Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 280

148 - Sinapi ~ 149 - Nasturtium ~ 150 - Thlaspi

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

rapitiam frondem exprimit: tertium erucae folio laciniatur. Haec omnia Sinapis genera observantur in Italia: illud siquidem, quod tum folio, tum etiam semine tenui nascitur, erraticum est. Quod vero rapi fronde constat, caeteris maius, hortense est, eiusque in officinis usus. Tertium deinde et ipsum sativum est, semine albo, minusque acri. Tritum hoc, mustoque recenti commixtum, diutius eius dulcedinem tuetur, atque eam defecere prohibet, quod ebullitionem reprimat. Eaque propter qui ex Tridentino agro in Germaniam mustum comportant, hoc Sinapis genere cadis imposito, dulcedinem musti conservant. [Sinapi vires ex Gal.] Sinapis temperamentum tantummodo expressit Galenum libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Sinapi calfacit, et desiccat quarto ordine.

Cap. CXLIX
Κάρδαμον – NASTURTIUM

NASTURTIUM optimum constat esse Babylonicum. Omnium semen est acre: excalfacit, stomacho adversatur, alvum turbat, tineas excutit, lienem imminuit, partus exanimat, menses cit, venerem stimulat, sinapis, et erucae simile intelligitur: lepras, et impetigines absterget. Illitum cum melle lienem extenuat, favos expurgat: pulmonum vitia extrahit, sorbitionibus incoctum: serpentium venenis potum resistit, atque eas suffitu fugat: capillorum defluvia cohibet: carbunculos ad suppurationem perducit, et rumpit: coxendicibus cum polenta commode ex aceto illinitur: tumores, collectionesque discutit: emittit furunculos illitum cum muria. Herbae ad omnia eadem effectus, licet minor.

[Nasturtii consideratio.] NASTURTIUM hortis familiaris, et frequens herba est, tenuis: foliis parvis laciniatis: caule tenui, sesquipedali: flore albo: semine in rubeum nigricante, folliculis rotundis, ac pressis contento, thlaspi modo. Plinius author est lib. XX. cap. XIII. album, et nigrum reperiri. Verum cum Nasturtium venerem inhibere scribit, vel codicem eo in loco depravatum, vel Plinium ipsum Nasturtii naturam non recte novisse, et ideo in hoc deceptum esse crediderim, quod experimento, et Dioscoridi repugnet. [Nasturtii vires ex Gal.] Nasturtii semen (ut libro VII. de simplicium medicam. facultate memoriae prodidit Galenus) adurentes facultatis particeps est, sicut sinapi. Proinde coxendicis, et capitis dolores, atque adeo quodcunque aliud rubrificationem postulat, eo perinde atque sinapi excalfaciunt. Miscetur quoque remediis, quae exhibentur asthmaticis, tanquam scilicet id, quod crassos succos valenter incidere valeat, velut et sinapi. Nam omnia ei simile est. Porro et herba arefacta similem semini vim possidet. Humida vero adhuc, et viridis propter aqueae humiditatis admistionem, multo semine inferior est: adeoque sic mordacitas eius moderata est, ut cum pane aut uti liceat, ceu obsonio.

Cap. CL
Θλάσπι – THLASPI

THLASPI herbula est angustis foliis, digitali longitudine, in terram versis, suppinguibus: binum dodrantum cauliculo, tenui, non sine adnascentibus ramis: fructu circa ipsum totum, ab extremo in latius se pandente: semine nasturtii, incluso vasis in cacumine divisis, + lenticulae effigie, nisi quod infringitur: unde nomen accepit. flos albicat. Nascitur in semitis, et sepibus, fossisque. Semen asperi gustus, axcalfaciens: bilem

148 - Sinapi ~ 149 - Nasturtium ~ 150 - Thlaspi