Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 269
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
in figulinis vasis. In Italia hoc aevo Ocimi tria habentur genera. Quorum primum foliis assurgit amaranto longe maioribus, latis, longis, ac crassis, citreae malo similibus, a quorum effigie ipsum facile vocarunt Arabes Ocimum citratum, quo modo ipsum Mesues nominat. Secundum foliis exit, ac ramulis, dicto longe minoribus. Tertium, quod foliis constet minutis atque angustis, sitque caeteris odore fragrantibus, Italis vulgo appellatur Basilico gentile. Horum omnium meminit Serapio, vocavitque medium hic a Dioscoride descriptum, Ocimum non garyophyllatum: garyophyllatum vero, quod caeteris tum mintius, tum odoratius habetur. Demum illud Citratum a foliorum similitudine nuncupavit, quod citri foliis aemulum esse diximus, ut facile omnibus perspicuum esse potest, qui Serapionis monumenta perlegerint de Ocimo disserentes. [Monachorum iactantia.] Idcirco videant quaeso patres illi reverendi, qui in Mesuem commentarios scripsere, quo iure, quave ratione in electuario de gemmis se iacent Ocimum garyophyllatum hac tempestate primos adinvenisse, cum hoc Serapioni foliis exeat parvis, et caule quadrangulari: monachis vero foliis melissophyllo maioribus, per ambitum serratis, et caule minime anguloso. Qua in re eos, pace sua, aperte hallucinatos putaverim. Nec equidem credendum arbitror, quod de alio ocimi genere intellexerit Mesues, quam de tertio illo genere in deliciis habito, de quo diximus. Nam cum caeteri odoris fragrantia longe praestet, nulli dubium est, quin in roborandis cordis ipsius viribus caeteris sit longe aptius, atque etiam praestantius, ut quod in electuarium de gemmis addatur ad cordis affectus. [Brasavoli lapsus.] Scribit Brasavolus Suo de simplicium examine Romae primum exciso libro, tantam de ocimi viribus inter Plinium, et Dioscoridem esse controversiam, ut alterum ipsorum errasse dicendum sit. Quippe ex Aphris tradit Dioscorides, quod si a scorpione feriantur, qui ocimum ederint, nullo dolore afficiuntur. Contra vero Plinius, qui libro XII. Cap. XX. Si eo die, inquit, feriatur quispiam a scorpione, quo ederint ocimum, servari non posse. Qua in re lectionis impatiens deprehenditur Brasavolus: quandoquidem si eo loco Plinium de Ocimo disserentem, patienter perlegissem, cognovisset utique quam recte Plinius ipse hanc dirimat controversiam, iisque respondeat, qui ocimum accusant, cum inquit. Ocimum quoque Chrysippus acriter increpuit, inutile esse dicens stomacho, urinae, et oculorum claritati. Praeterea infamiam facere, et lethargos, et iecinoris vitia. Ideoque capras id aspernari, hominibus quoque fugiendus censet. Adiiciunt quidam tritum si operiatur lapide, scorpionem gignere. Commanducatum, et in sole positum vermes afferre. Aphri vero, si eo die feriatur, quispiam a scorpione, quo ederint ocimum, servari non posse- Secuta aetas alacriter ocimum defendit: nam id esse capras, nec minus, quam mentham, et rutam scorpionum terrestrium ictibus, marinorumque venenis mederi ex vino, addito aceto exiguo. Usu quoque compertum deficientibus ex aceto odoratu salutare esse. Item lethargicis, et inflammatis refrigerationi. Illitum capitis doloribus cum rosaceo, aut myrteo, aut aceto. Item oculorum epiphoris, impositum ex vino: stomacho quoque esse utile. haec Plinius. Ex quibus clarissime patet, Plinium eorum placitis refragari, qui tam acriter ocimum damnarunt. [Ocimi degeneratio.] Degenerat quandoque Ocimum in serpyllum, ut autor est Theophrastus libro V. cap. VIII. de plantarum causis, ubi sic inquit. Ocimum autem, quod loco soli exposito situm est, transit in serpyllum, quia vehementer siccatur. Folio nanque minus, odoreque vehementius redditur. Quippe cum alimenti quoque minus habeant, quae sicca sunt. Sed huiusmodi mutationes ita evenire putandum, ut aliquid similitudinis faciant, non ut omnino speciem exprimat alienam. Hactenus Theophrastus. Caeterum Avicenna libro de viribus cordis a Dioscoride dissentire videtur. Non ocimum, scribit, sanguinem turbidum, et melancholicum generat, quoniam superflua humiditas, quae est in ipso, parit inflationem in venis. [Ocimi vires ex Gal.] Nec aliter videtur sensisse Galenus, qui libro VIII. de simplicium medicamentorum de ocimo ita scriptum reliquit. Ocimum ex secundo est ordine calfacientium: habet autem recrementitiam humiditatem: proinde nec commodum est, quod in corpus sumatur. Caeterum foris illitum, ad digerendum, et concoquendum utile est. Item libro II. de alimentorum facultatibus, cum inquit. Ocimo etiam plerique ut obsonio utuntur, ex oleo, et garo esitantes. Vitiosi autem est succi. Admentiuntur ob hoc quidam dicentes, si tritum fictili novo inditum operiatur, celerrime intra paucos dies scorpiones gignere, praesertim ubi quis quotidie ollam ad solem calfecerit. Sed hoc sane a vero abest. Id porro vere de eo dixeris, olus esse pravi succi, stomacho noxium, et concoctu difficile. [Ocymi ab ocimo differentia.] Sed illud in Ocimo non ignorandum puto, quod ocymum per y maxime differre deprehenditur probatissimorum autorum testimonio. Siquidem apud antiquos Ocimum erat pabuli genus dictum vel quod cito proveniret: vel primum inter caetera pabuli genera e terra erumperet: vel quod iumenti citaret alvum, sic appellatum ab [GR] Graeca voce, quae Latinis valet cito. Ocimum vero herba est illa odorata, de qua supra disputavimus, sic nominatum ab [GR] verbo Graeco, quod redolere significat. Unde rectius forte per [GR], quam per c scribendum esset. Caeterum ocymum antiquis quibusdam bovum pabulum erat ex secta viridi segete, priusquam indurescerent culmi: vel ex seminibus pluribus simul in agro satis. Nempe e fabarum modiis decem, viciae duobus, et erviliae tantundem una in iugero satis, et ante maturitatem recisis. Catoni tamen e vicia, foeno graeco, faba, ervoque in unum, commixtis, et exinde satis ocymum est. Quo fit, ut putaverim ocymum antiquis, non modo herbaceam, viridesque fuisse segetem, e pluribus seminibus una in agro satis in primum iumentorum pabulum; sed etiam ex uno tantum cerealium genere, nempe hordeo, avena, vicia, ervo, aliisque his cognatis, quod eiusmodi pabulo verno tempore, non modo alantur boves, ac etiam equi; sed etiam repurgentur. Id quod nostra quoque aetate fit pluribus in locis in Italia, praesertim cum hordeo, ervo, et vicia. Nec placet eorum sententia, qui sibi nulla, ut arbitror, ratione, nec auctoritate persuadent, Ocymum plantam esse sui proprii generis. quod e veteribus nullum hactenus invenerim (quantum equidem vidi, et legi) qui ocymi herbae historiam literis memoriaeque mandaverit: sed comperi quidem, quod vocabulum hoc non magis uni, quam alteri conveniat. quandoquidem unicuique pabuli generi, quod primo statim vere cito proveniat, accommodari potest. [Adami opinio vana.] Quare plane explodenda videtur Adami Loniceri opinio, quod non sine errore ridendo frumentum Turcicum, sive, ut aliis placet, Saracenicum, quod Tridentina rura vulgo appellant Formentone, et Foroiuliensia a pullo seminis colore Saracino, ocymum esse firmiter existimet. Quinetiam is turpiter aberrasse deprehenditur, quod huic plantae, quae