam movent, et corpus splendidum reddunt: ac magis quoque si quis semine arefacto, contusoque, atque cribrato, vice pulveris abstersorii utatur. Superat in eis humida, frigidaque temperies, non tamen magnopere, sed quasi in secundo censetur ordine. Attamen si quis aut semen, aut radicem arefaciat, haud etiam humidae fuerit naturae, sed iam desiccantis, idque in primo quodammodo ordine, aut etiam in secundo incipiente. Est et in istis maior abstergendi facultas, quam in fructus ipsius carne. Et libro II. de alimentorum facultatibus idem de Cucumeribus ita scribit. Urinam quidem et ipsi,

128 - Cucumer sativus