Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 264

128 - Cucumer sativus ~ 129 - Lactuca

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

quemadmodum pepones, cient, sed minus quam illi, quod ipsorum substantia minus est humida: ideoque non facile, ut illi, in ventriculo corrumpuntur. Ergo quibus cucumeres bene concoquere datum est, dum in hoc fisi, intrepide, affatimque iis se explent, long temporis tractu, gelidum, et utcunque crassum humorem in venis acervari contingit, qui per eam qua venae funguntur concoctionem, haud facile in probum sanguinem potest converti. Proinde omnibus pravi succi eduliis, quantumvis probe a nonnullis conficiantur, abstinere in totum consuluerim. Clam enim sensimque post longum tempus pravus in venis succus ex ipsis suggeritur, atque accumulatur: qui vel levicula putradinis arrepta occasione, febres saevissimas, et mire contumaces excitabit. [Peponum vires ex Gal.] Et paulo antea de Peponibus scribens: Universa (inquit) peponum natura frigidior cum larga humiditate existit: habent et quandam abstergendi vim: ideoque urinam cient, et deorsum expeditius, quam cucurbita, et melopepones rapiuntur. Quod porro abstergeant, discere licet sordidam cutem defricando. Quamobrem etiam maculas calore solis factas, et lentes faciem occupantes, atque in superficie alphos extergere possunt. Sed semen, quod in eorum veluti carne continetur, ad hoc efficacius, adeo ut renibus etiam calculo infestatis sit accommodatum. Gignit pepo in corpore vitiosum humorem, potissimum quando non probe concoctum fuerit. Tum vero morbum etiam, qui cholera dicitur, inducere consuevit. Etenim priusquam ad corruptionem pervenit, vomitioni quoque idoneus est: largiusque ingestus, nisi quis aliquid eorum, quae probi sunt succi, supermandat, omnino vomitum concitabit. [Melopeponum facultates ex Galeno.] Et de Melopeponibus agens: Melopepones (ait) et minus humidi quam pepones sunt, nec adeo pravi succi: minus item urinam provocant, tardiusque deorsum descendunt. Ad vomitum vero excitandum non eandem vim peponibus obtinent, sicut nec celeriter adeo ut illi in ventriculo corrumpuntur, cum pravus humor in eo collectus fuerit, aut alia quaepiam corruptionis causa ipsum prehenderit. Caeterum tametsi in iuvando stomacho autumnalibus fructibus longe sunt inferiores, haud quaquam tamen ei, ut pepones, officiunt.

Cap. CXXIX
Θρίδαξ – LACTUCA

 LACTUCAE sativae, quibus natura refrigeratrix inest, stomacho gratae habentur, somnum conciliant, alvum emolliunt, lac evocant: verum decoctae magis alunt. Stomachicis illotas esse prodest. Epotum semen, assiduas libidinum imaginationes in somno compescit, et veneri refragatur. Ipsae vero frequentiores in cibo, claritati oculorum officiunt: inflammationibus, et ignibus sacris opitulantur. Muria condiuntur. Cum in caulem exierunt, vim quandam nanciscuntur succo, aut lacti sylvestris lactucae similem.

128 - Cucumer sativus ~ 129 - Lactuca