Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 274

142 - Aphaca

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXLII
Ἀφάκη – APHACA

APHACA in arvis nascitur, altior lente, tenuibus foliis: siliquas lenticula maiores fert, in quibus terna, quaternave semina nigra, lente minora, continentur. Quae adstringendi vim habent. quare torrefacta, stomachi, albique fluxiones sistunt, si fresa lentis more decoquantur.

[Aphacae consideratio.] NON solum in universis Italiae locis Aphaca sponte nascitur, sed et a multis in campis seritur leguminum, et ervi modo ad columbarum saginam. Folio germinat viciae maiori, crassiorique, quadrangulari caule, flore subrubeo, siliquis inde dependentibus pisorum instar, brevioribus tamen, sed lenticulae maioribus, in quibus includitur semen, viciae quadantenus maius. Goritiensi agro frequentissima nascitur inter segetes, et prope sepes. [Quorundam lapsus.] Quo fit, ut maxime aberrent, qui censent Aphacam nihil a vicia differre, quae inter segetes ubique copiose provenit. Quippe quod haec minori sit folio, tenuiori caule, flore in purpuram rubescente, siliquis longioribus, gracilioribus, ac rotundioribus. Eaque propter de Aphaca, et Vicia disserens Galenus libro primo de alimentorum facultatibus, ita scribit. Aphacae, et viciae seminum figura non rotunda est, veluti fabarum, sed aliquanto latiuscula, similiter lenti. Haec quoque cum sua planta, et valvulis integra rustici reponunt, ut brutis pecudibus pabulo sint. Per famem tamen quosdam novi, qui haec quoque comederint, potissimum vere, cum etiamnum virent, quemadmodum fabas, et cicera esitare consueverunt. Semina autem haec non solum insuavia sunt, sed concoctu etiam difficilia, et alvum retinentia. Perspicuum ergo est, cum huiusmodi naturam obtineant, alimoniam quoque, quae ex ipsis in corpus permaneat, improbi, crassisque succi esse, idoneam ad humoris melancholici generationem. Hactenus Galenus. [Aphaca intybi genus.] Caeterum illud animadvertendum est, quod Theophrastus libro VII. cap. VII, et XI. de plantarum historia Aphacam inter intybacea, vel cichorii genera connumerat. Quare mirandum non est, si etiam in aliis quibusdam a Dioscoride discrepet, quemadmodum in coronopo, orobanche, ac aliis nonnullis ostendimus. Nec mirum etiam Plinium hac in historia variasse: nam lib. XXVII. capite V. Dioscoridis Aphacam ad verbum retulit: libro vero XXI. Theophrastum secutus, eam inter cichoracea reposuit.

142 - Aphaca