Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 292

165 - Bulbus esculentus ~ 166 - Bulbus vomitorius ~ 167 - Scilla

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CLXV
Βολβός ἐδώδιμος BULBUS ESCULENTUS

ESCULENTUS bulbus vulgo cognitus, a nobis estur. stomacho, et alvo utilis rufus, et qui ex Aphrica defertur. Amarus vero, et scillinus, stomacho aptior est, et concoctionem adiuvat. Bulbi omnes acrimoniam habent, excalfaciunt, venerem stimulant, linguam, tonsillisque exasperant, multum alimenti praebent, carnes creant, inflationem pariunt. luxatis, fractis, articulorum doloribus efficaciter illinuntur: spicula extrahunt: gangraenas, et podagras ex melle, aut per sese hydropicorum tumores, et canum morsus cum melle, et piperis polline illiti cohibent: sudores compescunt: stomachi dolores mitigant: furfures, et ulcera, quae in capite manant, cum tosto nitro abstergunt. sugillata, varosque per se, aut ex ovi luteo, et lentigines cum melle, vel aceto, emendant: fractis auriculas, unguibusque, ex polenta medentur. Iidem calidis cineribus torrefacti, tollunt ficus: item cum cinere e maenarum capitibus, impositi. Cremati vero, et cum alcyonio misti, vitia cutis in facie, atrasque cicatrices, in sole illiti emaculant. faciunt ad rupta, si cum aceto cocti edantur. Sed copiosiore eorum cibo abstinendum, quoniam nervos tentant.

Cap. CLXVI
Βολβός ἐμετικός BULBUS VOMITORIUS

BULBUS, quem vomitorium vocant, folia habet lentiora multo, et longiora, quam bulbus esculentus: radicem similem, cortice nigro. Ea radix mansa, aut decoctum eius potum, vesicae malis medetur: vomitiones movet.

[Bulborum consideratio.] BULBORUM genera, esculentum, et vomitorium, antiquis vulgo notissima fuisse ex eo maxime constat, quod eorum faciem non repraesentaverit Dioscorides. Nobis vero Bulbi eam ob causam, vel quod iandiu exoleverit, hodie omnibus tum medicis, tum herbariis adeo incogniti sunt, ut neminem hactenus invenerim, qui eos legitime demonstret. Veteribus autem fuerunt in frequentissimo ciborum usu; his praesertim admixti, quae veneris conciliandam gratia parabantur, utpote qui venerem stimulent. Quod autem ad id expetiti, et commendati fuerint, Martialis aperte testatus est in Xeniis suis, dum cecinit.

Cum sit anus coniunx, cum sint tibi mortua membra,
Nil aliud bulbis quam satur esse potes.

[Multorum error.] Caeterum non defuere, qui crediderint Bulbus esculentum esse Ascalonium cepe, aut fissile illud ceparum genus, quod Hetruscis vulgo vocatur Cipolla maligia. Sed horum error manifeste deprehenditur ex Theophrasto, qui Ascalonium, fissileque cepe inter ceparum genera libro VII. cap. IIII. de plantarum historia recensuit, non autem inter Bulbos, de quibus speciatim disseruit libro VII. cap. XIII. [Bulborum vires ex Gal.] Bulborum meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic scribens. Bulbus esculentus frigidior, et crassior est, lentumque succum procreat. Nam et coctu difficilis est, et flatuosus, et venerem provocans. Attamen illitus ob amaritatem, simul et adstrictionem, abstergit, simul et glutinat, et nimirum etiam exiccat. Est enim ostensum, amaritudinem in extergentibus esse substantiis, adstrictionem vero in glutinantibus. At siccitas utranque consequetur. Bulbus autem vomitorius multo est calidioris temperaturae, quam praedictus bulbus. Et libro II. de alimentorum facultatibus, sic de bulbis scribit. Bulbi genere cum praedictis conveniunt. Nam horum quoque radix direptis foliis manditur: in vere interdum ipse etiam coliculus. Amaram, austeramque vim evidenter bulbi in se habent: quamobrem elanguescentis stomachi aliquatenus excitant aviditatem. At vero neque iis adversantur, quibus e thorace, atque pulmone pus convenit exuere: quanquam crassiore, ac glutinosiore sunt corporis substantia. Etenim amaritudo crassitudini reluctantur, lenta, crassaque nata incidere, quemadmodum in commentariis de medicamentis prodidimus. Quapropter bis elixi uberius quidem alent, sed excreare volentibus adversabuntur, utpote omni amaritudine exuti. Tum vero ex aceto, oleo, garoque mistis, esitare satius fuerit: nam ita magis profecto oblectabunt, ac nutrient, minusque inflabunt, ac facilius concoquentur.

Cap. CLXVII
Σκίλλα SCILLA

SCILLA vim acrem, atque ferventem habet. assatae ad multa utiliorem esse constat. polline ad crustam subacto, aut luto oblita, in clibanum coniicitur, aut carbonibus obruitur, donec obducens crusta sufficienter intosta fuerit: qua exempta, si non emollescat, altero polline simili, aut luto circumlinitur, et eadem, quae prius, fiunt: nam quae ita non assatur, interaneis maxime noxia est. Torretur item in olla, indito operculo, quae in furnum demittatur. Sumi etiam solet quod maxime est medium, direptis vivotenus tunicis, quod frustatim confectum coquitur, mutata saepius aqua, donec ipsa nec amaritudinem, nec acrimoniam habeat: traiectaque lino frusta siccantur in umbra, ita ut ne ulla quidem parte se contingant. His scillae segminibus ad oleum, vinum, aut acetum scillinum utimur. Ad rimas pedum, interna pars crudae scillae in oleo fervefacta, aut cum resina liquefacta, imponitur. decocta in aceto demorsis a vipera, cataplasma est. Ad singulas assae partes adiectis octonis tosti salis, cochlear unum, aut alterum damus ieiunis, ad emolliendam alvum: in potu autem, et odoratis medicaminibus, et quibus urinam ciere volumus, hydropicisque, et stomachicis, quibus innatat cibus, regio morbo, torminibus, in tussi vetere, suspiriosis, et ore reiicientibus,

165 - Bulbus esculentus ~ 166 - Bulbus vomitorius ~ 167 - Scilla