Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 295
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. CLXX
Λεπίδιον
–
LEPIDIUM
lepidium, aliqui gingidium vocant, herbula vulgo nota. muria cum lacte servatur. Vis foliorum acris, et exulcerans. quapropter ischiadicis trita, praesentissimum est auxilium, si cum helenii radice, quarta parte horae, illinatur: lienosis simili modo prodest: lepras eximit. Radix appensa collo, dolore dentium liberare existimatur.
[Lepidii consideratio.] Cum satis superque a nobis ostensum sit, in primi calce, in Iberidis commentatione, Iberidem nihil a Lepidio differre, supervacaneum esset, hic ea repetere, quae ibi diximus, scire desiderat. Veruntamen illud silentio non involvendum duxi, quod Plinius in Lepidii historia prorsus a Dioscoride dissentire deprehenditur. [Lepidium Plinii.] Quippe qui scripserit lib. XIX. cap. VIII. Lepidium cubitali longitudine assurgere, foliis laurinis, non autem nasturtii, ut Dioscoride coxendicum dolore agens, folia lauri proferre. Haec enim (ut libro superiore diximus) ea facile fuerit, quam vulgus herbariorum ideo Piperitis nominat, quod acerrimo gustu linguam mirum in modum vellicet. [Lapsus Hermolai, Manardi, et Ruellii.] Caeterum non possum non admirari, quod tam facile crediderint Hermolaus, Manardus, ac Ruellius illos secutus, Lepidium eam plantam esse, quae vulgo in Italia appellatur Raphano. Nam cum haec foliis sit helenio paulo minoribus, et verbasco maioribus, nullo pacto Dioscoridis Lepidium referre potest, ut quod tenuis admodum sit herba. Nec item Plinio adstipulari videntur, qui Lepidium prodidit laurinis foliis exire in cubitalem altitudinem: nisi fortasse ii clarissimi viri nostratem Piperitis, quae proculdubio Pliniarum refert Lepidium, Raphanum vocaverint.
Cap. CLXXI
Βατράχιον
– RANUNCULUS
COMPLURA Ranunculi genera. vis tamen omnibus una, acris, et vehementer exulcerans. Nam unum coriandri foliis constat, latioribus, subalbidis, pinguibus: flore luteo, interdum purpureo: caule gracili, cubitum alto: radice alba, exigua, amaraque, multis capillamentis, hellebori modo, fibrata. nascitur in limitibus humidis. Alterum lanuginosius, longiori caule, pluribus foliorum incisuris, plurimum in Sardinia proveniens, quam acerrimum, quod sylvestre apium appellant. Tertium minimum, odore gravi, flore aureo. Quartum huic simile, flore lacteo.