Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 294

169 - Capparis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

vermiculos infusus succus enecat. Aphrica, et praesertim Marmarica capparis, vehementer inflat. Apula vomitus facit, et quae a Libyco, et quae Rubro mari, defertur, mirum in modum acris est: siquidem in ore pustulas excitat, gingivasque osse tenus extet. quare in cibis non ab re damnatur.

[Capparum consideratio.] CAPPARIS frutex est in Italia vulgaris satis notitiae. Floribus enim, et fructibus muria asservatis frequentissime in cibis utimur. Ex iis suaviores, et qui cum palato maiorem ineant gratiam, sunt recentes acerrimo asservati aceto, quod plerique faciunt in Hetruria. Praestantissimae cappares ex Alexandria Aegypti Venetias advehuntur. Est et in Apulia capparum proventus, unde etiam plurimae deferuntur, verum longe deteriores his, quae Aegypto importantur. Vomitiones cappares haud quaquam cient, ut Dioscorides inquit: nisi fortasse hac facultate sint praeditae, dum recentes, ac virides comeduntur, anteaquam muriam experiantur, et inde elixentur. Proveniunt etiam Romae in collapsis aedificiorum parietibus, ruderibusque, praesertim circa pacis templum, itemque senis, quae quidem Apulis saporis praestantia minime cedunt. In cultis nasci cappares negat Theophrastus libro VI. cap. V. de plantarum historia. [Capparum satio.] Seruntur tamen hac aetate, colunturque perinde ac segetes, et legumina, quemadmodum et Plinii tempore. qui serendi rationem lib. XIX. cap. VIII. his verbis explicavit. Quippe cum capparis quoque seratur, siccis maxime, area in defossu cavata, ripisque undique circumstructis lapide, alias vagatur per agros, et cogit solum sterilescere. Floret aestate. viret usque ad Vergiliarum occasum. Sabulosis familiarissimum. [Capparis vires ex Gal.] Capparis vires reddidit Galenus lib. VII. simp. medic. sic inquiens. Capparis radicis cortex vincentem habet qualitatem amaram, proximam acrem, deinde acerbam. Ex quo liquet, quod diversis, pugnantibusque constet facultatibus. quippe abstergere, purgare, incidere potest amaritudine: excalfacere, incidere, digerere acrimonia: porro contrahere, densare, constringere acerbitate. Idcirco lienes induratos, si quid aliud, hoc medicamentum iuvare valet, tum foris idoneis illinendis remediis admistum, tum intro in corpus assumptum; sive decoctum in aceto, aut oxymelite, et id genus; sive aridum contusum, illisque permistum. Quippe cum aperte crassos, lentosque humores hoc pacto sumptum evacuet, nec eos tantum per urinas; sed et per ventrem: saepe etiam sanguinolentos defert, unde et lienes adiuti sunt, et coxarum dolores. Quinetiam menses promovet, et ex capite purgat, detrahitque auxiliaturque ruptis, atque convulsis. Caeterum cuinam ipsum potioni in quoque affectuum misceri conveniat, non est praesentis instituti persequi. Porro radicis eius cortex ulceribus malignis cataplasmatis modo impositus, non malum est remedium, ut qui illa extergere valeat, nec segniter desiccare. Praeterea dentium labores praedictarum qualitatum ratione adiuvat, interim cum aceto coctus, interim cum vino, saepe etiam solus dentibus mansum, ac morsus. Ex dictis ergo clarum est, incidendi quandam ei facultatem inesse, itemque extergendi, digerendi, contrahendi. Vitiligines siquidem cum aceto detrahit, et choeradas, et duros tumores digerit, idoneis ad ea medicamentis mistus. Radicis cortici, fructus proportione virium respondet, nisi quod ad omnia sit imbecillior. Imo et folia, et caules eius, similem vim obtinent. meminique me foliis quandoque paucis diebus duritiem choeradas naturam referentem discussisse. Sed admiscemus scilicet illis quippiam, quod eorum virium obtundat vehementiam. Nec mirum est, quod aurium vermes succus amaritate occidat sua. Porro capparis, quae in admodum ferventibus regionibus provenit, ut quam fert Arabia, multo est nostrate acrior, adeo ut plurimum etiam habeat facultatis adurentes. Et libro II. de aliment. facultatibus, sic de Cappare scribit. In Cypro Capparis plurima provenit. Facultas eius tenuium admodum est partium: proinde minimum alimenti in corpus eorum, qui ipsa vescuntur, distribuit. quemadmodum et alia omnia, quae tenuibus constant partibus. Utimur autem fructu huius plantae magis, ut medicamento, quam ut alimento. Importatur ad nos etiam sale conspersus, quia solus asservatus putrescit. Clarum ergo est, quod capparis adhuc viridis, anteaquam sale conditur, plus habet nutrimenti: nam ex salatura permultum eius amittit, nique sal abluatur, prorsus haud quicquam nutriet: alvum tamen subducet. Verum ablutus, et demaceratus, donec omnem salis naturam exuat, ut minimi sane alimenti cibus est, ita obsonium, et medicamentum, cum ad excitandam prostratum appetitum, tum ad deradendam, deiiciendamque pituitam ventri adhaerescentem accomodatum erit, ac denique ad lienis, iecorisque amoliendis obstructiones. Verum in hos usus cum oxymelite, aut oxelaeo ante alias omnes virent, in oxalmae, et aceto, non secus atque hos, reponunt.

169 - Capparis