Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 281

150 - Thlaspi ~ 151 - Arabis sive Draba

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

utrinque extrahit, potum acetabuli mensura: prodest ischiadicis infusum: sanguinem potu educit, internas suppurationes rumpit: menses ciet, sed partus enecat. Alterum thlaspi tradit Cratevas, quod aliqui Persicon sinapi vocant, latis foliis, radicibus magnis: utile ischiadicorum infusioni.

[Thlaspi consideratio.] TAMETSI non desint, qui existimaverint, Thlapsi, et Bursam pastoris vulgo dictam unam, et eandem esse plantam; cum tamen huiusce Bursae pastoris folia, quae per ambitum sinuatim laciniata visuntur, semenque his, quae de Thlaspi memoriae prodidere Dioscorides, et Galenus, minime conveniant, eorum sententia prorsus explodenda videtur. Caeterum legitimum reperiri in Italia certum est: siquidem eo maxime abundant et Goritiensis ager, et Gradiscae moenia, ea parte qua Sontius allusit. Nascitur frequentissimum, et acerrimum in Pago sancti Petri non longe a Goritia, aliisque circumstantibus locis, semine perquam acri, in folliculis incluso, in cacumine divisis, lenticulae effigie, superna parte pressis, ut Dioscorides inquit. [Thlaspi vires ex Galeno.] Meminit Thlaspi Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Thlaspi semen habet et ipsum facultatem acrem, adeo ut internos abscessus potum disrumpat. Menses ciet, et foetus enecat. Per sedem infusum sanguinolenta evacuans, ischiadibus prodest. Est enim alioqui tum superne, tum inferne biliosorum humorum evacuatorium, acetabuli mensura potum. Et libro primo de antidotis: Utuntur Thlaspi (inquit) quod e Creta affertur, quodque ubique nascitur, colore inter luteum, et flavum medium, figura rotundum, exiguum adeo, ut multoties grano milii cedat. Melius est autem e Cappadocia comportatum thlaspi imponamus. Hoc ad nigredinem inclinat: figuram non exacte rotundae habet, et ante dictum magnitudine permultum superat, atque ab uno latere parvam quandam, veluti compressionem prae se fert, unde et nomen obtinuit. Provenit autem ut hoc, ita et illud in Cappadocia quam plurimum. Ideoque non absolute quod inde asportatur, optimum censendum est, sed quod peculiariter in Sauro nascitur, nec Cretico, nec passim nascenti simile. Haec de thlaspi Galenus. Ex quibus satis constat, Italicum thlaspi illi, quod Cappadocia profert, non esse viribus comparandum. [Dioscoridis locus restitutus.] Porro illud animadvertendum esse duximus, quod hoc in loco legitur in Dioscoride: [GR]. id est. Thlaspi herbula est angustis foliis, digitali longitudine, in terram versis, in cacumine divisis, subpinguibus. Atqui divisurae eae in nostrati non visuntur in foliis, sed in folliculorum cacumine. Quo fit, ut plane suspicer hoc loco Dioscoridis, et Galeni descriptioni prorsus adstipulatur. Hac igitur ratione is locis, nobis visus est, qui restituatur, et legatur, quemadmodum nunc in textu legi potest. Reliquum est, ut de BURSA PASTORIS, cuius superius meminimus aliquid in medium afferamus. Sed cum veteres nihil de hac posteritatis memoriae mandaverint, ea tantum recensebo, quae a recentioribus de eius viribus adnotata invenio, cum planta ipsa omnibus vulgo notissima sit. [Bursae pastoris vires.] Et igitur Bursa pastoris ex refrigerantium, exiccantium, et astringentium genere. Quapropter prodest attrita, et emplastri more imposita inflammationibus, et sacris ignibus. Decoquitur pluviali aqua cum plantagine, et Armenio luto, bibiturque eius decoctum ad intestinorum difficultatem, et ad cruentas excreationes. Herbae succus recentia vulnera glutinat, et auribus purulentis infusus medetur. Sistit mensium abundantiam, si eius, et persicariae decocto insideant mulieres. Esturque ad idem, et contra denique omnes sanguinis fluxiones efficax est tenui pulticula circumlita, et in oleo frixa. Additur in emplastris, quae ad capitis vulnera componuntur, et in unguentis compluribus.

+ Hoc loco Ruellius legisse videtur [GR], quod verterit lenticulae effigie: nec temere, quod Thlaspi semen illi pulchre respondeat. Verum vulgati Graeci codices habent [GR], hoc est, disci figura.

Cap. CLI
Ἀραβίς ἤ δράβη – ARABIS SIVE DRABA

DRABA herba ad cubiti altitudinem assurgit, tenues spargens ramos, et ex utroque latere folia, ceu lepidii, sed molliora, et candidiora. In cacumine vero sambuci umbellam gerit, candidos flores habentem. Herba haec cum ptisana coquitur, in Cappadocia maxime. Semen aridum pro pipere obsoniis admiscetur.

[Drabae consideratio.] NASCITUR in Ananiensi agro, praesertimque in campestribus, et agrorum marginibus, cubitalis planta, foliis lepidio non dissimilibus, et umbella fere sambuci, Drabam adamussim referens.

150 - Thlaspi ~ 151 - Arabis sive Draba