Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 279

148 - Sinapi

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXLVIII
Σίνηπι – SINAPI

Sinapi hortense, aliqui napi vocant. Eligi debet adultum, valde rufum, non magnopere siccum, sed quod fractum interne virescat, et veluti quodam succo madet, casiam colore: siquidem recens id genus, tempestivum habetur. Ad calfaciendum, extenuandum, extrahendum, efficax est. Ad eliciendam capitis pituitam manditur: contra praeduros tonsillarum tumores, ac veterem, callosaque arteriae scabritiem, succus ex aqua, et melle convenienter gargarizatur: sternutamenta ciet, tritum, et naribus admotum: comitialibus quoque auxiliatur: foeminas vulvae strangulatu oppressas excitat: lethargicis, deraso capite, illinitur. Cum ficis admistum, donec rubescat locus, et ad coxendicum cruciatus impositum, ad lienes, et omne genus dolores confert, cum permutandae valetudinis causa ex alto vitia extrahenda sunt: alopeciis illitum medetur: faciem purgat: sugillata cum melle, adipe, aut ceraso rapit: ferae impetigines, et lepre, eo cum aceto perunguntur: contra febrium circuitus aridum bibitur, aut potui, polentae modo inspargitur: extrahentibus emplastris, scabiemque extenuantibus, utiliter admisceri solet: tritum gravitati aurium, et sonitui cum fico impositum prodest. Succus ad hebetudines oculorum, et genarum scabritias magna utilitate illinitur. Expressus recenti semine succus in sole siccatur.

[Sinapi consideratio.] SINAPI, Plinio libro XIX. cap. VIII. autore, trium est generum. Quorum unum gracili assurgit folio: alterum

148 - Sinapi