Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 273

140 - Smilax hortensis ~ 141 - Medica

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

longiores, et torosiores: in quibus semina renum similia, sed inaequali colore, recluduntur: quae quadam ex parte fulvescunt. Siliqua cocta, cum semine in oleribus asparagi modo estur. Urinam ciet, et tumultuosa somnia facit.

[Smilacis hortensis consideratio.] HORTENSIS Smilax (ut supra nobis dictum est in Phasiolis, sub quorum appellatione falso credidit Manardus de ervilia scripsisse Dioscoridem) nil aliud, mea quidem sententia, esse potest, quam ea Phaseolorum genera, variis coloribus depicta, quae vulgo Italis dicuntur Fagioli Turcheschi. Siquidem praeter id, quod rubentes, versicolores, et (ut Dioscorides inquit) renum figura cernantur, foliis exeunt hederaceis, caule tenui, e quo caprioli prodeunt, quarum reptatu non modo palos, et arbores scandunt, ac vincunt; sed in hortis attegias, pergulas, testudines, scenas, et tintoria inumbrant, et opacant. Hos Galenus lib. primo de alimentorum facultatibus, ex auctoritate Theophrasti dolichos appellat, sic inquiens. Dolichus adacto longo palo consurgit, et fructum gerit: sin hoc adminiculo careat, vitiosos fit, et rubigine tentatur. Quod quotidie visitur in hoc phasiolorum genere. quippe quod nullo sustentaculo in altum evecti, humi repunt, et contracto tractu temporis humore, situ, ac rubigine depereant. At ubi longissimo inhaeserit pedamenta, brevi temporis spacio, ad culmen usque illi se circumvolvunt. [Manardi error.] Quo fit, ut longe aberrasse Manardum existimem, quod asserat libro primo epistola III. Dolichos nil aliud esse Galeno, quam Erviliam, quae Italorum nonnullis vulgo appellatur Roviglione, aliis vero Arabeia, cum tamen Galenus, itemque Paulus Erviliam appellitent Ochrum. Nec nobis obstat, quod Ervilia (ut ipse asserit) rubiginem contrahat, cum adminiculis caret, quibus a terra sublevetur quodque huiusce tantum leguminis siliquae una cum semine comedantur, ut Galenus libri II. de aliment. facult. praefatione, et Paulus Dolichos mandi testantur. Nam etsi aliquando Erviliae secti arborum rami apponantur, ut illos implicent; nunquam tamen longissimi adfiguntur pali, quod ea minime illos scandere valeat, versicolorum phasiolorum modo. Ad haec Ervilia, quae humi serpat, rubigine minime deperit, ut Tridentinus ager ubique testari potest. Quippe quod ibi frequentissima seratur, dimittaturque nullo prope fixo pedamenta humi accumbere. Nec obstat praeterea (ut ipse Manardus scribit) quod sola Ervilia inter legumina cum siliquis comedatur. Nam quanvis decocta una cum siliquis mensis apponatur: nunquam tamen aliquem me vidisse fateri possum, qui siliquas simul cum granis devoraverit. Se equidem omnes, quod viderim, Erviliam mandentes, semina dentibus extrahunt, et membranosas, exhaustasque siliquas dentium attriti prorsus repugnantes, in patinis suibus relinquunt. Secus autem cum huiusmodi phasiolorum corniculis evenit: quandoquidem cum tenella adolescunt, anteaquam consenescant, aqua prius elixa, non modo in acetariis integra, nullisque abiectis putaminibus, assumuntur in cibum, sed butyro, vel oleo frixa addito gingibere, et omphacio, iucundissime devorantur. Hinc itaque fit, ut certo potius credam, hoc phasiolorum genus dolichos esse, quam erviliam Manardo vocatam. Illud insuper hac in re sentit Manardus, quod Dioscorides phasiolorum appellatione, de quibus supra mentionem fecit, non quidem communes, ac triviales, sed Erviliam significaverit: Smilacis vero hortensis nomine, de qua hic sermo, vulgares illos phasiolos repraesentaverit. Qui (ut suam tueatur sententiam) consentaneum minime videri inquit, quod duobus diversis capitibus eodem libro de phasiolis scripserit Dioscorides. Sed haudquaquam a ratione, et veritate, eum alienum existimarem, qui responderint, primum tractasse Dioscoridem de vulgaribus, et candidis phasiolis, qui passim in campis aliorum leguminum more seminantur, ubi de omni segete, et leguminibus disseruit. Deinde vero de versicoloribus, qui in hortis, et viridariis ad opera topiaria explenda seruntur, inter ea, quae in hortis, et viridariis coluntur. Quamobrem ut hortenses a campestribus secerneret, inquit: Hortensis Smilax frutex est, etc. Quod manifeste declarat, eum hic de hortensibus, illic vero de iis, quae in campis proveniunt, intellexisse, atque eos ita seiunxisse. Qua in re non potui non quandoque admirari Manardum medicum alioquin ingenio, et doctrina insignem, quod tam facile adductus esset, ut asseveraret dolichos esse erviliam, cum eum legisse existimandum sit, Galeno, et Paulo erviliam ochrum vocari.

Cap. CXLI
Μηδική – MEDICA

MEDICA, cum recenter prodiit, foliis, et caule trifolio pratensi similis est: procedens vero folia contrahit, caules edens trifolii, et siliquas corniculorum modo intortas, in quibus semen lentis magnitudine dependet. Id siccatum, iucundi saporis gratia, conditaneo sali admiscetur. Viride, quibus refrigeratione opus est, illitu suffragatur. Herba tota pro gramine utuntur, qui pecora alunt.

[Medicae consideratio.] MEDICAM inde nominationem invenisse certum est, quod primum, Plinio libro XVIII. cap. XVI. autore, ex Media in Italiam advecta fuerit. Verum etsi haec quondam in universa Italia seretur ad pecorum pabulum, et omnibus fere cognosceretur; nunc tamen pauci sane reperiuntur, qui Medicam viderint, ne dum serant: quanquam non desunt, qui eam se consecutos existiment. Sed cum ab amicis hoc anno semen accepissem, illudque magna cum diligentia terrae mandassem, accidit, solo forsitan repugnante, ut nulla exorta sit planta: unde quid de ea iudicem non habeo. Haec (ut Plinius tradit loco citato, et antiquorum plerique testantur) uno tantum satu plus tricenis annis perdurat. Eadem (ut quidam referunt) abundat Hispania, ubi magna admodum cura colitur ad iumentorum, et pecudum pabulum: eamque Alfalfa vocant, nomine ab Arabicis corrupte mutuato. Nam (ut lib II. capite de Cot inquit Avicenna) vocatur etiamnum Aphris Alfasasat. Nascitur et in Gallia, si Ruellio credimus, ibique maius trifolium appellatur.

140 - Smilax hortensis ~ 141 - Medica