Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 278

146 - Allium ~ 147 - Scorodoprasum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Allium eiusdem gratia suffitur. Factum ex eo, et nigra oliva intritum, quod myttoton vocant, esu cit urinam, ora venarum patefacit, hydropicis utile.

[Allii consideratio.] ALLIUM vulgaris est notitiae. Caeterum quanquam scribit Dioscorides Allium, quod non cohaerentibus nucleis, sive spicis, sed singulari, et solido capite constat, in Aegypto nasci; eiusmodi tamen et in Hetruria, et in compluribus aliis Italiae locis provenit, ibique Allium mas appellatur- Allii meminit Theophrastus lib. VII. cap. IIII. de plantarum historia, sic inquiens. Allium ante solstitia, aut paulo post solstitia seritur nucleatim divisum. Discrimen eorum, quod aliud praecox, aliud serotinum: est enim genus quoddam eiusmodi, ut sexaginta diebus perfici possit. Differunt praeterea magnitudine singulari. Cyprium vocatum maxime tale est, quod non decoquunt, sed in myttotis utuntur: et cum tunditur, mirum quam spuma increscat. Quin et illud differentiam facit, quod quaedam non nucleis coagmentantur. Dulcedo autem, et odor, et crassitudo, eorumque causa, tempore, cultuque pene videntur contingere, ut etiam aliorum. Perfici etiam semine potest, sed tarde: primo etenim anno caput accipit porri, sequente discerni in nucleos incipit, tertio redditur perfectum, nec quicquam deterius, sed etiam vel deposito melius id existimant. Radicis autem allii, aut cepae haud similis ortus fieri solet: allii nanque cum nucleus extumuerit, tota intorquetur: et hinc aucta in nucleos rursus discernitur, atque ex uno plura efficiuntur, dum caput consumatur. At cepae continuo ab radice aliud, atque aliud obducit, ut et bulbus, et scylla, et eiusmodi omnia. Etenim allia, et cepae, si non evellatur, plura indies fiunt. Super fistula quoque et allium capitari posse, et cepe affirmant. hactenus Theophrastus de allio domestico. [Allium sylvestre.] Sylvestre vero, quod Graeci [GR], id est, anguinum allium vocant, ubique, in montibus praesertim, et collibus nascitur, nullis divisum nucleis, sativo longe minus, sed odore, et sapore illi persimile: foliis angustioribus, gracili caule: in cuius cacumine flos emicat, ex rubeo purpurascens, a quo nigrum gignitur semen. [Arabum lapsus.] Hoc, cum aliquando in montibus legerem una cum aliis herbariis, nobis occasionem praebuit loquendi de errore detestando, in quo turpiter versati sunt Arabes, et eos secuti: quod pro scordio herba, quae trissaginem foliis aemulatur, de qua Andromachus, et Galenus intellexerunt, allium sylvestre in pastillos theriacos addiderint, et in illius locum suffecerint, non minus vocabulorum vicinitate, quam imperitia decepti, ut sequenti libro in scordii mentione (Deo favente) latius explicabimus. [Brasavoli error.] Porro illud hic silentio non dissimulandum duxi, ne forte seplasariis imponat, quod Brasavolus aperte falli deprehenditur libro suo de simplicium examine Romae prius exciso, ubi Sylvestre allium ampeloprason, sive scorodoprason a rei medicae autoribus appellari scribit. Qua in re non uno tantum, meo quidem iudicio, sed duplici, pace eius dixerim, notatur errore. Primum quod existimaverit, allium sylvestre scorodoprasum, vel ampeloprasum esse. Deinde quod certo crediderit, ampeloprasum, et scorodoprasum unam et eandem plantam esse. Hi Brasavoli errores manifeste redarguuntur Dioscoridis auctoritate. Siquidem is non solum eas plantas nominibus, sed etiam capitibus, et facultatibus distinxit, quem etiam secutus est Galenus, licet, ut in ampelopraso diximus, huic tribuerit, quod scorodopraso tribuendum erat. In his igitur palam fit, allium sylvestre ophioscorodum appellari: sylvestre porrum, quod in vineis proveniat, ampeloprason: tertium vero, quod promiscuas allii, et porri facultates obtineat, scorodoprasum. Quare mirari subit Brasavolum virum alioqui doctissimum, quomodo is, qui simplicium medicamentorum examen conscripsit, haec in Dioscoride, et Galeno non viderit, vel non animadverterit.

Cap. CXLVII
Σκοροδόπρασον – SCORODOPRASUM

SCORODOPRASUM magnitudine porrum aequat, qualitatum porri, et allii particeps. Unde promiscuas sibi vires ex utroque vendicavit, effectus allii, et porri praebens: inefficacius tamen. Coctum, porri modo, dulcescit, et in olerum vicem transit.

[Scorodoprasi consideratio.] Quoniam antiquorum nullus, praeter Dioscoridem, Galenum, et Paulum, Scorodoprasi meminit, propterea existimat Marcellus arte, et cultorum mangonio ex allio, et porro in unum sub terra colligatis, non autem natura, scorodoprasum provenire. [Marcel. opin. improbata.] Sed hac in re Marcellum, pace sua, caecutisse illud manifesto indicio est, quod compertum sit, legitimum Scorodoprasum natura, non mangonio factum, in compluribus Italiae locis sponte sua nasci: ac inde postea translatum, in hortis, et viridariis depotum virescere, ita ut intuentibus legitimum se ostendat, et Marcelli errorem prodat. Crescit id porraceis foliis, quae digitis attrita ita allium, et porrum simul resipiunt, ut illorum etiam effectus praebent, quemadmodum recte prodidit Dioscorides, et Galenus attestatur lib. VIII. simpl. medicamentorum.

146 - Allium ~ 147 - Scorodoprasum