Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 270

135 - Ocimum ~ 136 - Orobanche ~ 137 - Barbula hirci

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

suum Ocymum est, omnes odorati ocimi facultates reddiderit. Nec alia ratione motus frumentum Saracenicum ocymum esse censet, quam quod satum tertia a satu die erumpat. Verum ocymum non ea de causa nomen hoc (mea quidem sententia) sibi comparavit, sed quod citius caeteris pabulorum generibus vere primo adolescat: nam innumera essent ocymi genera, si id omne, quod statim fere a satu oritur, ocymum vocari debeat.

Cap. CXXXVI
Ὀροβάκχη OROBANCHE

OROBANCHE cauliculus est sesquipedalis, et interdum maior, subruber, hirsutus, tener, sine folio, pinguis: flore subalbido, aut in luteum vergente: radice digiti crassitudine, et cum ariditate flaccentis caulis, fistulosa. Hanc inter quaedam legumina nasci constat, et ea strangolare: unde orobanche sibi cognomentum usurpavit. Estur, ut olus, cruda, et in patinis, asparagi modo, decocta. Tegumentis addita, concoctionem accelerare creditur.

[Orobanches consideratio.] OROBANCHEN, quae omnibus notis legitimae Dioscoridis respondet, vidimus primum in Ananiensi agro supra Tridentum, ac deinde ubique fere in Italia nasci comperimus, in campis non modo inter omnia leguminum genera, sed et inter segetes, cannabim, linum, et in viis secus agrorum sepes. Caeterum etsi scriptis mandaverit Theophrastus lib. VIII. de historia, et V. de causis plantarum, Orobanchem ervum necare amplexu, complexuque suo; ea tamen, quae hic a Dioscoride repraesentatum, et a Plinio lib. XXII. cap. ultimo, nullo sane complexu, sed sua tantum praesentia, legumina, segetes, cannabim, et linum interimit, quae prope ipsam oriuntur. Quam ob causam Ananienses, quod vicinas strangulet, ac devoret plantas, Herba lupa vulgo orobanchem appellant. Prosilit haec (ut inquit Dioscorides) nullis unquam foliis, sed uno tantum assurgit cauliculo, asparagi instar, colore subrubro, hirsuto, molli, pinguique, et qui sesquipedalem non excedat longitudinem. Flos e quibusdam patescit globulis in cacumine congestis, subalbidus. Radix digitali visitur crassitudine, fungosa, ac fragilis. Haec planta nonnullis etiam vulgo Coda di leone appellatur, aliis vero Herba tora vocatur, quod vaccae ea degustata (ut pastores facto periculo testantur) statim taurus adeant. Sunt qui (ut loco citato scribit Plinius) cynomorion eam appellent a similitudine canini genitalis. Ex quibus omnibus non temere dicendum existimaverint, vel Theophrastum (pace sua) hac in re deceptum esse, vel aliam a Dioscoride, et Plinio orobanchem concepisse. Orobanche, ut Galenus est autor libro VIII. de facultate simplicium medicamentorum, est siccae, frigidaeque temperaturae in primo ordine.

Cap. CXXXVII
Τραγοπώγων BARBULA HIRCI

 BARBULA hirci, quae ab aliis come vocatur, brevi est caule: foliis croci: radice longa, dulci: magno super caulem calyce: e cuius summo semen nigrum dependet, unde nomen inditum est. Herba esui apta est.

[Barbulae hirci consideratio.] HIRCI barbula, quam Hetruria vulgo appellat Sassefrica, vulgaris admodum est notitiae. Radix, quod gustu dulcis, iucundaque sit, estur hyeme frequenter in acetariis. Foliis exit haec

135 - Ocimum ~ 136 - Orobanche ~ 137 - Barbula hirci