Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 288

160 - Dracunculus maior ~ 161 - Dracunculus minor

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CLX
Δρακοντία μεγάλη DRACUNCULUS MAIOR

DRACUNCULUS maior in umbrosis circum septa gignitur. Caulem habet rectum, laevem, duum cubitorum, baculi crassitudine, versicoloribus draconum maculis, purpureis tamen evincentibus: folia rumicis, sibi invicem implicita. Fructum summo caule facit, racemosum, coloris primum cineracei, mox per maturitatem in crocum, et purpura vergentis: radicem praegrandem, rotundae, candidam, cortice tenui vestitam. Colligitur, dum maturescit, et succus exprimitur, siccaturque in umbra. Radix quoque mensibus effoditur, elotaque particulatim conciditur, et funiculo transfixa siccatur in umbra. Radix quoque mensibus foditur, elotaque particulatim conciditur, et funiculo transfixa siccatur in umbra. Vis ei calfaciendi cum diluta vini potione. Crudam, coctamve cum melle delinei prodest contra orthopnoeas, rupta, convulsa, tussim, et destillationes. pota cum vino venerem stimulat: ulcera, quae cacoethe vocantur, atque phagedaenica expurgat, praesertim cum vite alba. ex ea, et melle collyria ad fistulas, et partus evocandos componuntur. ad vitiligines cum melle, efficaciter illinitur: polypos, et carcinomata absumit. Succus ad oculorum medicamenta, item contra nubeculas, caliginem, albuginesque effectum praebet. Herbae, radicisque odor teneros conceptus abortu vitiat. item si triginta grana eius in posca bibantur. Sunt qui eius succum cum oleo, aurium doloribus infundere: quinetiam folia, utpote quae adstringant, vulneribus recentibus imposuere, et cocta in vino pernionibus. Qui folia manibus affricuerit, aut radicem exemerit, posse a vipera feriri inficiantur.

Cap. CLXI
Δρακοντία μικρά DRACUNCULUS MINOR

DRACUNCULUS minor folio constat hederaceo, magno, candidis notis insigni: caule recto, bicubitali, versicolore, maculis resperso purpureis, ita ut anguem plane referat, baculi crassitudine: fructus summo caule racematim cohaeret, colore primum herbaceo, et cum maturuit, croceo, gustu fervens, mordaxque: radice aliquantulum rotunda, bulbosa, aro non absimili, tenui obducta cortice. Nascitur in sepibus umbrosis. Seminis succus cum oleo instillatus, aurium dolorem mitigat: naribus etiam ex lana impositus, polypum absumit: carcinomata illitu sistit: triginta eius grana, si in posca bibantur, abortus inferunt. Odorem aiunt, postea quam flaccidi flores emarcuerunt, conceptus adhuc teneros enecare. Radix excalfacit: orthopnoeis, ruptis, vulsis, tussi, destillationibus auxiliatur: humores pectoris excreatu faciles reddit, sive cocta, totaque cum melle, aut per sese edatur, sive farina eius ex melle delingatur. urinam pellit, venerem excitat, cum vino pota: phagedaenas ulcerum, et quae cacoethe vocantur, trita cum melle, et bryonia alba expurgat, et ad cicatricem perducit: collyria ex ipsa ad fistulas, et eiiciendos partus fieri solent. qui radice sua manus perfricuerunt, a viperis feriri negantur: illita ex aceto vitiligines emaculat. Folia recentibus vulneribus lineamentorum vice, convenienter imponuntur: decocta in vino pernionibus apposuisse prodest. Caseus foliis involutus, a putredine defenditur. Succus radicis ad nubeculas, albugines, et oculorum caligines convenit. Radix cocta, crudae, ad sanorum usus, pro olere recipitur. In Gymnesiis

160 - Dracunculus maior ~ 161 - Dracunculus minor