Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 291

163 - Arisarum ~ 164 - Hastula regia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CLXIII
Ἀρίσαρον ARISARUM

ARISARUM exigua herbula est: cuius radix oleae magnitudine implet, longe maioris quam aron acrimoniae. Unde illitu nomas sistit- Fiunt collyria ex ea, ad fistulas efficacia. Illitu radicis, genitale animalis cuiuscunque in perniciem agitur.

[Arisari historia.] ARISARON, Plinio lib. XXIIII. cap. XVI. autore, in Aegypto nascitur, similis aro, minor tantum, minoribusque foliis, et utique radice, quae tamen olivae grandis magnitudinem implet. Huius duo hodie ab herbariis ostenduntur genera: quorum utrunque ad me primum misit Aloisius Anguillarius Romanus horti Patavini praefectus, diligentissimus rei herbariae inquisitor. Qui praeterea testatus est, Arisarum plurimum nasci in agro Romano, non longe ab urbe. Haec eadem Arisaro genera postea ab aliis etiam accepimus. Utriusque picturam exhibere libuit, non quod utrunque probemus (alterum enim non verum putamus) sed ut de iis aliorum etiam sit iudicium. [Arisari vires ex Galeno.] Meminit Arisaro Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum his paucis. Arisarum multo minus est aro. Radicem habet olivae magnitudine. Est autem multo ipso acrius.

Cap. CLXIIII
Ἀσφόδελος HASTULA REGIA

HASTULA REGIA vulgaris notitiae est: foliis maioris porri: caule laevi, ferente in cacumine florem, quem anthericon appellant: radices subiacent oblongae, rotundae, glandibus similes, gustu acres. Quae excalfaciunt: urinas, et menses epotae ciunt: lateris doloribus, ruptis, convulsis, et tussibus, drachmae pondere potae ex vino medentur. Ea vero vomitiones adiuvat, ludicri tali magnitudine commanducata: a serpente demorsis datur aptissime, trium drachmarum pondere, verum foliis, floribus, et radice ex vino morsus illinire oportet: item ulcera sordida, et depascentia: mammarum quoque, et testium inflammationes, tubercula, furuncolosque: decoctis in faece vini bulbis, recentibus inflammationibus ex polenta auxiliatur. Radicis succus adiecto vetere vino dulci, myrrha, et croco decoquitur, sitque perquam utile oculis medicamentum: ad purulentas aures per se, et cum thure, melle, vino, et myrrha tritus, prodest: in contrariam aurem infusus, dentium dolorem mitigat. Cinis e radice illitus, alopecias ad pilum reducit. oleum in excavatis radicibus igni decoctum, illitu exulceratis pernionibus, et ambustis igni, conducit: et surditati instillatum in aurem auxiliatur. Candidam vitiliginem, linteo antea perfrictam in sole, illita radix emendat. Semen, floresque in vino poti, scolopendrae, et scorpionum venenis, mirum in modum resistunt: alvum purgant.

[Asfodeli historia.] HASTULA regia, quae Graecis dicitur [GR], planta est non ignota. Huius caulem (ut Plin. est autor lib. XXI. cap. XVIII.) Theophrastus, et fere Graeci omnes cubitalem, et saepe duum cubitorum, anthericum vocavere: radicem vero, id est, bulbos, asphodelon. Latini autem illud albucum, et asphodelum hastulam regiam dixere. Planta haec spectata mira, et iucunda est, cum integra effoditur, ob ingentem bulborum numerum, qui circunquaque dependent: quippe quod aliquando eius aliquam viderim bulbis ultra centum radici cohaerentibus. quanquam loco citato tradit Plinius, Asphodeli radicem aliis numerosiorem esse, ut quae octoginta simul acervatis saepe bulbis reperiatur. Vermes Albucum creat (ut Theophrastus ait) qui in volucres bestiolas flosculorum specie degenerant: ii tandem cum flaccescens inaruerit scapus, eroso conceptaculo provolant. Mandebatur antiquitus, Hesiodo teste, huiusce plantae tum caulis in cinere tostus, tum bulbus cum semine, oleo, et sale addito: quinetiam cum ficis mira voluptate. Extulit magnis laudibus Asphodeli radices Nicander in suis theriacis, ad serpentium morsus, et scorpionum ictus. [Asphodeli vires ex Gal.] Meminit earum quoque Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Asphodeli radix utilis est, sicut ari, asari, et dracontii: nempe extergentis, et discutientis facultatis. Ustae autem cinis calidior, et exiccantior, subtiliorque, ac digerere potentior efficitur, ac proinde et alopecias sanat.

163 - Arisarum ~ 164 - Hastula regia