Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 289

161 - Dracunculus minor ~ 162 - Arum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

insulis, quae Baleares vocantur, coctam radicem cum melle multo, in conviviis placentarum loco offerunt. Radix mensibus effoditur, lotaque frustatim conciditur, et lino traiecta, siccatur in umbra, et ita reconditur.

[Dracunculorum consideratio.] LICET in vetustis quibusdam Dioscoridis codicibus maioris, minorisque Dracunculi historia speciatim divisis capitibus adnotata reperiatur: attamen cum altera parum dissidere videatur, cumque etiam Galenus, Paulus, et Serapio, qui in simplicium materia Dioscoridem ad unguem secuti sunt, eiusque dicta bona fide retulerunt, unius tantum Dracunculi meminerint, non ab re credidere recentiorum nonnulli, horum alterum ex alterius autoris officina prodiisse, et alicuius curiositate hic historiae Dioscoridis accrevisse. Quamobrem ego quoque cogo eisdem adductus rationibus, aliquatenus in eorum ire sententiam. quanquam ingenue fateri possum, me utrunque Dracunculum Tridenti, ac Venetiis vidisse. Alterum quidem, qui maior est, ari, sive rumicis foliis, sibi invicem implicitis: caule cubitali, baculi crassitudine, versicolore, maculis in purpuram nigricantibus resperso, adeo ut angui similis videatur. Alterum vero, qui est minor, et omnibus vulgaris est, foliis hederaceis, albis, quibusdam maculis conspersis: caule, ac fructu maiori similibus. Quippe quod longam ex se vaginam emittat externa parte herbaceam, interna vero nigricanti purpura infectam, e cuius medio corniculum prosilit purpurascens, a quo demum racemosum oritur semen (ut Dioscorides inquit) cinereo primum colore, per maturitatem vero aureo rufescente. Quinetiam in caeteris totius plantae notis, a maioris Dracunculi historia nihil fere differre conspicitur. Quapropter etsi praedictae recentiorum sententiae, non ausim refragari, quod rationibus satis evidentibus nitatur, et doctissimorum consensu confirmetur; cum tamen saepius maiorem, et minorem Dracunculum viderim, non prorsus alienum esse mecum quandoque cogitavi, si quis suspicetur duo ut sunt dracunculi genera, a Dioscoride fuisse duplici etiam historia repraesentata. Hanc quoque illi suspicionem augere poterit Plinius, qui non tantum duas, sed quatuor enumerat Dracunculi species lib. XXIIII. cap. XVI. sic inquiens. [Dracunculi species ex Plinio.] Id autem, quod Graeci Dracontion vocant, triplici effigie mihi demonstratum est, foliis betae, non sine thyrso, flore purpureo. hoc est simile aro. Alii radice longa, veluti signata, articulosaque monstravere, tribus omnino cauliculis. Tertia demonstratio fuit folio maiore, quam cornus, radice harundinacea, totidem (ut affirmabant) geniculata nodis, quot haberet annos, totidem esse folia. Quarti vero generis meminit ipse in sequentibus lib. XXV. cap. II. cum inquit. Eadem Lusitaniae provincia cognovi in agro hospitis nuper ibi repertum dracunculum appellatum, caule pollicari crassitudine, versicoloribus viperarum maculis, quem ferebant contra omnium morsus esse remedium. Alii sunt, quos in priori volumine eiusdem nominis diximus: sed huic alia figura. Aliudque miraculum exeuntes e terra ad primas serpentium vernationes bipedali fere altitudine, rursusque cum iisdem in terram se condentis: nec omnino occultato eo apparet serpens. haec Plinius. Huc etiam accedat Theophrasti auctoritas, qui libro VII. cap. XI. de plantarum historia secundum dracunculi genus inter ari genera constituit, his verbis. Dracunculi autem radix (sunt enim qui genus quoddam ari dracunculum appellent, quod eius caulis varietatem habeat quandam) cibo inepta penitus est, et medicis tantum commoda. Ex his igitur, et Plinii verbis perspicuum omnibus fieri puto, plura esse Dracontii, sive Dracunculi genera, ut etiam Venetiis oculata fide comprobari potest in horto clarissimi medici Maphei a Mapheo, ubi praeter Arum duo virent aestate Dracunculi genera. [Dracunculi vires ex Gal.] Dracunculis, ut Galenus testatum reliquit lib. VI. simplicium medicamentorum, quiddam Aro persimile obtinet, tum foliis, tum radice. caeterum illo tum acrius est, tum amarius: ac proinde calfactoriam magis, et tenuioribus partibus. Habet etiam levem quandam adstrictionem, quae quandoquidem cum praedictis duabus qualitatibus, acri scilicet, et amara, coniuncta est, medicamentum factum est utique maxime efficax. nam radix viscera omnia expurgat, crassos potissimum, et lentos succos extenuans: optimumque remedium est contumacium ulcerum, quae [GR] nuncupant. haec Galenus. Caeterum de Dracunculo disserens Mesues inter caetera simplicia medicamenta, quae deiectoria vi pollent, scripsit, eo hausto deiici e corpore pituitam. Qua in re Manardo acriter reprehenditur: quippe quod ubi dixerit Galenus, ac etiam Paulus ipsum secutus, Dracunculum omnia corporis viscera expurgare, non quod deiiciat, id agere intelligunt, sed quod obstructiones aperiat, crassam pituitam attenuet, et vasa detergat. [Dracunculus hortensis.] Ab omnibus his forma maxime differt HORTENSIS Dracunculus, quo in acetariis vescimur, utimurque ad intinctus acerrimo gustu, folio oblongo, radicibus humi repentibus, graminis modo. Sunt qui asserant hanc plantam cultorum mangonio factitiam esse, et non sui natura provenire: eam siquidem nasci putant lini semine excavatis cepis imposito, ac deinde terra recondito. Sed hos falli crediderim, quod facto periculo, operam quidam perdiderint. Huius nec Graeci, nec etiam Mauritani, quod sciam, meminere. Verum perpensa eius acrimonia, qua maxime linguam vellicat, eorum esse medicamentorum, quae valentissime excalfaciunt, facile coniici potest. [Lingua serpentina, sive Ophioglosson.] Habetur praeterea et alia herba, quam inter Dracunculi species, quidam recensent, quod LINGUA Serpentina nonnullis dicatur, etsi non desint, qui Lucciolam, et Argentinam ipsam appellitent. Nascitur haec in pratis, sed ocyssime deperditur. Prosilit enim mense maio, sed cum tenerrima sit, pauco post tempore evanida flaccescat, ac subinde nusquam apparet. Mittit unum tantum folium, pingue, plantagini aquaticae vocatae haud dissimile, e cuius inferiore sinu cauliculus exit, pallidam serpentis ligulam in cacumine gerens: unde Graecorum voce Ophioglossi nomen invenit. Praestat haec maxime ad recentia vulnera glutinando. Quo fit, ut eam quidam mirifice extollant ad enterocelas. Maceratur in oleo, quo utuntur chirurgici ad praedicta felici (ut aiunt) successu.

Cap. CLXII
Ἄρον – ARUM

ARON, apud Syros Iupha vocitatur, folia emittit dracunculi, sed longiora, et paucioribus distincta maculis: caulem suppurpureum, dodrantalem, pistilli specie, a quo croceum semen exit: radice dracunculi alba. quae decocta estur, utpote cum minus acris sit. Folia ad esum condiuntur, et

161 - Dracunculus minor ~ 162 - Arum